fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LIII.

In n. etc. Hic liber euidens a nobis Arabice positus, ut per ipsum sapientes efficiamini, apud Deum sublimen et sapientem [1] in matre librorum continetur. Nos autem illius memoriam pedetentim uobis subtrahemus, quoniam rebelles estis, et prophetarum omnium, sicut praedecessores uestri, derisores. Quorum potentiores subito confudimus. Quorum qualis esset finis, satis innotescit. Increduli tamen interrogati, quis sit coelorum terraeque conditor ? dicunt, Deus. Ille quidem terram uobis mansionem praebens, illam uiis distinxit, ut quorsum gressus tenderetur, pateret. Idem de coelis aquas moderate mittens, terram mortuam excitat, uos similiter resuscitaturus, omniumque bestiarum par unum faciens, naues et bestias equitaturus tribuit : ut uos illas scandendo, Dei nomen inuocetis dicendo : O Deus, qui nobis haec commoda et necessaria, quibus nequaquam digni fuimus, [152] perfecisti, te glorificamus, ad te redituri. Secundum dictum quidem ponentium participes, et euidenter incredulorum, Deus sibi filias sumens, uobis dedit filios. Unde quilibet eorum audito rumore de filia, iram in corde suo premens, faciem suam denigrat. [2] Idem etiam asserunt, angelos circa Deum existentes esse foeminas. An adhibiti sunt illi testes in angelorum creatione ? Nos autem uestris testibus scriptis a uobis singula percunctabimur, qui dicitis, uos nequaquam in illos credere : si Deus uellet, nullam scilicet sapientiam, sed solas opiniones secuti. Illis tamen forsan librum ante dedimus, sed non sequuntur eum : [3] imo sectam suorum patrum inuentam se confitentur imitari. Quid uero dicetis, si uobis rem meliorem secta patrum uestrorum attulero ? Dicent : Non credimus illi, cum quo uenis. Similiter dixerunt magnates omnium gentium, ad quas primo nostros nuncios misimus. Nos quidem ex illis uindictam sumpsimus. Et quis esset finis, perpende.

[4] ¶ Abraham patrem suum, suosque sic affato : Omnibus abrenuncio, quos adoratis Dei loco, in nullum credens nisi in Deum creatorem meum, qui me uiam rectam docuit, uerbumque mansurum, ut sciatur, posuit. Illis, parentibusque suis spacium tribuimus, usquequo ueritas nunciisque manifesti missi sunt illis. Illi uero ueritatem uisam, incantationem esse dixerunt, et se nullatenus illi credere uelle. [5] Moderni conquerentes Alchoran non esse positum super uirum aliquem magnarum uillarum, distribuuntne dona diuina ? Nos quidem in huius saeculi uita pro uelle nostro distribuimus, extollentes gradatim quosdam super alios, ut illius caeteri sint obedientes et necessarii. Si gens quidem omnis esset una, negantibus Deum daremus domus tectis argenteis, quibus adessent similiter gradus ad ascensum, et portae de argento, lectique aurei : adderemus desuper aurum copiosum. Quibus cunctis, cum sint huius mundi pecunia, apud Deum timentibus se melius reseruatur. Omni quidem caeco in diuino cultu nos adiungemus socium, illum a uia recta diuertentem : se tamen sequi uiam rectam cogitabit. In resurrectionis uero die stans ante nos, inquiet : Utinam nobis interesset orientis et occidentis intercapedo. Malus enim et peruersus fuisti socius. Hodie quidem nil uobis proficiet, quoniam malum perpetrastis, cuius nunc participes eritis. Tune surdos audire, uel caecos, aut erroneos docere poteris ? Te forsan discedere, eosque mandata mea cognoscere faciam. Quod nobis satis leue est, atque possibile. Legi quidem nostrae tibi missae, quae tibi tuisque uiam rectam atque sapientiam quaesitu dignam patefaciet, adhaereatque perscrutare. [6] An nunciis praemissis aliquas imagines adorare praecepimus Dei loco, [7] qui Pharaoni gentique suae Moysen, confessum se regis mundi nuncium esse, misimus.

