fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXIII.

In n. etc. [1] Per stellam uespertinam cliens noster, nullatenus errans, nil ex proprio uelle, nisi tantum diuinitus sibi mandatum loquitur : qui subleuatus ad orizontis celsitudinem, ad Deum ipsum instruentem illum, atque docentem efficaciter, accessit : tanti tamen spacii interuallo, quantum sagitta arcu missa bis transcurreret. Qui tunc praecepta Deum sibi dicentem audiens, animum minime dubitantem inde tulit : ubi nec uos eum de diuina uisione calumniemini. In loco namque propinquo paradiso, optime de uirtutibus maioribus uidit, oculo suo nullatenus eum fallente. An tribus imaginibus uisis, uidelicet Alleto, Alance, Meneth, masculos Deoque foeminas adscribitis ? [2] Haec quidem est iniusta partitio : quoniam illa non sunt nisi uana nomina, tantum a uobis patribusque uestris ficta : quibus nullas uirtutes Deus permisit. Sed uos nil nisi tantum opiniones sequimini, uestras et uoluntates. Nunc autem uobis rectum humanumque uotum a Deo mittitur, [3] huius et alius saeculi domino : sine cuius uoluntate nec etiam aliquis multitudinis angelorum cuiquam prodesse poterit. [4] Alii tamen saeculo non credentes, angelis nomina foeminarum imponunt, nullam inde peritiam habentes. Opiniones enim uerum impedire minime potentes, tantum exequantur. Ab illis igitur me nominare nolentibus, sed huius mundi uitam diligentibus, cui totum studium atque sapientiam praebent, manum tuam retrahe. Deus enim recte procedentes et aberrantes dinoscens, rebus uniuersis imperans, malis suam mercedem, bonisque suam similiter iustissime reddet : Qui tamen tum peccata maxima, tum culpas modicas committentibus, amplam misericordiam faciet. Ipsi itaque scienti, qualiter uos primo creauit, et in matris aluo secundo formauit, cur de corporibus uestris diuina debita beneficiaque non tribuitis ? Ille quidem timentes annotat. Nonne uides illum a beneficiis cessare penitus, qui primo paruum praebuit ? Apud Deum est uisus atque noticia secretorum. Nonne uidit, qualiter libri Moysis et Abrahae iam defunctorum praecipiunt, [5] ne quisquam peccata peccatis transactis accumulet : cum omnis mercedem suam optime uisurus, secundum opera sua tantum iudicabitur, diuina tamen misericordia meritum augente.

¶ Omnes quidem redibitis ad Deum, qui ridere et plangere, ac mori et uiuere tribuit, et masculum et foeminam de spermate secundum modum atque mensuram fecit, omnes alia uice suscitaturus : qui pro uelle suo hos diuites, illos pauperes efficit. Estque dominus Ascheare. Ipse quidem Hath confudit, nec Themuth dimisit, nec genti Noem prius maliciosiori atque superbiori pepercit. Almutefichet etiam in terram deuergendo, penitus superne cooperuit. [6] An aliquod istorum Dei factorum contradicitis ? Vos quidem castigat, sicut et primos. Aliud autem saeculum iam appropinquat, quod nullus nisi solus Deus diuertere poterit. Hoc autem uerbum uos admirantes, nil tamen inde curantes deridetis, indeque ludum facitis.

¶ Deum humiliter adorate, et ipsum iugiter inuocate. .

[164]
notes originales réduire la fenêtre

[1] Iurat se in caelum raptum, didicisse mysteria haec.

[2] Extat inter Saracenos liber ea de re fabulosissimus. Cuius summa recitatur in Confutationibus. Nota erroris efficaciam.

[3] Futuri saeculi assertio.

[4] Angelis falso tribuentes sexum foemininum.

[5] Abraham libros a se scriptos reliquit. Qui nimirum inter apocryphos Iudaeorum fuerunt.

[6] Allegat quaedam saepius iterata, quaedam noua gentium pereuntium exempla.