fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XVII.

[1] Nec sit tibi graue, neque molestum, hunc librum tibi coelitus missum penitus sequi, uerba brutorum et insciorum minime curando, et per ipsum bonos homines castigare, et ad boni memoriam rectamque uiam producere. Quoties enim uillis uestra confusio noctu superuenit, illi bruti malo laesi nil aliud respondent, nisi quod nos male fecimus. Nos uero illa die, qua uerax aequilibritas omne pondus examinabit, [2] perscrutabimur, quod illi nunciis uel e conuerso dixerint : uide utrum nostra praecepta nunciata fuerint, me tamen omnia sciente. Erunt autem boni, quorum pondus maximum fuerit : mali uero, quibus minimum, quia nostris praeceptis non crediderint. Ego quidem uos formans, terram uestrae uoluntati, licet cum minima reditione gratiarum, supposui : [3] et ut angeli se patri uestro Adae [52] protoplasto humiliarent, iniunxi : praeceptoque meo cuncti, Belzebub excepto, paruerunt.

[4] ¶ Deo quidem illic quaerenti, qua de causa minime pareret, inquit : Quia ego factus sum ex igne, illi de terrae limo plasmato : praeualeo. Inquit Deus : Hinc igitur, ut minimus efficiaris, descende : cum tibi super me sublimari sit impossibile. Ei deinceps terminum a Deo ante diem ueracissimum postulanti, respondit Deus : Terminus quidem est positus. Cui ipse : Quoniam tu mihi sic molestus, malum hoc ingeris, ipsi suaeque posteritati rectam uiam sequentibus, circumquaque suggestiones et assultus inferens, efficiam quod eorum nemo tibi grates persoluat. Quem Deus sic increpans, inquit : Tu minime, tuque repulse, descensum accelera, et de te tuisque sequacibus gehennam prorsus implebo. [5] Adae uero, suaeque mulieri praecepit, ut in paradiso manentes, quod sibi placeret comederent : una tantum arbore minus, nisi se malos esse mallent. His itaque diabolus, sugestionem faciens, et ad membrorum uirilium atque pudendorum detectionem nitens. Deum eis illam arborem uetuisse fallaciter insinuauit, non ob aliud, nisi ut uel illi nequaquam angeli fierent, uel ibi perpetuo manerent.

¶ Diabolus itaque iurans se nequaquam illis suo nociturum alloquio, eos in uiam prauam atque peruersam distorsit. Gustantibus igitur illis de arbore, sexus atque pudenda membra apparere coeperunt. Quae ipsis e paradisi foliis tegentibus, Deus inquit : Nonne uobis hanc arborem interdixi, uobis hostilitatem atque maliciam diabolicam enodans ? Responderunt illi : o Deus, nos nostris animabus nocuisse confitemur. Unde nisi per te data uenia, perdendi peribimus. Quibus ipse : Aduersantes alter alteri, ad terram usque descendite, moram horalem illic habituri, ibique uitae uestrae peracto spacio moriemini. et deinde uos resuscitabo, uobisque uestraeque proli uestes daturus, unde membra genitalia tegatis. Horum itaque recordando, Deum uobis diuitias daturum timete. Et hoc est praeceptum dei optimum. [6] O filii Adae, nullatenus aurem seu mentem diabolo uelitis adhibere, qui patres uestros e paradiso proiecit, uestes, apparere faciendo quae prius operta uidebantur, abstulit. Hoc quidem bellum uobis summe cauendum, cum uos diabolo suaeque genti sitis uisibiles, illi uero uobis inuisibiles. Diabolis incredulorum consiliatoribus effectis, cum ipsi scelesta nefandaque gerant, aiunt patres suos illiusmodi facta gessisse, et Deum hoc sibi praecepisse. Sed Deo nil nisi rectum praecipienti, mendacium imponunt : et uiam rectam delinquentes, falsam sequuntur, extimantes tamen se recte facere. O filii Adae, ad templum tendentes, uestros optimos ornatus sumite. [7] Versus templum quoque facie uersa orationes fundite, et Deum corde puro inuocate. [8] In cibis et potibus uestris superfluitatem euitate. Quis constituit uestes et ornatus, cibosque bonos et sapidos, uobis illicitos ? Illi quidem liciti sunt bonis huius saeculi, et puris ac emundatis alterius. Tali ratione discerno res hominibus, ut ipsi percipiant et intelligant.

