AZOARA XII.
[1]
Viri boni, in
omni pacto uobiscum firmato constantes, meque timentes estote, nec
animalium foetus, quos illicitos dixero, cum omnes alii liciti sint,
nisi peregrinantibus, comedere uelitis.
Peregrinanti quidem cauendum, ne uenatus
interficiat, Deo prohibente, nisi prius mense prohibitionis
peracto : Tunc enim uenatus summere fas censetur. Omnis Dei domum
inuocans, nequaquam oblationes in alto ponat : et ut misericordiam a
Deo consequatur, in ipsum credat : nec ob homines prauos a uia recta
se diuertat, Deique dilectioni, suisque bonis, nequaquam malis atque
peccatis studeat, Deum timens : quoniam ipse grauis atque difficilis
super rerum fines inuenitur.
Sunt autem uobis haec illicita, sanguis et
morticinium, animal quodlibet nequaquam Dei nomine peremptum, et
suffocatum, ac igne combustum, uel ruina morti deditum, et a lupo
tactum, nisi quis illud interfecerit.
[2]
Nullus item nisi per Deum iuret.
[3]
Sin autem, iniuriam effecit.
[4]
Malis quidem exhinc certum erit, eos
uobis nunquam dominaturos, cum hodie tibi tua lex, mihi propter te
placita, donumque Dei necessarium atque sufficiens compleantur. Me
itaque, non illos timete. Si cuiquam rerum istarum aliquam, quasi
sibi necessarias quis quaesierit, nec culpae nec peccati reus erit :
quia Deus pius inundabit ueniam.
[5]
Quaerentibus a te, quae res sint licitae ?
dices, sapidae et odoriferae.
[6]
Venatum tendens, si sui canes ab eo
docti, sicut et a Deo, ipsi bestias coeperint, super eas Dei nomen
inuocans, eas comedat, Deum timens, cui subest omnis rerum numerus.
[7]
Amodo rursum hic a Deo uobis datur licentia, ut de dapibus
hominum legum comedatis, illique de uestris. Eorumque foeminas bonas
et timentes, ac in Deum credentes, et nequaquam amasios habentes,
cum illis munera danda tribueritis, ducite. Omnis legi non credens,
omnia sua perdit opera, in die iudicii connumerandus amissoribus.
[8]
Viri boni, cum
oratum surrexeritis, facies uestras ac manus ac brachia usque ad
cubitum, et pedes usque ad tibias abluere, et capillos reuoluendo
caput abstergere, et post coitum mulierum balneari uos oportet.
Infirmi quidem, uel in itinere ab egestu, uel mulierum coitu
uenientes, et aquam minime reperientes, facies suas atque manus
terrae mundae puluere tergant. Deus namque uestram diligit
mundiciam, officiique diuini perfectionem, cum gratiarum sibi
redditione, et deitatis inuocatione.
Cunque uos confessi fueritis coram Deo, uos foedus
inter uos firmatum audire et credere, Deum timete, cum ipse arcana
cordium cognoscat.
[9]
Omnem talem esse decet, ut nequaquam propter
homines rectum dicere sinat, sed coram Deo, omnibus timendo, quoniam
omnium opera noscit, rectum quo nihil est melius peragat,
Deo credentes, et omnes
benefacientes spe confirmaturo, et ueniam ac mercedem innumeram eis
daturo.
¶
Increduli, nostrisque praeceptis resistentes, ipsi gehennae
deputantur.
Viri boni,
manus hominum fere uobis impositas, ego diuertens a uobis retraxi.
Vos itaque me Deum, omnium bonorum tutorem, timentes adorate.
Inter Deum filiosque
Israël pacto foederis firmato, xii. expugnatores atque praecones
iustitiae ministros ex eis Deus elegit,
[10]
quibus et ipse dixit : Ego
uobiscum semper praesens adero. si in me credideritis, prophetis
meis fidem adhibentes, et eis auxiliantes, et orationes ac
eleemosynas in meo nomine feceritis :
[39]
uobisque dans peccaminum ueniam, paradisum et aeternam mansionem
tribuam. Omnem haec linquentem, deuius error abducet.
