AZOARA XV.
[1]
Tu nullatenus cum auditu
carentibus sermonem ineas. Deus mortuos resuscitabit, et ad se
redire faciet.
Petentibus ut eis uirtutes miraculaque Dei facias, dic, Deum
omnipotentem illa facere, licet plures eorum haec
[46]
ignorent.
Omne
genus animalium terrestre, seu uolatile (hic enim liber nil
praetermittit) sic ut uos ad Deum redibit.
Nostris praeceptis contradicentes,
surdi mutique, obscura gestant uelamina : Deo, quibus uult, rectam
uiam monstrante : quos uult, aberrare faciente.
Si uos hora resurrectionis ira Dei
percusserit, quem tutorem aduocabitis,
nisi qui malum uobis subtrahere, uel illius
detrimentum aut obliuionem facere potest ?
[2]
Plures etiam
gentium ante tempus tuum summis afflictionibus atque malis, ut ad
uiam rectam conuerterentur, astruximus :
sed eorum pluribus factis lapideis, diabolus sua
mala dulcia formosaque suis apparere uisibus effecit.
Illis itaque sic oblitis praecepta
nostra, omnium rerum portam et abundantiam, usquequo nostra munera
summum sibi contulerunt gaudium, aperuimus. Tumque secundo a nobis
ipsis subito capti et desperati, stupidique facti sunt,
et eorum primos atque postremos
prostrauimus, gratias Deo cunctarum gentium domino,
Deo uobis auditum atque uisum
auferente, cordaque uestra sigillante, et alius nequaquam deus ipse
reintegrare potest.
Me
taliter res intelligi faciente, quare non creditis ? Ita quidem Dei
subito patenterue contingens, non nisi gentem malam subruit.
[3]
Legatis autem meis nil aliud iniungo, nisi quod uobis opus bonum et
gaudiorum effectum persuadeant, et illicita nefandaque prohibeant.
Quibus omnis credens, et se diligens, ac benefaciens, nil timeat,
cum nil mali passurus sit.
Nostris autem praeceptis resistentes, malum iraque
Dei pro factis suis trucidabunt.
[4]
¶ Nec arcana Dei, nec ipsius arcam me possidere, cum non
sequar nisi quod mihi missum est a Deo : nec me angelum existere,
cum nec aequales sint caecus atque uidens, quod uos sic esse
cognoscitis, unquam confirmabo.
Huiusmodi sermone Deum timentibus, ut ipsum prorsus
imitentur, ipsumque timeant, persuadens, cum nullus alius eis
auxiliari queat,
[5]
Deum mane uespereque deprecantes, Dei quaerendo
faciem, ab eo minime repelle. Sin autem, malis associaberis, cum nec
suorum operum numerus tibi, nec tuorum eis imputetur.
[6]
Caeteri uero plures aliis, inuidia sola repressi, bonum diuinitus
datum patefacere noluerunt : licet Deus sibi grates afferentes
dinoscat.
[7]
Sed tu cunctis ad fidem uenientibus, praeceptaque nostra
sequentibus dic : Salus Dei super uos, cuius anima misericors est,
et piissima. Quisquis uestri post malum ignoranter gestum a malo
declinauerit, et benefecerit, ueniam et misericordiam a Deo
consequetur.
Ut
incredulorum uiae patescant, res penitus discutiendae sunt.
[8]
Ego quidem castigor, ne
inuocem uel adorem, quod uos loco Dei adoratis.
Nec uelle uestrum amplectar :
quoniam uiam rectam, secundum Dei mandatum errans, licet et uos
contradicatis, proficiscor.
Nec est apud me, ad quod uestri festinent animi :
quia solius Dei, qui est ueracissimus, et discussor optimus, cuncta
sunt iudicia, Si id quod affectatis, nostrae subesset manui, inter
me et uos res ad effectum tenderent. Deus autem malos discernit,
[9]
apud quem sunt secretorum claues : Cum ipse solus uniuersa terra
marique contenta, omniumque foliorum labentium numerum, ac terrae
germina, siccum item omne et molle, uelut apud illum in libro
firmata dinumerat.
[10]
¶ Solius Dei est, omnia facta
uestra diurna dinoscere, et uos nocte mortificare : et deinceps uos
expergefaciens die, et secum uobis omnia facta uestra dicturus, uos
ad eum redituros ad placitum scitum ducens,
[11]
uelut omnibus
gentibus imperans : uos custodit usque ad mortis horam,
[12]
in cuius momento
festinantissime uobis mortem inducit, ille committit.
deinceps omnibus ad se uersis, Deus
ipse dominus noster cuncta cito dinumerans, iudicium dabit.
