fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXVII.

In n. etc. [1] Uniuersa coelorum et terrae Deum incompraehensibilem et sapientem totius mundi regem, uitae mortisque datorem, et omnipotentem, primum et postremum, omnium occultorum et apparentium, simul et omnium cognitorem inuocant, et adorant. Quippe coelos et terram sex diebus ille creauit, deinde thronum ascendit. [167] [2] Ipse uobiscum ubique actus uestros singulos annotans, et uniuersis imperans, quid terram intret uel exeat, quidque coelos scandat, descendatue, sicut et omnium cordium secreta, cum ad ipsum omnia mandata redeant, dinoscit. In ipsum itaque credite, suoque nuncio, et de bonis uobis commissis expendite. [3] Omnis enim credens et benefaciens, mercedem maximam consequetur. Cur itaque non expenditis ? Cur Deo suoque nuncio uos ad Dei cultum inuocanti, non creditis ? Si fidem quidem habetis, et creditis, iam a uobis foedus sumpsi. Deus enim facturus uobis misericordiam et ueniam, prophetae suo misit praecepta splendida : quibus uos e tenebris ad lucem educat.

¶ Quare bona uestra non distribuitis in Dei nomine, coelorum mundique totius haeredis ? Qui pecunias suas in litibus agendis ante terrarum atque praedarum captionem consumpserunt, expendentibus postea non aequantur. Maiores enim meriti sunt. Deus tamen omnium uestrorum actuum cognitor, omnibus benefacientibus in sui nomine, beneficium suum multiplicando reddet, die qua cuncti credentes tam uiri quam mulieres lucem suam anterius et dextrorsum adspicient, optimum nuncium mercedis maximae percipient, uidelicet quod paradisum aquis amoenam possidebunt. Qui cunctis incredulis precantibus illos, ut sibi quid de luce sua sumere liceat, respondebunt : Redite, et uobis lucem lucremini. [4] Turrim igitur inter eos cum patente porta fabricabunt. Erit autem intra portam, omnis quies atque gaudium : Ultra uero, dolor omnis atque miseria. Incredulis autem quaerentibus, Nonne uobiscum mansimus ? credentes respondebunt, Ita. Sed quoniam incredulitatem ante terminum diuinitus nominatum linquere noluistis, hodie nec a uobis, nec ab aliquibus malis redemptio sumetur : Sed diuinum odium uobis omnibus incumbet. Vident enim nunc increduli, credentes cordibus deuotis et humilibus, Deum inuocare, ueritatique positae consentire : remanent tamen qualis ipsi quibus antea librum dedimus. Sed licet terminus longus positus sit, sintque corda sua multum obdurata, et eorum plurima pars incredula, sciant tamen Deum terram mortuam uiuificaturum. Si sensum quidem haberetis, uobis optime res explanassemus. Omnes credentes Dei praeceptis, suoque prophetae, eorumque testes et confirmatores, ueniam et lucem merecedemque multiplicatam a Deo sortientur. Increduli uero uobis contradicentes, igni deputantur. [5] Scitote uitam huius mundi nil esse nisi ludum et ludicrum, ornatumque uanum, et opprobrium atque contemptum. [6] Quae cuncta, sicut et multae pecuniae, nec non prolis appetitus sunt, sicut imber incredulis placidus, oriri faciens rem inutilem, citoque marcescentem. In alio quidem saeculo malum perpetuum sequitur. Cum igitur huius mundi pecunia tota nihil sit, Deique dilectio constans et uera, [7] ad Dei pietatem atque misericordiam, paradisumque promerendam : cuius ad opus timentium Deum atque prophetam fabricatae capacitas est, quanta coelorum et terrae, quam Deus largifluus pro uelle suo suis tribuit, uestrum iter dirigite.

[8] ¶ Nullum animabus uestris nocumentum in terra perpetrabitis, nisi quod ante uestri creationem in libro praenotatum fuit a Deo cuncta complectente. [9] Nec amissio rerum facta uobis dolorem inferat, nec euentus futurus gaudium praebeat. Deus neminem fraudulentum, uel ostentatorem, aut auarum diligit, Cui, cum sit abundantissimus, nullius ab illo discessus molestiam infert. [10] Nos quidem per nostros nuncios [168] cum rebus manifestis missos, librum atque libram, [11] ut gens iustum operetur, posuimus : qui ferrum fortissimum, et humanis commodis summe necessarium tribuimus. Deus quidem omnipotens atque sapiens, omnium cognitor, suum prophetam iudicabit. [12] Noë iam et Abraham nuncios misimus, et eisdem filios prophetas dedimus, per quos librum misimus. Eorum tamen quidam boni, plures autem fuerunt increduli. Post illos rursus aliis nunciis missis, tandem Christo Mariae filio misso, cuius sequaces ipsi penitus obedientes, corda constantia, et humilia, atque fidelia gesserunt, nos Euangelium dedimus, non ob aliud, nisi ut per ipsum Dei dilectionem atque gratiam assequerentur. [13] Sed non ut dignum erat, obseruauerunt. Sed licet plures eorum sint increduli, eorum tamen credentibus meritum debitum et maximum tribuimus. Viri boni, credendo prophetae, Deum timete, uestra beneficia multiplicando, reditum uiaeque rectae lucem et ueniam daturum : Quoniam ipse pius est, ueniaeque dator. Sciant autem homines libri, [14] se minime potentes super Dei diuitias existere. Ipse namque cum in sua manu sint omnia, cui uult, illas tribuit.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Omnia Dei potentiam sentiunt, et eum uenerantur.

[2] Deus ubique hominibus praesens.

[3] Eleemosynae.

[4] Fabulosa quaedam turris in paradiso.

[5] Vita praesens fabula est.

[6] Rerum euanidarum parabola.

[7] Pietatis et beneficentiae praecipuum studium sit.

[8] Fatum quo aguntur homines.

[9] Peccata Deum alienant.

[10] Esaiae 59.

[11] Iustitia commutatiua.

[12] Per Noë et Abraham liber missus.

[13] Christo Euangelium datum a Deo, ut credentes illi gratiam consequantur. Hoc tenete Machumetici, et concedetis ad ecclesiam Seruatoris.

[14] Homines libri, id est, qui Alcoran habent.