[9] ¶ Deus ipse nil nisi criminalia modicaque peccata, ut falsas rapinas et iniurias, positionemque societatis et participationis in deitate, ipsique Deo falsum imponere, et his similia, statuit cuique uestrum illicita : nec cuiquam est possibile, terminum a Deo sibi praescriptum transgredi. [10] Filii Adae, uobis iam aduenit de uobis nuncius, mea praecepta laturus : quibus omnis contradicens, et se retrahens, igne perpetuo punietur. Timens autem, et obediendo benefaciens, expers timoris atque molestiae paradisi gaudio perfruetur. Quis uero peior imponente Deo mendacium, aut suis contradicente [53] praeceptis ? Horum quidem quisque libri partem habebit, usque ad nostrorum angelorum aduentum, qui ducentes eos extra lumen uitae, dicent : Ubi est, quem adorauistis in Dei loco ? Respondebunt, eum aufugisse, tuncque suarum animarum testimonio perhibebunt, se incredulos fuisse. Tunc Deo eis iniungente, ut cum diaboli clientibus prae caeteris ignem ingrediantur, non desinent ipsi gentem prius ingressam increpare, usquequo omnes in igne depositae fuerint, dicentque : O Deus, isti nos aberrare fecerunt, unde tuo praecepto ignis eis duplicetur. Respondens quidem Deus dicet : Ita esse, licet ipsi nesciant. [11] Primi uero succedentibus inquient : Bonoque gaudio carentes, gustate nobiscum malum, quod fecistis. Nulli namque contradicenti mandatis nostris, aut se inde retrahenti, aperietur coeli ianua, paradisiue patebit aditus, usquequo camelo peruius per acus foramen gressus pateat : [12] Sed eis in gehennam praeparatur lectus igneus, et simile coopertorium, ut mali merentur.

¶ Credentibus, et benefacientibus uos, nemini nisi quam post iniungentes paradisum aquarum fluxu iocundissimam dabimus mansionem perpetuam : ubi ipsi per me prorsus malicia suorum cordium emundati dicent, Deo grates referimus, qui nos uias rectas nemini nisi per ipsum compraehensibiles docuit. [13] Tunc accedentes ueraces Dei nuncii dicent : Haec est paradisus, quam uobis pro factis uestris haereditatem polliciti sumus. Ipsique paradisi haeredes, hominibus igni deputatis, sibi Deum uerum dixisse confitentes quaerent, an ipsi similiter inuenerint. Quod et ipsis testantibus exclamabitur uoce magna, [14] Deum omnes suam uiam reiicientes, malumque gerentes, aliique saeculo minime credentes perditurum, et summis poenis afflicturum. [15] Inter hos quidem, et illos, in quodam quasi limite sublimi stabunt quidam, discrete scientes horum et illorum facies, qui nequaquam paradisum ingredientes, sed illud sperando expectantes, paradiso uisis inquient, Saluet uos Deus : oculos suos deuergendo. Illis uero apud inferos dicent : Nonne ualuit uobis numerus uester ad resistendum ? Tu Deus, nunquam nos illis malis associa. Dicent illi : Ecce quibus Deus non mandauit misericordiam suam. Sed uos confidenter paradisum intrate, nil timentes. Malis quidem in paradiso manentes deprecantibus, ut eos aquarum suarum caeterorumque bonorum a Deo sibi datorum participes efficiant : respondebunt illi, Deus hic incredulis suam legem in ludo ridiculoque tenentibus, et suas uoluptates in hoc saeculo perficientibus, illicita statuit. Nos enim ibi nostris praeceptis contradicentes, et irridentes obliuiscemur.

¶ Iam illis libro coelitus misso, qui rectam uiam sapienter credentibus discrepat, omnes suam explanationem expectantes, [16] sciant, quod die qua uenient omnes, una uoce confitebuntur, iam dei nuncios cum ueritate aduenisse, dicentque prius increduli, tunc ob errorem suum animas perditi : Si quis pro nobis intercessor reditum exorasset, melius quam primo faceremus, [17] Nunc autem dominum Deum nostrum, qui coelum et terram et uniuersa sex diebus creauit, et thronum ascendit, qui diem nocte cooperit, lunam et solem ac stellas suo praecepto promouet, uentis imperat, nubes subleuat, et inde ad arborum ortum et herbarum aquas ad terram mortuam demittit, qui et mortuos resuscitabit : Ipsum inquam omnium piissimum, cum omnes suis praeceptis obedientes diligat, cum timore et spe inuocantes adorate atque diligite : [57] huiusmodi rerum semper memores estote. Terra quidem bona Dei praecepto germen bonum pariet, mala uero nil praeter malum et insipidum. [18] Noë, suaeque genti olim iam iniunximus, haec hominibus dicere : [19] Unum solum Deum, et non alium, ut debetis, inuocate. Aliter enim summe timendum est uobis, die magna. Pars uero plurima suae gentis respondens, ait : In errore manifesto te uidemus. Sed ille dixit, hoc non esse errorem, sed Domini mundi mandatum.