¶ Illum autem cum uirtutibus uenientem diuinis, miraculisque maioribus praecellentem, ut sic saltim conuerteretur, deridebant dicentes : O mage, Deum ob dilectionem nostram pro nobis inuoca : quoniam sic forsan conuerteremur. Malo tamen ab illis remoto, en illi redeunt. Pharaonem enim dicentem, O gens, nonne ego imperans Mizere, et aquis subtus fluentibus, illo contemptibili fereque non apparente melior existo ? An angelis coaequatur ? Quare super eum non descendunt aurei torques, et caeteri ornatus ? Ipsum inquam dicentem sic, sua gens nequaquam secuta est. Illam igitur incredulam submergendo cum duce suo, nos posteris exemplum praebuimus. [8] A Christo quoque Iesu Mariae filio parabolas exponente, plures discesserunt, suas imagines [153] praeferendo, dicendoque, Christum eloquentem esse, suaque praecepta contraria. Ille uero non fuit nisi uir tantum, cui multam bonitatem contulimus, doctoremque filiis Israël praeposuimus. Eorum quoque quosdam iudices, terrarumque reges, nostrae uoluntati possibile esset statuere. Deum quidem, apud quem est horae noticia, sequendo, non contradicendo, recto calle proceditis : A quo nullatenus uos abducat hostis uester, diabolus nequissimus. Cum Christus diuinis uirtutibus adueniens inquit : En assum uobis cum sapientia, uestras dissensiones discussura, meque sequendo timete Deum, mei uestrique dominum : [9] schisma maximum cohortibus incidit, et gentibus. Illos autem qui non crediderunt, die graui malum grauissimum premet. Cur non cogitant de hora illis non inde tractantibus subito futura, qua amici cuncti fient hostes, praeter eos qui Deum timuerunt ? Quibus Deus inquiet : Nihil hodie timeatis, nec molestemini. Omnes enim qui nostris praeceptis crediderunt, hodie cum suis mulieribus paradisum possidebunt, gaudium plenum accepturi.

¶ Cum cathenis etenim et poculis aureis, plenis omni suo uelle tum formoso tum saporifero administrabitur illis, illic perpetuo mansuris, omnique uoto suo perpetuo potituris, fructusque multiplices comesturis. Omnibus enim bonis paradisum haereditatem pro factis suis tribuemus : sicut incredulis et malis ignis feruorem, quo nullum leuamen percepturi, desperati sine fine manebunt. Nec nos illis nocebimus, sed ipsi sibi damnationem meruerunt.

¶ Illis quidem conquerendo dicturis, † O Melich, [10] utinam nos perire funditus Deus praecepisset : Ille respondebit, Imo superstites eritis, quoniam ueritati uobis missae non credidistis. An cogitastis nos ignoraturos uestrorum cordium secreta, uoceque prolata ? Imo. Nostri namque nuncii scribebant omnia. [11] An adhuc Deum habere filium affirmatis ? [12] Ego uero credentium atque deuotorum primus, a uestro stultiloquio liber, in Deum solum dominum coelorum et terrae ac throni credo. Tu Deus coelorum terraeque creator, sublimis et sapiens, eos gyrouagos et uentilantes usque diem sui lucri dimitte.

¶ Totius boni multiplicator, cuius manus obtinet imperium atque iudicium coelorum et terrae, et omnium interpositorum, solus horam communis reditus ad ipsum agnoscit : qua nullus adoratus loco Dei pro quoquam precabitur, nisi tantum qui uerum dixerit et sciuerit. Increduli tamen interrogati, Quis suus creator sit ? Inquient, Deus. Cur igitur non credunt ? Sed haec gens est incredula. Manum igitur tuam tu retrahe, dicens : Salus super nos : uestrumque meritum agnituri quale sit, integre sumetis.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Mater librorum.

[2] De angelis opinio absurda

[3] Patrum sectatores.

[4] Abraham.

[5] Querela, Machumeti homini haud perinde nobili Alcoran commissum. Piis multo praestantiora sunt parata in futuro saeculo, quam in terra quisquam possideat.

[6] Imagines damnat.

[7] Moysis et Pharaonis conflictatio.

[8] Iesus Christus a multis derelictus ob eloquentiam.

[9] Non credentes Christo, punientur,

[10] † Angelus mortis.

[11] Dei filium negat.

[12] Machumet primus fidelis.