fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXIIII.

In n. etc. Appropinquauit hora, lunaque bipertito diuisa est. [1] Hoc tamen caeterisque mirabilibus uisis, contradictores suas uoluptates, propriaque uota secuti discesserunt, affirmantes hanc artem magicam esse. Sed cum ipsis post miracula saepius uisa, quae deberent ad sui conuersionem sufficere, castigari recusant : tu manum ab illis retrahe. [2] Die uero generalis edicti, e foueis quasi locustae totam terram occupantes, exituri, et ad uocem praeconis acceleraturi, suum malum atque dolorem perspicient. Unde conquerentes, diem illam grauissimam esse inquient. Noë quoque sui similiter contradicentes, eumque daemoniacum esse perhibentes, reiecerunt. Unde ipse coactus, Deum adiutorem uocauit.

¶ Deus quidem ut se uindicaret iniungens, coeli portas ad aquarum descensum terraeque fontes aperuit. Unde congregatis auibus ad Dei uelle complendum, illum in fabrica ex asseribus ligneis clauis compaginata, quae nostro iussu cursum suum peregit, postea dimissa miraculum gentibus generale saluauit. [3] Diligenter itaque perspice, qualiter me uindicando castigamen adhibui. Alchoran quidem istum, iam leuem intelligentibus, misimus : Sed inde quisne memor efficitur ? Homines rursus Hat contradicentes, per uentos illis immissos die malorum et infortunii, illis os penitus diruendo dirimentes, sicut palmas eradicatas destruximus. Ecce qualiter uindictam in illis exercuimus. Alchoran autem istum leuem recordantibus tribuimus. [4] Hominibus rursus Themuth, suo castigatori contradicentibus, et indignanter dicentibus : Huicne prae omnibus nobis sapientia diuinitus est tradita ? Nil nisi mendacium profert. Unde si nos eum hominem tantum, ut nos, sequimur, erramus. Illis inquam ita dicentibus, eo respondente, Cras scietis, quis mendaciis innititur : nos camelam nemini tangendam posuimus, [5] iniungendo Themuth, ut eorum actus perspiciens, et patienter sustinens ediceret : quatenus aquam inter se diuiderent, hora sua singulis adscripta. Ab illis autem socius suus aduocatus, eam peremit. Sed quae nostra uindicta castigatum missa sit, recordare. Vocem enim illis immisimus, illos redigentem in puluerem. [6] Ιam Alchoran sapientibus alleuiauimus. Hominibus quoque Loth, praeceptis nostris contradicentibus, et hospites suos perscrutantibus, sicut et omnibus resistentibus, malum ingessimus, eorum oculos obducendo, pesteque matutinali diruendo, cum nostro castigatui parere noluerant : familiae tantum Loth diuina pietate subueniente. [7] Discretis Alchoran hic leuis missus est. [8] Homines quoque Pharaonis nostro nuncio uenienti contradicentes, ui potentiaque deleuimus. Suntne potentiores illis increduli uestri ? [9] An habetis in psalterio, quod uobis salutem praebeat ? An dicitis uos omnes congregari, ut uobis uindictam adipiscamini ? Hora, qua nostrum erit placitum, die scilicet uobis amara, die grauissima, uos omnes prorsus uincemini, terga uertendo. Increduli namque tunc omnes errorem et ignem passuri, faciebus suis igne coopertis, dicentem audient : Gustate focum indeficientem. [10] Nos enim omnia cum pondere atque mensura fecimus : mandatumque nostrum est, ut ictus oculi. Quare castigari renuitis, uisis pluribus ante uos manu nostra confusis ? Quorum omnia facta in psalterio reperiri possibile est. Actus enim omnes tam minimi quam maximi scripti sunt. Timentes quidem, paradisum aquis iocundam, [11] in sede uera cum omnipotente Deo rege cunctorum possidebunt.

[165]
notes originales réduire la fenêtre

[1] Fingit miraculum, ut lunam bipertito diuisam reparauerit. Cur igitur toties negauit, se missum cum miraculis ?

[2] Diluuium miraculum generale.

[3] Exemplum uidelicet iudicii diuini, etc.

[4] Themuth.

[5] Camelum fabulosam reuocat ad nauseam usque.

[6] Alcoran tolerabilior doctrina.

[7] Sodoma perdita, praeter Lot, Gen. 19.

[8] Pharao .

[9] Psalterium.

[10] Deus omnia fecit in pondere et mensura. Sap. 11.

[11] Paradisi possessio cum Deo.