fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXI.

In n. etc. [1] Per uentos sufflantes, attractasque nubes ponderosas, et naues aequore currentes, angelosque nuncios, haec omnia praecepta uera sunt, diesque ueritatem probans ueniet. Per coelum uero rubore solis affectum, uos uerbis contrariis inhaeretis, quae quilibet proferens graue malum patietur. Nostra quidem manu perierunt , qui falsas opiniones et dissensiones induxerunt. [2] Illi namque lumine, et sobrietate, ac memoria penitus affecti, diei ueracissimi aduentum perscrutantur, quam ego monstraturus illis in igne, dicam : Gustate, quod festinanter quaerebatis. Timentes autem, paradisum fontibus foecundam, [3] esse bonum illic sumpturi, possidebunt. Quoniam prius credentes, paruoque somno contenti, Deum mane precati sunt, pecuniamque suam pauperibus et quaerentibus distribuerunt : Quod firmis et constantibus in terra memorandum esset.

[4] ¶ Ex uestris quidem animabus prouenit, quod non uidetis omne uestrum bonum atque uictum e coelo procedere, per coelorum terraeque conditorem. Ita uerum erit, ut uos loquimini. An de bonis rumorem hospitibus Abrahae percepistis ? [5] Quibus salutantibus ipsum, ipse salutem reddens, inquit : An boni sitis, ego minime nosco. Quibus ipse deinceps uitulum saginatum a gente sua referens, porrigendo dixit : Quare non comeditis ? Ipsum uero timentem, ipsi consolantes responderunt : Ne timeas, sed propter filium sapientem tibi diuinitus dandum summe gaudeas. [6] Mulier quidem sua deinceps conquerens, faciem suam manu percutiens inquit :

¶ Vetula sum, atque sterilis. Quos respondentes, Dominum omnipotentem et sapientem ita uelle : interrogauit Abraham, Quid quaererent ? Illi uero responderunt : Nos ad gentem malam mittimur, ut illis incredulis lapides luteos, et acutos, propter uindictam diuinam immittamus. Nos quidem illinc extrahentes, bonos atque credentes, unam tantum uidelicet familiam, illic iudicia manifesta grauis mali timentibus, dimisimus. [7] Pharaonem item et suos exercitus, dicentes Moysen sibi missum magum existere, in mare summersimus, quoniam rei reperti sunt. [8] [9] Hat item uentum immisimus, nihil dimittentem, quin in puluerem redigeret. [10] Gentem quoque Themut, discedentem a praecepto Dei, post spacium sibi permissum fulgur euidens occupauit : unde nec surgere, nec [162] uindictam habere potuit, [11] sicut nec gens Noë, prior suam ob maliciam confusa. Coelum quidem et omnia coelestia pro uelle nostro creauimus, optimeque terram applanauimus, omnium rerum in illa pares constituimus.

¶ Ego uobis missus nuncius et explanator, hoc uobis castigo, [12] ut ad Deum fugiendo, ipsum solum adoretis, nullum illius participem statuentes. Si tibi uero contradixerint, uelut omnibus praedecessoribus mos inoleuit nostris nunciis contradicere, ab illis si discesseris, non reus statueris. Praedicare tamen non desistas, quoniam hoc bonis proficit. [13] Diabolos quidem et homines ad me tantum glorificandum ego feci, nullam comestionem seu uictum ab illis expetens. Mea namque manus omnem uictum, atque diuitias, potentiamque tribuit. Male gerentes quidem, sicut et socii sui, peccati poena punientur. Ad malum itaque non festinent : quoniam ueraciter illis accidet in die iudicii.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Iurat per uentos etc. uerum esse Alcoran.

[2] Sensu carent, qui dubitant de die nouissimo.

[3] Esse bonum, est ipsa beatitudo.

[4] Culpa sua Deum ignorant homines.

[5] Abraham angelos hospitio recipit, Gen. 17, 18, 19,

[6] Exempla congerit incurabilium hominum.

[7] Pharao.

[8] Exod. 3. etc.

[9] Hat.

[10] Themut.

[11] Noë,

[12] Error castigandus, quod Deus habeat parem :

[13] Omnia propter se creauit dominus : impium quoque, etc. et diabolos.