Illis autem nequaquam foedere
firmato constantibus, amorem nostrum retrahentes, corda sua peruersa
duraque fecimus, suae legis partem retinentia et distorquentia :
unde semper res iniustas facere eos innitendo uidemus.
[11]
Tu uero Deum, omnes benegerentes diligentem, pro
ipsis, ut ueniam faciat, deprecare.
[12]
Cum uiris item Christianae
professionis, nostrae dilectionis foedere firmato, illi quorundam
eis praeceptorum obliti sunt. Illis autem, et istis, hostilitatem et
infestationem ac abhorritionem usque ad diem iudicii Deus immisit,
eorum secundum opera sua uenturus iudex.
[13]
Viri legum, uobis nuncius uester
missus, uos multa prius a nobis negata docturus, multa uero adhuc
taciturnitati commendaturus, lucem secum librumque coelitus missum,
qui timentibus Deum uiam
saluam et rectam ostendit, et a tenebris eiicit, affert. Sciendum
quidem eos incredulos esse, qui Iesum Mariae filium Deum esse
dicunt.
[14]
Quis enim eis quicquam faceret, inde si Deus
omnipotens, omnia prout uult faciens, cuius imperio cuncta
subiacent, Christum atque Mariam, omnesque mundanos mori faceret.
Vos Iudaei atque
Christiani, si Dei filii, suique dilecti estis, prout uos dicitis,
cur uobis culpas atque peccata gerentibus poenas et malum ingerit ?
[15]
Certe uos nihil
aliud quam homines estis, a Deo ueniae mercedisque maximae datore,
ad quem omnium erit reditus, creati.
¶
Vobis, uiri boni, nuncium uestrum alium prophetam a longe sequentem
dimisimus, ne uos iuste conqueramini, uos carere doctore, qui
gerenda praecipiat, illicitaque prohibeat.
Moyses suae genti persuadens, ut
Deum ipsum inuocando adorarent, quia eis prophetam, et reges, ac
diuites, multaque nulli caeterarum gentium commissa contulit,
inquit :
Terram sanctam,
scilicet Hierusalem, uobis a Deo praedestinatam, intrate
retrouertentes.
[16]
Sin autem, damnum et detrimentum incurretis.
Dixerunt illi : Cum homines
ingentes, graues, atque fortes illic immorentur, nos nunquam nisi
remotis illis ingrediemur.
Tunc duo uiri Deum timentes inquiunt : Vosmetipsos,
si boni estis, Deo commendantes, per portam super eos ingressum
facite, sicque uictoriam adipiscemini :
Illi tamen obstinaces, quasi Moysen improbando,
inquiunt : Nisi prius illis expulsis, nos nequaquam aditum
tentabimus. Sed tu Moyses, atque Deus, eos expugnate, nobis hic
adstantibus.
Quibus
Moyses respondens, se nullius animae nisi suae fratrisque
moderatorem et imperatorem esse, Deum, ut inter eum illosque malos
discuteret, precatus est.
Dixitque Deus : Noli solicitari, uel quicquam de
huiusmodi malis hominibus cogitare. Ego namque illos malos et
noxios, XL. annos inducam, et per terras uagari faciam.
¶ Illis historiam
filiorum Adae, ut sciant qualiter alter alterum interfecerit,
retexe.
[17]
Illis
holocaustum igne superposito facientibus, alterius holocaustum,
alterius minime a Deo collectum est. Unde alteri dicenti fratri suo,
Ego te interficiam : alter respondit, Deo nullius holocaustum
acceptabile, nisi timentis ipsum.
Idemque dixit : Licet manum tuam ad mihi mortem
inferendam superextenderis, ego nequaquam ut te necem, manum
extendam. Deum namque saeculi totius imperatorem timeo.
