fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXV.

In n. etc. Hunc Alchoran, Deus ipse rerum expositionem hominibus patefaciens, docuit : qui solem et lunam secundum numerum, et arbores seipsi humiliantes, et coelum prae caeteris sublimauit, et examen, ne quid falsitatis uel iacturae trutinando fiat, posuit, humanosque commodo terram extendit : In qua poma multimoda, et hermodactylos, ac tritici granum ac folia produxit.

¶ Cui factorum Dei contradicitis ? Ille quidem hominem de celcal, atque diabolos ex ignis flamma condidit. [1] Quod istorum operum Dei reprehenditis ? Ipse quidem rex est orientium et occidentium.

¶ Maria currentia ut coirent, ego nolens hic perpositam intercapedinem repressi. An uestri quis hoc renuit ? Ex illis quidem corallum et margaritas plures extrahunt. An uestri quis hoc negat ? Ipsa quoque uasa uelificata in se mouentia gestant. Quis uestri contradicit istud ? Omnis quidem res mundana terminabitur : Sola uero Dei maximi largissimique facies est interminabilis. An negat hoc aliquis ? Uniuersis creaturis coelorum et terrae noua contingunt. Istud uestri quis contradicit ? Cum hominibus atque diabolis nostra praecepta spaciose peragam. An uestri quis hoc negat ? Vos homines atque diaboli, an ambitum mundi, nisi per meam uoluntatem, egredi poteritis ? Minime. Quis igitur huic facto meo non credit ? Vobis nullum uindicem habituris, ignem clarum atque fumosum immittam. An huic rei quis uestri fidem non adhibet ? Quando coelum diuidetur, ut flos roseus, seu minium rubicundum existet. An quis hoc negat ? Illa die nec homo nec diabolus quaestionem de peccatis faciet. An contradicitis ? Incredulos suae formae patefacient, ante posteriusque nostra manu sumendos, et audituros : Hic est infernus, ab incredulis contradictus, in illo tamen ulterius ignem perpetuum passuris. [2] Sed quis hic contradicit ? Qui timuerit, coram Deo stans, duas paradisos rerum multiplicium omnimodique boni foecundas, fontiumque fluxu iocundas, haereditatem accipiet : Ubi sunt omnium pomorum pariles. An aliquid horum factorum Dei contradicitis ? Illic quidem credentes accubabunt tapetis sericis, stramentisque purpureis, omnibusque sibi dilectis perpetuo potientur, ducentque puellas formosissimas, ut hyacinthus et margaritae, ab hominibus atque diabolis nunquam deuirginatas, nec menstruatas. An horum aliquid abnegatis ? Bonorum solum praemiorum bonum est occasio. [3] An hic aliquis contradicit ? Erunt et illic arbores colore inter uiridem croceumque nitentes, fontesque fortiter emanantes, et poma ac palmae, pomaque punica. Quod horum uerum esse non creditis ? Illic quidem erunt mulieres optimae, et speciosissimae, in umbraculis sedentes, cum oculorum albugine candidissima, pupillisque nigerrimis, in uirore splendido iacentes, ab hominibus atque diabolis intactae. An horum aliquid falsum esse dicis ? Deus est totius bonitatis multiplicator sublimis, largusque atque munificus.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Homines ex umbra, diaboli ex igne creati. Subiectio qua interrogat, et respondet : non in concinna. probat autem, iudicium Dei futurum de omnibus, et quae conditio maneat bonos aut malos.

[2] Duae paradisi.

[3] Propter opera bona felicitas confertur. Cui contradicit opinioni tota scriptura sancta.