¶ Dei mandatum inde quod minime percipitis, libenter atque deuote uobis nuncio. Nec uos miremini, quod uobis a Deo uenit natiuus nuncius, uos castigans atque docens uiam Dei, uobis ueniam daturi. Cumque Noë contradicerent, eum suosque fautores in arca proteximus : Caeteros omnes uelut caecos summersimus. [20] Hut ad Hath gentemque suam mittens, inquit : Inuocate Deum, alius enim non est adorandus. Nonne timetis eum ? Sed eorum plures increduli, dixerunt : Te uiam erroneam sequi cernimus, atque te mendacem aestimamus. Quibus ipse : Non sum erroneus, sed Dei nuncius, uobis suum mandatum nil addendo seu minuendo ferens. An admiramini Deum uobis nuncium et castigatorem misisse, natiuum hominem ? Reminiscamini quaeso, quomodo Deus Noë, suaeque gentis uicarios constituens, uobis augmentum uirium atque staturae praebuit. Ipsum igitur ut praecedatis, adorate. Responderunt : Praecipisne, quod unum solum Deum adoremus, et morem atque culturam patrum nostrorum omittamus ? Aequum est igitur, ut tu dicti tui probationem praebens ostendas, quid Deum facturum nobis polliceris. Ille uero dixit : Vos iam iram odiumque Dei promeriti, mecum de nominibus impositis a patribus uestris, quae Deus nunquam praecepit, non disceptabitis : sed ipsum Deum discussorem expectate. En ego uobiscum expecto.

¶ Eum, suosque factores, nostra pietate liberauimus : Praeceptis uero nostris resistentes, et incredulos, a summo ad infimum destruximus. [21] Schale ad Zeuth a nobis missus, inquit : Tu hominesque tui Deum unum, quia non est alius, adorate : Et ego uobis uirtutes atque miracula sua, mihi nota, uobis patefaciam. Vos recordantes, qualiter Deus uos uicarios Hath suaeque gentis posuit, ipsius praecepto in plana terra domos aedificate, et similiter in rupibus uobis mansiones excidite : nec ulterius terras uastatum eatis, inuocantes nomen Dei. Camelae libera pascua permittite, nullam ei molestiam inferentes : Sin autem, graue uobis malum incumbet. Eorum quidem plurima pars incredula, credentibus debilibus et paucis inquit : Scitisne Schale Dei nuncium esse ? Inquiunt, Ita : Nos scimus, et ei credimus. Quibus e contra illi plures increduli responderunt : Vestrae fidei nos sumus increduli. Mandatum itaque Dei spernentes, camelam interfecerunt, et ipsum Schale sic affati sunt : Si tu es nuncius, tua dicta nobis comproba, faciendo uidere quod promittis. [22] Quibus ipse : Vobis Dei mandatum beniuole, uelut bonus consiliarius, attuli : quod uos abhorrentes, minime curatis. Unde ipso Schale se conuentibus eorum subtrahente, terraemotus superueniens, suas domos funditus diruit.

[23] ¶ Loth rursum increpante suam gentem ob scelus inauditum, et nefas a nemine perpetratum, cum nemo prius uiris abuteretur, respondit ipsa : E uilla tua cunctos incredulos eiice. Ipsum quidem Loth, sibique credulos, praeter mulierem suam uetulam, quoniam suam non liquit maliciam, [55] saluauimus, et imbre salubri sufficienter irrigauimus. Quisque prouidus, illorum malorum finem consideret. [24] Schaibh rursum Middenae mittens inquit : Mihi mandata Dei ferenti parentes estote : Deum unum, cum non sit alius, adorando, nulli quicquam mensurae ponderisue dolose subtrahendo, nec terram bonam uastando. Vobis item cauete, ne qualibet uia morando, credentes in Deum a uia recta diuertatis. Debetis enim tum commemorare, Deum fecisse uos multos e paucis : tum quis sit finis incredulorum, perpendite. Licet ei nequaquam omnes fidem adhibeant, credentes tolerando sustineant, usquequo Deus optimus iudex uenturus litem discutiat.

¶ Primatum conuentus incredulorum illius gentis respondit Scaibeh : Te, tibique credentes e uilla nostra proiiciemus, nisi more nostro uixeritis. Quibus ille : Nulla uis, nullaque coactio nos ad haec deducet, ut Deo mentientes, suamque legem linquendo, ad uestram transeamus : ex quo nos ille liberauit ab ea, et nos ipsi sponte nostra subiicimur. Quem supplici uoto precamur, ut ipse ueritatem inter nos patefaciat, cum sit ueracissimus, et omnia sciens. Increduli uero gentem suam increpando inquiunt : Si Schaibe sequaces sitis, perdemini. Contradicentes autem illi, pessundati perditi sunt, suaeque domus per terraemotum diruptae.