¶
Ut tu enim peccati sarcinam feras, sic igni deputandus (talem namque
mercedem maleficus assequitur) minime perhorresco.
Illi itaque diu deliberanti, anima
sua caedem fratris persuadente, fratrem occidit, deinceps perditis
associatus.
Coruus autem
a Deo missus in terram, quid de fratre suo gerendum esset,
insinuauit. Ille igitur nec inertia nec pigricia retentus, fratrem
suum, ut coruus coruum, terra cooperiens, semetipsum
[40]
deinceps reum et repraehensibilem notauit.
[18]
Hac itaque de
causa filiis Israël scripsimus, ut quisquis hominem uita priuauerit,
nisi ipse primus alius interfector, terraeque uastator extiterit,
quasi totius gentis peremptor existat : uniusque uiuificator, quasi
totius gentis resuscitator habeatur. Multis ad uos iam prophetis cum
uirtutibus missis, postea tamen eorum multi in terra manentes
iniustitiam secuti sunt.
[19]
Omnes Deo suisque prophetis resistentes, et ubique
locorum, ut iniurias hominibus terraeque uastationem ingerant,
discurrentes, caedem et suspectionem, aut pedum uel manuum per
oppositum abscissionem promerentur, atque de terra proiectionem.
Istique tales in hoc saeculo contemptum, et in alio grauissimum
malum patientur, nisi prius illi mala dereliquerint, quam uos eos
aliquibus malis puniatis.
Sciatis etenim, Deum sua benignitate ductum, ueniam
daturum.
[20]
Viri boni, Deum timentes,
factis per quae uos ipsi propinqui sitis, studeatis, ipsiusque
nomine usquequo uos meliores et elatiores efficiamini, praedatores
et expugnatores estote.
Incredulorum autem die iudicii nulla fiet redemptio, licet tantum
quantum bis terra caperet, pro se darent.
Ipsi namque maximis affligendi
poenis, ab igne gliscentes exire, nunquam inde euasuri, summe
torquebuntur.
[21]
Furum manus abscindantur, eo quod Dei grauis atque sapientis
offensionem et iram promerentur.
[22]
¶ Post malum perpetratum poenitenti, beneque facienti, Deus
pius et misericors,
sibi
dilectis ueniam, inimicis malum pro uelle suo praebens, cum ipse sit
omnipotens, eiusque sint uniuersa,
ueniam tribuet.
Pro festinantibus secundum uires suas ad
incredulitatem, qui scilicet ore fidem confitentes, corde renuunt,
nec curam multam nec dolorem, tu nuncie sustineas.
[23]
Iudaeorum falsa
loquentium, aliisque consimilia fari persuadentium, qui uerba
distorquentes dicunt : Si uobis haec uel illa dederit, sumite : sin
autem, uos ab illo cauete, cum ex Dei parte nemini quicquam
proficere queat, cui Deus nocere uoluerit : Horum inquam uerba
nequaquam esse munda Deus censet, eis in hoc mundo dedecus, et in
alio graue malum allaturus.
Istos quidem sic falsa proferentes, et illicita ac
iniusta praemia comedentes, si ad te uenerint, aut a te repelle,
quod nec tibi nocebit : uel cum ueritate, quam Deus diligit, iudica.
[24]
Cum ipsi testamentum habeant
iudicium Dei docens,
uiamque rectam et lucem ac sapientiam praestans,
suis cordibus et mentibus ad gerendorum noticiam a Deo monstratum,
cum quo prophetae, timentesque Deum, et sacerdotes atque pontifices
iudicant,
cur a te
iudicium postulant ?
Ego
quidem timendus uobis sum, non homines : nec mea mandata pro modico
precio uendere uelitis. Omnis secundum Dei positum non iudicans,
malis et incredulis adnumerabitur.
Est autem illico a Deo positum, ut anima pro anima,
oculus pro oculo, naris pro nare, et dens pro dente tribuatur, et
pro uulnere consimile fiat.
