fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LVI.

In n. etc. Hic liber a Deo pio sapienteque positus, [1] qui coelos et terram et eorum intercapedinem non nisi cum ueritate condidit, ad terminum nominatum. Sed qui castigationibus atque doctrinis minime credunt, auditis diuinis uirtutibus, humeros et caput reuertunt. Illi uero quos adorant Dei loco, quid in terra fecerunt : Vel quam portionem in coelis obtinent : Afferte mihi librum aliquem inde, seu signum, ut sic ueraces appareatis. Quis est peior seu stultior illo, quam qui uocat Dei loco non responsurum ante diem iudicii, tuncque futurum hostem suum, nunc autem nescium et negligentem ? Ob hoc enim incredulitatis poenam subibit. Increduli quidem audientes praecepta nostra manifesta, dicunt illa magicam artem esse, [2] meque finxisse. Sed si uerum est illud, nullam de Deo partem [156] accipiam, qui iudex noster aderit, et testis pius, ueniaeque dator. Ego non sum primus nuncius, nec scio, quid mihi seu uobis gerendum sit. [3] Diuina mandata tamen explanabo : quae licet Dei sint, hocque testificent, plures filiorum Israël credentes illis, uos minime creditis. Nec Deus malos in uiam rectam dirigit. Peccatores autem non credentes, nec rectam uiam uidentes, dicunt : hoc esse de priorum mendaciis, neque me uenisse cum hoc, etsi bonum uel uerum esset.

¶ Moysi prius librum munusque misericordiae tribuimus, sicut et tibi librum hunc ueridicum Arabice scriptum, per quem castiges malos, bonisque nuncium bonum feras. Dicentes Deum esse dominum omnium et regem solum omni timore molestiaque carent. Pro factis enim suis paradisum perpetuo possidebunt. [4] Parentes suos homo multum honoret, cum sua mater eum ui concipit, et in pariendo laborat, [5] et ab impraegnationis hora menses triginta lactis alimoniam tribuit. Sicque ductus ad uirilitatem, scilicet annorum quadraginta spacium, Deum glorificans, ipsum sic deprecetur : O Deus, fac me tibi dignas referre gratias, ob bona mihi parentibusque meis tributa, tibique simul et illis placitum fieri, meisque posteris bonum et commodum : Quoniam ad te conuersus , in te credo. Tales enim Deus optime colligit, peccataque dimittit, et paradisum bonis omnibus promissam tribuet. Aliquo tamen suis parentibus dicente, ut legem diuinam sua secta relicta sequantur, cum ipsius mandata uera sint, nec imitentur gentem praeteritam praesumptuosam, illi respondent, Maledicitis. Hoc enim est de priorum fallaciis. Super illos autem firmatum fuit uerbum prauum suorum antecessorum, qui scilicet erant disputatores atque diaboli. Nos quidem omnibus suorum operum gradus et mercedes implebimus, nulli facturi molestiam, die, qua monstrabimus incredulis ignem, quem saepius contradixerunt. [6] Dicetque Deus illis : Quoniam in terra uoluptates uestras sequendo, sine ueritate bonoque, mala perpetrastis, hodie malum meritum recipietis. Tu castiga gentes, ut Deum unum non alium adorent, malumque diei grauis tantum timeant.

¶ Dicunt autem, Venisne separatum nos ab illis, quos adoramus ? Si ueridicus es, tua dicta manifesta. Dic Deum solum nosse, quod quaerunt : teque nihil facturum, nisi quod diuinitus praecipitur, illos autem suam incredulitatem obtinere. Illis autem opinatis nubes uisas, post aquas esse pluuiarum, dicebatur : Non est nisi uentus, illaturus uobis graue malum, ad quod festinatis deleturus omnia iussu Dei. Nil igitur superstes extitit, nisi domus suae tantum. Sic enim merentur increduli. Illis tamen uictum atque diuitias, et oculos ac aures, atque corda, sicut uobis, dedimus. Quae omnia, cum essent increduli, nil profecerunt eis : quoniam illis accidit, quod deridebant. Existentes etiam circa ciuitates confudimus, prius tamen explanatis sibi mandatis diuinis : Nec suffragium aliquod ab adoratis Dei loco, cum illi defecissent, tunc sua mendacia prementes, susceperunt. Cum diabolos ad auditum Alchoran malos atque te conuertimus, [7] ipso percepto gentem suam castigatum fugerunt, dicendo : O gens, iam audiuimus librum missum post Moysen, omnis sui dicti confirmatorem, et doctorem uiae uerae rectaeque. Parete uocanti uos ad Deum, illique credite, uobis peccata uestra dimissuro, et a graui malo liberaturo. Aliter autem in terra nihil uobis prodesse poterit. [8] Sicut Deos coelos et terram illaboriose et infatigabiliter condidit : similiter et mortuos, cum sit omnipotens, resuscitabit die, qua ipse monstraturus est contradictoribus, ignem, quaeret : Nonne uerus est iste focus ? Illisque respondentibus, Ita : dicet, Gustate focum, [157] quoniam non credidistis. Tu uero fortiter sustine, sicut et caeteri prophetae constantes, Deoque deuoti : neque tu mandatum festinare uelis. Die namque, qua patebit singulis mandatum nostrum, accedent singuli, quasi non morati nisi per diei horam unam. Mandata cunctis applica : Increduli tantum uero confundentur.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Auertentes se a doctrina Machumet.

[2] Iurat se non finxisse Alcoran.

[3] Machumet ignarus, quid sibi aut aliis faciendum sit. Quae confessio dedecet tantum prophetam, estque contraria magnificis iactationibus ipsius.

[4] Parentes honorandi.

[5] Tempus lactandi infantes.

[6] Sententia diuina in impios

[7] Diaboli conuertendi per Alcoran. Quo quid falsius ?

[8] Resurrectio probatur ex rerum creatione.