fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LVII.

In n. etc. A uia Dei se diuertentes, et increduli, factorum suorum perditores, et falsitatis sunt imitatores. Benefacientes, et ueritati super Machumetum positae credentes, ipsius Dei uiam et ueritatem sequuntur, qui condonaturus illis peccata sua, cuncta sua negotia factaque diriget, cum sit omnipotens. Ita Deus homines suis instruit parabolis. [1] Increduli a uobis in litibus uicti, usquequo multa fiet caedes, capita perdant. Captiuati firmiter stringantur, ut se bene redimant, lis nec cesset ante telorum depositionem. In terra pugnantibus, utrobique fatigatis, Deus quidem ab illis uindictam sumere, posset : Sed mauult hos per illos experiri. Omnibus Dei dilectione pugnantibus, Deus facta sua remunerabit, complens quod bonis mandauerat, eisque paradisum bonis creatam tribuet. [2] Viri boni, si Deo pareatis, uobis auxiliabitur, pedes uestros firmaturus. Incredulis autem, Dei praeceptum audire nolentibus, unde suos actus amittunt, nos confusionem et malum inferemus. Quare non scrutantur terras, ut sciant fines eorum, quos Deus confundit, omnes incredulos similiter confusurus ? Quoniam Deus est bonorum dominus et uindex. Increduli quidem dominio carent. Credentes atque beneficos Deus in paradiso ponet. Peragant nunc increduli suas uoluntates, moreque bestiarum comedant : Illos ueraciter ignis sequetur. Quae uilla fuit uestra per nos confusa firmior, protectorem autem non inuenit ? Quis enim diuinam uim atque uirtutem superat ? Aut cui placebunt actus illius, nil nisi uoluptates suas sequentis ? Eme paradisum, timentibus tributam, ubi sunt aquae caeteris odore saporeque consimiles. [3] Sunt illic et alii riui saporiferi, alius lactis, alius meri, alius mellis despumati. Sunt et ibi omnimoda poma. Peccatores autem in igne perpetuo mansuri, potum sument igneum, intestina sua cocturum. Horum autem quidam auscultando applicantes tibi, dicunt : Quid modo dixit ? Istis amores incredulorum secutis, Deus corda sigillauit : Timentibus autem fidem auget, atque timorem : [4] unde Dei terminum ueracissimum, horamque subitam, forsan cito uenturam, semper expectant. Scito non esse nisi Deum unum, quem preceris pro tui cunctorumque bonorum uirorum seu mulierum delictis, qui quid agas uel legas, [5] intime dinoscit.

¶ Boni quidem atque credentes, azoaram de pugna poni multum optant. Illa uero optime composita, pusillanimes et cordis infirmi, quasi iam fere mortui, audita pugna uos respiciunt. Quibus uel te sequi, uel uerbum scitum proferre melius esset. In ipsius enim litis praeparatione commodius esset eos uerbum de Deo melius protulisse, uerumque sic dixisse : [6] Quid cogitastis, cum eundo terras destructum, uestras gentes disgregastis ? Tales quidem Deus repellet, illis surditatem et caecitatem illaturus. Quare non consuluerunt Alchoran ? An corda cathenata gesserunt ? Illis disgredientibus post uirtutes agnitas, diabolus suggestiones prauas intulit. Unde polliciti sunt, se adhaesuros illis, quibus diuina praecepta displicebant. Deus autem eorum secreta dinoscit. Quid igitur isti secuti Deo displicita, nequaquam dilecta, unde sua facta confundet, facient : cum angeli [158] suas animas extractum, et facies atque colla percussum aderunt ? Nunquid opinati sunt, quod Deus malum in cordibus suis habitum non eliceret ? [7] Si uellemus, daremus tibi signum atque peritiam, ut eos formis suis atque uerbis agnosceres. Sed nos eorum actus et mentes penitus agnoscentes, te probabimus, tentantes, usquequo tuas peregrinationes et expugnationes ac opera cognoscamus. A uia Dei disgredientes, prophetaeque contradicentes, postquam uiam rectam uiderint, sibimet non Deo negotia sua cuncta confusuro nocent. Deum igitur atque prophetam, ne uestros actus perdatis, sequendo credite. [8] A uia namque recta digressis, et incredulitate mortuis, nunquam Deus ueniam dabit. [9] Non sitis contemptores, sed pacem diligite, eamque uocate, quoniam uos digniores et potentiores existitis. Unde uobiscum Deus de beneficiis uestris nil minui permittet. Huius mundi uita nil est praeter ludum et ludicrum. Credentibus autem atque timentibus, optimam remunerationem Deus faciet, a nemine quicquam de pecunia sua postulans. Sed et si saepius ad fatigationem usque peteret, uos nullatenus daretis ei, nisi mortem minanti. [10] Vos quidem dicitis, uos esse distributores rerum in Dei nomine dilectioneque. Quod quidam uestri minime faciunt. Quisquis autem non fecerit, suae deficiet animae. Deus enim est omnium abundans, uos uero pauperes. Vobis discedentibus, uestra loca Deus supplebit aliis, nequaquam talibus, quales uos estis.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Leges belligerandi contra infideles.

[2] Praemium militiae paradisus.

[3] Ironicôs iubet emere paradisum. Ignorauit, Romae coelum uenale.

[4] Dies domini fortasse breui uentura.

[5] Dicit se legere, qui negauit se literas scire.

[6] Increpat cessatores in bello.

[7] Quare non datum sic a Deo Machumeti, corda hominum perspicere.

[8] Moriens in incredulitate non saluabitur.

[9] Sed Alcorano tribuit uim seruandi diabolos et impios.

[10] parci, qui tantum ad minas Dei aliquid beneficii conferunt.