Nubibus maris et terrae
uexati, inuocantes atque timentes, et se
[47]
humiliantes, quaerenti, Quis liberaret eos ? dixerunt : Si nobis
praesidium atque suffragium in his malis feceris, nos ulterius
reddemus gratias.
[13]
Ille uero respondens ait : Ab iis et ab omnibus
malis uos Deus liberabit. Vos tamen uestra manentes malitia, non
credetis.
Est tamen Deo
possibile, uos ira sua pessimisque poenis undique circumdare, et uos
schismatibus, et alternis contrarietatibus induere, uestrique
quosdam aliorum expugnatores et infestatores efficere. Rebus taliter
ad uestri noticiam explanatis,
licet ibi nil sit nisi uerum, uestrae genti
maliciosi contradixerunt. Quibus tu dicas, nequaquam uestri custodes
existere.
Hora namque
scita omnium dictorum atque factorum probatio censetur.
His quidem dubitantibus de
praeceptis nostris, te usque uerbum aliud proferant, subtrahe.
Cumque diabolus tibi rerum obliuionem ingesserit, memoria
restaurata, cum malis hominibus ulterius ne moreris.
Timentibus quidem Deum, nequaquam
malorum numerus adscribitur : sed ut eos castigando, ad Dei noticiam
atque timorem reducant.
[14]
Suam legem pro ludo ridiculoque tenentibus, et de huius mundi uita
tantum sollicitis, manifesta, quod ob actus suos nullius boni spem
neque suffragium a Deo uenturum expectare debent, sed iram Dei et
flammam ignis, uelut omnes increduli.
[15]
¶ Viis rectis nobis a Deo patefactis,
cur in fine nostro uertentes, impotem boni maliue uenerantes
adorabimus ? Sicut ille brutus et inscius, qui a diabolo seductus et
irrisus, socios aduocat, dicens : Venite, haec est uia recta. Sed
illi solius Dei uiam rectam esse firmant, sibique mandatum esse, ut
non nisi dominum totius mundi inuocarent.
Orationes itaque coram Deo fundite,
ipsumque timete.
Quia
ipse coelum terramque cum ueritate fecit. Ad quem omnes redibitis :
Quo dicente, Fiet, facta erunt :
[16]
omneque uerbum eius
uerax, secundum quod ipse iudicium illa die daturus, cum buccinis
canere faciet, ut omnes res absconditas atque manifestas agnoscat,
ipse sapiens elocutor.
[17]
Abrahae patrem suum Azar
increpando quaerenti, cur imagines sibi deos efficeret, unde ipse
gensque sua tota in errorem manifestum incideret, dixi : Te quicquid
inest coelo terraeque, docebo, ut tuum confirmum atque fidele sit.
Nocte deinceps
superueniente, uidens Abraham stellam, inquit : Haec est Deus. Sed
cum eam in occasum tendentem agnouit, inquit : Rem transitoriam, et
in occasum tendentem minime diligo.
[18]
Lunam item orientem aspiciens, inquit : Haec est
Deus. Sed eadem ad occasum tendente, dixit : Nisi Deus me rectam
uiam docuerit, erroneis adscribar.
Sole deinde oriente, eum esse Deum, quoniam maior
erat, firmat.
Sed eodem
in occasum uergente, dixit : Vos homines, a uestra credulitate
fideque, cum falsa sit, amodo recedo. Ad Deum enim coeli terraeque
conditorem faciem meam uerti, ulterius nequaquam incredulis
adscribendus.
¶
Hominibus suis inde secum disceptantibus, inquit : Contra Deum
uiarum rectarum doctorem, huiusmodi causam atque certamen agite, non
contra me derelinquentem uiam uestram.
[19]
Nihil enim ulterius efficiam, nisi praeceptum Dei : cuius
scientia complectitur omnia.
Unde uos minime memores estis : quum uos non
pertimescatis, in Deum non credere, et ab ipso non statuta sequi,
uiam uestram quare timendo sequerer ? Scitisne, quis nostrum nil
timere promeretur ? Illis uero non respondentibus,
[20]
inquit : Credentes in Deum, suae que fidei nullum malum annectentes,
uiam rectam proficiscuntur, timoris expertes.
Huiusmodi rationem Abrahae contra
gentem suam tribuimus, et quem uoluimus, super caeterorum
[48]
gradus exaltauimus : cum ego Deus sim, Deus
sapiens et incompraehensibilis.
