fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXXVII.

In n. etc. [1] Deus rerum multiplicator et omnipotens, cuius manus continet omnia, mortem et uitam, ut quis apud eum melior efficeretur, intulit, ipseque condonator et incompraehensibilis VII. coelos disposuit. In cuius facturis nil superfluum uel incompositum cuiusquam oculus percipiet, licet bis uel saepius intuens. [2] Ipse coelum sidereis ornauit lucernis, quae diabolos expellant, illis timorem iniiciendo. Deum non sequentes, gehennam et infortunium perpetuum patientur, in inferno pleno, et ob iram nimiam obstrepente, audituri nimiam increpationem ab inferni iudicibus, [175] quaerentibus : Nonne uobis nuncii missi fuerant ? Respondebunt, Ita : Sed nos illis contradicendo, perhibuimus eos erroneos extitisse, nec Deum quicquam per illos mandasse. Nunc etiam ignis minime nos laederet, si praeceptis auditis fidem uelut sapientes adhibuissemus. En qualiter culpas suas, malumque patefaciendo proferent. Timentes Deum, aeque secreta cordium et indicia uocum agnoscentem, uenia mercedeque maxima donabuntur. Nonne sciunt omnium conditorem omnia scire. Ille quidem terram humanis quaestibus et itineribus applanauit, et ex illa foetum humano uictui produxit, et ad ipsum omnium fiet reditus. [3] Habetisne fiduciam de coelorum conditore, quod uos simul cum terra minime pessundet ? Ipsa quidem uobiscum summergenda confundetur. An tuti securique manetis, quod uobis uentos non immittet ? Scietis autem postmodum, quod uobis castigauerim. Videte, quis fuit finis antecessorum nostris contradicentium. Quare non perspicitis aues, quas nil nisi Deus solus omnia uidens sustinet ? Quis in Dei loco uobis feret suffragium ? Increduli uero nunquam errare desistunt. Quis Deo prohibente, uictum atque diuitias uobis ministrabit ? Resistentes autem, et perfidi, suam caecitatem nunquam derelinquent. Utrum est melior, capite summisso facieque declinata pergens, an rectam uiam proficiscens ? [4] Deus quidem nos in terra creans, ad quem singuli redibitis, uobis auditum, et uisum, corque tribuit, licet uestri pauci sibi grates referant. [5] Quaerentibus illius aduentum termini a te, ut te ueridicum probes responde : Nemini nisi soli Deo illum esse notum, teque nil nisi nuncium tantum et explanatorem existere. Hominibus autem illum uisuris terminum, facies nigrescent, cum illis dicetur : Hic est ille dies, quem uobis semper praedicauimus. Siue Deum, me meosque fautores confusurum, siue uenia misericordiaque donaturum uideritis, quis e graui uindicta Dei malos illos et incredulos eiiciet ? Nos quidem in illum Deum credimus, et eius nos tutelae supposuimus. Finis autem omnium discernet, quis uiam erroris secutus fuerit. Si uestram aquam tellus funditus absorbuerit, quis aquam dulcem atque bonam potum afferet ?

notes originales réduire la fenêtre

[1] Opera domini perfectissima in coelo et in terra.

[2] Siderum lucem diaboli refugiunt.

[3] Terra cum habitatoribus summergenda.

[4] Humilitas etiam gestu corporis significata.

[5] Incertus aduentus domini ad iudicium.