[25]
[26]
Hoc tamen condonans, Dei
misericordiam, peccatique decrementum accipiet.
[27]
Christum item Mariae filium, cui commisimus
Euangelium, quod est lumen et confirmatio testamenti, et castigamen
ac recta uia timentibus Deum, ad uestrae legis complementum misimus.
Omnis igitur euangelii
seruus, ipsius praecepta iudicando sequatur. sin autem, malus erit.
[28]
Tibi quoque librum ueritatis,
suorum praeceptorum confirmatorem, cum quo tuum est iudicare,
desuper misimus. Tu igitur secundum ipsum inter eos discussurus,
eorum uelle nequaquam, sed solum ueritatem amplectere, cum sui
cuique posita sint a nobis lex et iudicia.
[29]
Sciendum
quidem, Deum, si sibi placuisset, omnes gentem unam effecisse : sed
scire quaerit, quid de suis mandatis quisque perficiat. Sit igitur
intentio uestra, semper benefacere, cum ad Deum uestras lites
controuersiasque discussurum omnes redibitis.
¶
Tu inter eos iudicium daturus, secundum Dei
[41]
dispositionem, caue ne suum uelle sequendo, te a dato tibi coelitus
in suam partem distrahant.
Sciendum quidem, Deum illis malum etiam pro minimis
peccatis daturum, si tuis iudiciis non obedierint.
[30]
Et eorum multi sunt increduli, quaeruntque iudicia
brutorum et insipientium : cum Deo non sit iudex melior.
[31]
Vos uiri credentes,
super uos nequaquam constitui praefectos seu iudices Iudaeos ac
Christianos permittatis. Omnis enim haec agens, eis consimilis
efficitur : cum Deus homines prauos ad uiam rectam minime dirigat.
Viri tamen infirmi
cordis, dicentes se malum sibi futurum timere, quibus suo corde
repraehendenda timentibus, Deus, aliquisue pro eo, ui sua
superueniet,
illis obediunt, sicque bonorum testimonio sua perdunt opera,
perdendis associandi.
[32]
Viri credentes, si quis uestri suam legem liquerit, uiros se
dilectiores Deus ipse diligendos eliget, qui pii dulcisque cordis in
bonos atque fideles, grauis autem atque crudelis in incredulos
habetur.
[33]
Expugnatores Dei
nomine lites aggressi, nihil timeant. Haec sua munera Deus cui uult
tribuit, cum ille sit diues et largus, ac sapiens et immensus.
Solus Deus, suusque
legatus, uirique boni, uidelicet eleemosynarum ac orationum
factores, seque Deo penitus subiicientes, uobis auxilientur.
Pars enim illis
commendata, uictoriam adipiscitur.
[34]
De nostra lege ludum atque
ridiculum facientes, qui scilicet priusquam uos legi subiecti
fuerant, ei similiter incredulos,
qui uos orantes illudunt, cum sint insipientes,
nullatenus uobis
participes, nec uestrorum tractatores negotiorum statuatis, Deum
timentes, si boni estis.
¶
Viri legum, cum nos in Deum credimus, suisque praeceptis super nos
et praedecessores nostros missis paremus, uosque peiores existitis,
cur de nobis uindictam sumitis ? imo peiores aestimando uos
ueraciter estis, et a recta uia magis deuii.
Quibus Deus amorem suum retrahens,
uestri quosdam simias, et porcos, ac idololatras constituit.
Vos item accedentes
fidem uestram confitemini, qui semper et aduentu atque discessu
corda gestatis incredula, Deo cordium uestrorum secreta dinoscente.
Horum multi malorum
studiosi, mala gerunt, et illicita praemia comedunt.
Cum igitur a suis primatibus et
tacenda dicant, et non agenda gerant, haec praetermittere non
iubentur :
Manus Dei
manicis ferreis coniunctas, Iudaeis dicentibus, suas manus merito
sic uinciri, seque pessumdari, uerbum illud exigit, cum diuinae
manus capacissimae, et penitus expansae, prout uult, et quantum
uult, largiantur. Sed eorum semper error augmentabitur, ut minus
praeceptis super te coelitus missis fidem adhibeant.
