fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LIIII.

In n. etc. Hunc librum euidentem, cuncta bona discernentem, et a Deo cuncta uidente, et audiente, scienteque compositum, [1] bonos docentem, malos castigantem, in nocte fructifera posuimus : qui sumus coelorum et terrae et totius intercapedinis creator, et dominus uestri, priorumque parentum uestrorum uiuos et mortuos faciens, praeter quem non est Deus. Sed tamen plures incredulitate sua manentes, et de nostris praeceptis ludum et ludicrum facientes.

[2] ¶ Expecta diem, qua coeli fumus manifestus teget gentes, malumque graue continget malis, tunc dicturis : O Deus, fumum aufer, atque credemus. Nunc tandem cognoscitis ? Nonne uos a nunciis nostris uirtutes Dei patefacientibus retraxistis, dicendo, Isti doctores daemoniaci sunt ? Nunc quidem manum retraham paulisper : sed postea redibitis die, qua maxime festinabo [154] uindictam meam plene sumpturus. [3] Gens quidem Pharaonis maximum peccatum perpetrauit, contradicendo nostro nuncio bono uenienti, dicentique, Deum inuocate, me nuncium fidelem sequendo : nec mihi sapientiam regimenque manifestum afferenti, Deumque protectorem, ne me lapidetis postulanti, praeferri uelitis. Sin autem, a me discedite.

¶ Illi deinceps dicenti : O Deus, haec gens nequam suam incredulitatem non reliquit : Deus praecepit, Exire festina noctu cum gente mea, mareque factum immobile taliter dimitte. Ipsum enim tuos hostes te persecuturos summerget. Hortos autem eorum relictos, et fontes, ac messes, locaque † formosissima, [4] fructuumque foecunda caeteris hominibus haereditatem tribuimus : Unde coelum et terra nec flebant, neque dolebant. Taliter filios Israël de malo dedecoreque Pharaonis omnimode praesumptuosi, modum omnem excedentis, liberauimus.

¶ Illos super caeteras gentes sapientia uirtuteque sublimauimus. [5] Illi tamen dicentes non esse mortem, praeter hanc primam, nec aliquos resuscitandos, dicunt prophetis : Si ueridici estis, nostros patres redire facite : uel, an stant illi melius, an gens Tuba, an caeteri priores, prius a Deo propter incredulitatem confusi ? Nos quidem coelos et terram et interpositum omne minime pro nihilo, sed cum ueritate, licet plures hoc nesciant, fecimus : uenietque terminus et hora cunctorum die iudicii, qua nullus dominus seruo suo proficiet, nec quenquam alius uindicabit, [6] nisi cui pietas sapientis Dei et incompraehensibilis subuenerit.

[7] Vos peccatores cibandi ex arbore ezecum, quae uelut ignis in uestris aluis feruebit, cibum illum in igne medio sumentes reseruate, capitibusque demersis focum immoderatum ob uestram superbiam et praesumptionem gustate, cui semper contradixistis. Timentes autem, locum hortis et fontibus foecundum possidebunt, uestibusque sericis et purpura uestiendi, puellas ducent cum oculis claris et immensis : quorum albugines candidissimae, et pupillae nigerrimae. Pro uelle quoque suo fructus multimodos absque timore comedent, [8] non gustaturi mortem nisi primam. Deus enim dator optimus, eos a foco liberabit : Hocque munus est maximum. Ita per linguam tuam, ut caeteri sapientes, memoresque fierent, res explanauimus. Sed expecta, quoniam expectant illi.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Alcoran nocte salutifera editus.

[2] Dies iudicii.

[3] Aegyptiorum ultio.

[4] Alibi uertit amoena.

[5] Resurrectionem abnegantes.

[6] Gratia Dei seruat.

[7] Inferorum tormenta.

[8] Paradisus carnalis.