fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXVI.

In n. etc. [1] Rerum euentu ueracissimo contingente, quando nullus mendacio locus dabitur, quorundam exaltatio, quorundam depressio fiet. Tuncque terra tremet, et montes in puluerem redacti atomis adsimilabuntur, [2] fietque cunctorum cohors tripertita, scilicet dextra, sinistra, et anterior, [166] quae paradiso ditissimae propius existunt. Gens uero prior posteriorque, pars minima, illic sedebunt accubitati, hi quidem in illorum directis, Quibus administrabunt adolescentes pulcherrimi cum phialis, [3] caeterisque uasis plenis optimo liquore, nec capitis dolorem nec ebrietatem parituro : electaque poma, carnesque uolatilium afferent. Aderunt etiam et uirgines, oculis immensis atque pulchris. Talem itaque suorum factorum remunerationem accepturi, [4] nullum uerbum fetidum seu culpabile, sed tantum salutationis uerbum mutuum audient. Dextrae quoque partis homines inter ficus, arboresque proceras manentes, umbram immensam cum optimis stramentis, amnemque fluentem, pomaque multimoda illis nunquam prohibenda, uirginesque coaequas, maritos suos maxime diligentes, habebunt. Sunt et in hac cohorte pars priorum, parsque posteriorum. [5] Homines uero sinistri focum pessimum, umbramque fumi nigerrimi inibunt. Quoniam prius negligentes, et malis obstinaces, dixerunt : Cum nos in puluerem redacti erimus, nunquam nos ulterius, seu patres nostri, resuscitabimur. Sciendum autem, primos atque postremos omnes in die praefinita coadunandos, et deinceps homines errantes atque contradicentes in igne perpetuo mansuri, uelut esurientes de arbore ezecum comesturi, uentres suos farcient. Deinde igneum quasi sitientes potum haurient. Mihi creatori uestro quare non creditis ? Utrum ego sperma foetumque, an uos ipsi, fecimus ? Vos quidem mortem manu nostra uobis immissam uindicare non potestis. Nos formas uestras immutamus, et plura uobis ignorata facimus. Primam uero facturam uestram, si memores estis, agnoscitis. Nonne scitis, an nos, an uos hortum seminauimus ? [6] Si uestra quidem uoluntas exigeret, penitus exsiccarentur, ut deinceps nostrum opus atque uirtus appareret : utrum nos an uos aquas coelitus missas, quas uos potatis, praebemus ? Nobis quidem eas salsas dimittere possibile esset. Gratias igitur nostrae maiestati quare non soluitis ? Quis uestri lignum ignis materiam fecit ? Nos quidem hoc ad commodum memoriamque bonorum fecimus. Tu Deum iugiter nominibus suis sacris inuoca. [7] Per locum occasus stellarum, quod magnum scientibus est sacramentum, hic Alchoran optimus a rege mundi compositus est atque positus, in loco tantum a mundis atque bonis tangibili. Cur igitur illius uerbo contradicitis ? Hora quidem a uobis expectata, quasi animae suis faucibus inhaerebunt. Quibus nos singulis, licet nesciant, propriores assistimus. Quilibet anteriorum et appropinquatorum, quietem et odorem optimum, atque paradisum perpetuam mansionem habebit. Super quemlibet quoque dextrae partis salus Dei descendet. Residui uero, uidelicet contradicentes et erronei, ueraciter ardebunt igne grauissimo permansuri. Haec quidem de saeculo futura uera sunt : unde tu Deum immensum inuoca suppliciter, et adora.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Dies iudicii.

[2] Triplex diuisio hominum in iudicio : In paradiso.

[3] Pincernae coelestes.

[4] Sermo coelitum.

[5] Damnandi ad sinistram.

[6] Deus hortum uoluptatis condidit. Gen. 2.

[7] Per occasum iurat, Alcoran a Deo compositum.