[35]
Unde uobis
hostilitas et abhorritio, ante diem iudicii nequaquam terminanda
intercidet. Sed hoc quidem tibi minime curandum, quia flamma eorum
inertiam Deus extinxit. Terras tamen adhuc uastatum, quod Deus
abhorret, proficiscuntur.
[36]
Nos
quidem hominibus legum, si crederent atque timerent, ueniam
peccaminum facturi, paradisum sufficientem tribueremus :
Et si testamenti, simul et
euangelii, ac coelitus super eos missi praecepta sequerentur, tot
cibis totque bonis abundarent, quod etiam suis substernerentur
pedibus. Eorum tamen pauci fidem obtinent, plurimi quidem sunt
increduli.
[37]
Tu donum tibi coelitus missum,
nuncie, caeteris docendo tribue. Sin autem, te Deus ab illis
hominibus liberabit, qui malos ad uiam rectam nequaquam dirigit.
[38]
Sciendum quidem,
uiros legum nullius legi fideiue perfectionem assequi, nisi
testamenti et euangelii ac huius libri a Deo positi praeceptis
pareant. Hic autem multis eorum incredulitatem atque maliciam et
obstinantiam augebit : quod tibi nullam curam iniiciat.
¶
Credentes atque Iudaei, et angelos loco Dei adorantes, qui scilicet
legem pro lege uariant, Christiani etiam, omnes hi inquam, si in
Deum crediderint, et iudicii
[42]
diem
expectantes benefecerint, nihil timeant.
Cum filiis Israël dilectionis foedere firmato,
nostrorum legatorum eis deinceps missorum, quia displicita
difficiliaque illis nunciauerint, quibusdam contradixerunt, quosdam
autem interfecerunt,
hoc
nequaquam certamen atque seditionem extimantes, surdi caecique facti
sunt, Deo singulos suos actus annotante.
[39]
Omnes quidem
dicentes Christum Iesum Mariae filium Deum existere, mendaces et
increduli reperti sunt. Cum Christus ipse dixisset, Filii Israël in
Deum dominum meum atque uestrum credite : Cui quisquis socium atque
participem posuerit, ingressum paradisi illicitum sibi reperturus,
et in ignem ibit, in perpetuum expers adiutoris atque uindicis.
[40]
Sunt iterum increduli, firmantes
deos tres esse : quia non est nisi Deus unus. Unde si huiusmodi
uerbum non mutauerint, malo grauissimo percutientur.
[41]
Cur igitur se non conuertant ad Deum, ueniamque
precentur, mirandum. Ille namque ueniam atque misericordiam illis
tribuet.
[42]
Christus quidem Mariae filius, non
est nisi Dei nuncius, quem et plures nuncii praecesserunt : materque
sua uera, et illi, uterque comestibilibus uescebantur. Qualiter res,
ex plano perspice : et quare non credant, postea perpende.
[43]
Quia loco Dei, quod nec bonum nec malum nobis dare potest,
adoratis : cum Deus omnia sciat, et audiat.
[44]
Viri legum, nil
nisi ueritatem in lege uestra sublimate, non imitantes homines, qui
prius erronei multos errare fecerunt.
[45]
Filios autem Israël, ob
incredulitatem suam atque maliciam, ab amore suo Deus per linguam
Dauid, Christique filii Mariae, prorsus eiecit.
¶
Plures se nequaquam a rebus illicitis et flagitiosis abstinentes,
plurima mala perpetrabant.
Eorum item plures incredulorum negotia, ad quae
manus extendisse nefas est, cum ob hoc Deus eos confundens semper in
igne comburet, illis amici facti tractabant :
quod nequaquam fieret, si in Deum crederent,
suoque prophetae, libroque super eum coelitus misso fidem
adhiberent. Sed eorum pars plurima semper in sua manet malicia.