fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXX.

In n. etc. [1] Meos et uestros inimicos, o uiri boni, uobis nullatenus amicos faciatis, ut uestra sic secreta dinoscant, cum uestrae legi ueracissime resistant, et prophetam eiicere quaerant. Si firmiter autem in Deum credentes, et in ipsius nomine pugnatores atque praedatores constantes fueritis, ne dicatis secreto, uos amicos eorum existere. Omnis enim hoc faciens, longe deuiat, Deusque dinoscit, quid clam, quidue palam agitis. Si uobis item illi dominati fuerint, uobis hostes existent, uobis cum amaritudine manus atque linguas illaturi, cum eorum uelle sit, uos incredulos permanere. Die quidem futura nemini proderit sua gens seu proles, cum Deus omnium actuum cognitor, lites omnes dirimet, cuique suum daturus praemium. [2] Suntque uobis bonum exemplum Abraham atque sui, qui se suarum gentium aliud quam Deum adorantium societatem linquere uelut abhorrentes, suumque cultum negligentes, usquequo ad Deum solum conuerterentur, affirmabant. Abraham autem suo patri pollicitus est, quod pro ipso a Deo ueniam precando peteret, confessus se nec sibi nec illi condonare posse. Cuius talis erat oratio : O Deus, nos ad te conuertimur, tuaeque tutelae summittimur, ad te redituri : tuque cor nostrum maleuolum et infestum nullatenus effice, sed ueniam tribue. Quoniam tu es piissimus, et incompraehensibilis, ac sapiens. Istos itaque bonos uobis exemplo positos, in Deum dieique futurae credentes, sequamini. Omnis autem ad hoc se diuertens, Deum gloriosum negligentem inueniet. Vos fortassis hostesque uestros Deus ipse potens, et pius, atque condonator, amoris uinculo coniunget : qui minime prohibet, quin honorem atque iustitiam eis impendatis, qui nec uos expugnauerint, nec proscripserint. Deus enim recte facientes diligit, et uobis iniungit, ut non participemini aliquibus in negotiis. * Cum expugnantibus uero pro lege uestra, et domos uestras uobis auferentibus, nec eos ullatenus diligatis. [3] Sin autem, [171] malis associemini. [4] O uiri boni, mulieres bonas ad uos fide sumpta uenientes optime probate, easque fidei firmae repertas, ad incredulos minime uertatis, sed illis suos sumptus peractos persoluatis. Illorum enim coniunctio non est licita. Eas quidem deinde ducere cum danda dederitis, nec incredulorum mores executi fueritis, minime dubitetis, Deo sapiente atque discreto illud inter uos iudicante.

¶ Maritis quoque cunctarum mulierum, ad illos incredulos fugientium, sui sumptus reddantur. Deum timete, in illum credentes. [5] Cum mulieres credentes tibi uenerint o propheta, fideque firmauerint, se nec Deo participem posituras, nec furtum, seu fornicationem, uel filicidium, uel ab aliquo tuo praecepto digressum perpetraturas, et a mendaciis se discessuras, tu quoque fide firma Deum pium ueniaeque datorem pro illis exorabis. Viri boni, nec credatis, nec uestra committatis negotia genti diuinam iram promeritae, quae iam a die futura desperat, sicut increduli ab hominibus commissis foueis.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Non recipiendi alieni a doctrina Machumetica, ne arcana sectae cognoscant.

[2] Abraham exemplum est, ne quis falsos deos etiam a populo suo cultos ueneretur.

[3] * Hostes non diligendi. Refert illud ex lege : diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum, quod Matth. 5. Christus interpretatur.

[4] Mulieres ex aliena religione aduenientes probandae etsi faueant incredulis, non retinendae.

[5] Quae abesse debeant a fidelium mulieribus.