Isaac rursum, et Iacob, et Noem praedecessori suo,
suisque posterioribus Dauid, et Salomoni, et Ioseph, et Moysi, et
Aaron,
et Zachariae
atque Ioanni, et Iesu ac Heliae, omnibus scilicet his bonis,
et Samueli et Ezechiae,
atque Loth, uias rectas patefecimus, et eos super omnes gentes
exaltauimus.
Et
similiter quosdam parentum suorum, et fratrum, suorumque successorum
rectum iter duximus.
Ita
Dei lege sibi dilectis patefacta, si fierent increduli, omnium
suorum operum iacturam incurrerent.
[21]
Si illi quibus librum et iudicium atque
prophetam dedimus, non crediderint, ipsum credere uolentibus
committemus.
¶
Credentibus itaque Deus, quos nequaquam caeteri sequuntur, uias
rectas manifestauit :
nec ante precium aliud pro huiusmodi re postulat, nisi gentem suam
ammonere atque docere.
[22]
Dicentes Deum non posuisse quicquam super aliquem, interroga, quis
Moysi librum clarissimum homines edocentem plura, quorum quaedam
chartis inscripta propalatis, plura quidem absconditis, tradidit ?
[23]
Sed ille quidem nec uobis, nec parentibus uestris
omnia enodauit. O Deus, eos in ambiguitate disceptationeque sua
dimitte.
[24]
Mater uillarum, circaque
positis uillis atque credentibus aduentum alius diei persuade, ut
hunc librum multiplicantem probantemque ueritatem, obseruationes
orationum, caeterorumque beneficiorum praeceptorem credant, atque
sequantur.
Quis est
deterior, magisque reus, quam Deo mendacium imponens : uel se missum
fuisse nuncium falso perhibens : uel sibi possibile leueque fuisse,
se talem librum facere, qualem Deus edidit ? Quid si in mortis
articulo, angelosque manus eorum tenentes, et taliter alloquentes
eos uideretis ? Vos hodie malum atque contemptum ob mendacia Deo a
uobis imposita, suorumque mandatorum contradictionem accepturi,
uestras animas emittite.
[25]
Et sicut uitam ingressi, semoti
accedite, omnia uestra retro relicturi.
[26]
Ubi sunt uobis polliciti, se prece suaque
potentia uobis suffragari, participesque fieri ? Nusquam uideo.
Hodie uestrum errorem
discutiet Deus, qui grana fructuum diuidit, et ex mortuis uiuos et
econtra facit :
et diem
ac noctem discernens, noctem quieti deputat, et solem ac lunam certo
numero promouens,
[27]
stellasque uarias disponens, ut per eas nocte, terra marique rerum
aliqua sumatur notitia.
Aquam ad ortum omnium rerum atque nutritionem, quales sunt res
uirides, grana simplicia, atque multimoda, palmae ac uites, et
oliuae, malaque punica, similia atque dissimilia, quae omnia tum
ortu suo, tum cremento credentibus in Deum magnum praestant
miraculum, e coelo mittit,
[28]
qui uos omnes natos atque
foetus ex una produxit anima. Hic quidem Deus solus est, et unus
incompraehensibilis, et sapiens, nec aliud quisquam corde suo
gerat.
[29]
¶ Quorundam quidem est positio, diabolos socios atque
participes Dei esse, ipsumque Deum filios et filias habere.
Ipse uero omnium
conditor, omniumque cognitor,
praeter quem non est alius, nil nouit talium,
qui omnibus uisibus
incompraehensibilis, omnium oculos atque mentes penitus penetrat.
Nunc autem uobis
praecepta manifestissima largitus est : quorum ignorantia, seu
noticia, cuilibet insita, suae semper incumbit animae : Nec enim tu
semper illis, nec ego tibi semper custos insidebo.
Tu uero res ita discernens, illos
Dei mandata, praeter quem non est alius, edoce : cum Deus uult eos
recto tramite proficisci.
[30]
Ab incredulis
quidem, nil mali seu contumeliarum illis inferens, licet illi per
iram et inscientiam de Deo male loquantur (cuique namque gentium sua
sibi placita formosaque uideri fecimus)
[49]
recede.
Ad deum autem
cum redierint, opera sua deo pandente cognoscent,
et per Deum ipsum iurabunt, se
nuncio credidisse, si quem habuissent. Apud deum solum sunt ea, quae
quaeritis. Quibus forsan cum aduenerint, non credetis.
Deus autem incredulorum corda,
quia prima uice non crediderunt, probabit : et nos eos prauis
cogitationibus suis immorari permittemus.