¶ Ipse Schaib iam retractus ab illis, residuis solatium praebens, inquit : Ego uobis mandata Dei beneuole, beneque consulens, applicui. Quid curandum de incredulis ? Omnes uillas ad quas nostros prophetas misimus, prius poenis et anxietatibus, ut conuerterentur, pressimus : deinceps peccatorum ueniam facientes, ut augmentarentur et sublimarentur, usque dum bonum et malum perpessae fuissent, sicque secure fierent, quod nec eis noctu sopitis, nec die uigilantibus atque ludentibus, nostra uindicta superueniret. Eas deinde ob sua facta sceleraque pessundedimus : quibus ubertatem coeli terraeque, si timuissent, et credidissent, aperuissemus. Ex hoc igitur sui successores perpendere possunt, quod eos pro factis suis punire, sicque sua corda sigillare, ut nihil exaudiant, nostrae uoluntati satis est possibile : Quod uillis, quibus missi sunt nuncii, iam saepius per nos contigit.

¶ Horum qui nobis dilectionis foedus pepigerint, parte plurima nequaquam firma fidelique, sed incredula reperta, deinceps Moysen cum uirtutibus atque miraculis ad Pharaonem suamque gentem misimus. Quorum non credentium, quis esset finis, uideatur. [25] Moysi igitur Pharaonem alloquenti, dicentique se Dei nuncium, nil nisi ueracissima Dei praecepta ferentem, ut secum filii Israël aduenissent, ad eum accessisse. Respondit ipse : Si cum uirtutibus aduenisti, eas ut ueridicus existas, uideamus. Ipsius itaque manu suus baculus proiectus, draco factus est, manusque uersa apparuit candidissima. Ob hoc Pharaonis homines eum magum sapientissimum, et regem a suo deiicere regno uolentem perhibentes, quid rex inde uelit, perquirunt. Ipse quidem eum fratremque suum custodiri, et per singulas urbes omnes sapientes magos coadunari praecepit.

¶ Illis igitur aduenientibus, et quam pro adeptione uictoriae mercedem susciperent, quaerentibus, dixit Pharao : Familiaritatem meam sumam, et propinquitatem. Illis deinceps Moyseque conuenientibus, et alternatim operum exordio postulato, illi parentes, uisibus humanis miranda atque timenda obiecerunt. Deinceps Moysis [56] baculus nostro nutu proiectus, caeterorum omnes machinas et fantasias deuorauit. Et sic illis repressis, et ad minimum redactis, ueritas apparuit. Omnes deinceps magi superati, genua sua coram Moyse flectebant, confitentes publice, se Deo Moysis et Aaron, creatori uidelicet orbis, se subiicere.

¶ Ob hoc indignatus Pharao, quod in eum nisi nutu suo crediderant, inquit : Vos artibus uestris atque dolis enitentes, ut suam ex hac ciuitate gentem educatis, uestris manibus et pedibus abscissis ex opposito suspendam. Cui illi : Cur de nobis ad Deum ituris, quoniam Dei praeceptis aduenientibus credimus, uindictam sumere quaeris ? Tu Deus nobis fortem tolerantiam, et in uera fide legeque tua perseuerantiam, benigne praestare digneris. Homines quidem Pharaonis sic eum affati sunt : Si Moysen fratremque suum terram tuam sic uastare, tuamque sibi gentem allicere dimiseris, tuum idolum et te prorsus negligendo dimittent. Respondit : Ego super eos fortis atque potens, infantes interficiam, foeminasque custodiam. Moyses item suae genti solatium praebens, inquit : Deum adorantes, ipsius auxilio fortes, omnia libenter tolerate. Qui finis uitaque timentibus ipsum, terrae suae quem uult haeredem constituit. Ipsis autem indignantibus ξ * [26] et obstrepentibus, se ante suum aduentum, et similiter postea mala plurima perpessos dixit : hostem uestrum Deus exulabit, et perdet, uobisque terram deinceps daturus, effectus uestros ipse uidebit. Hominibus deinceps Pharaonis, suisque fructibus pedetentim annorum intercapedine, ut per hoc castigati magis Dei memores essent, decrementum immisimus. Sed illi uelut inscii, quotiens eis aliquod commodum contigit, hoc suum esse : quotiens malum, hoc per Moysen suosque factores contigisse, cum omnia tamen Dei sint, affirmabant.

¶ Illis dicentibus Moysi, quod incantationibus arteque magica suos effectus compleret, nec ideo sibi crederent, locustas, et bruchum, et ranas, ac sanguinem discerptim ingessimus. Ipsi tamen non minus increduli perseuerabant, [27] et Moysi supplicando, licet increduli, precabantur eum : Tu Moyses, Deum propter amicitiam uestram atque foedus inter uos firmatum, ut malum istud expellat, exora, nosque tibi credituri, filios Israël tecum mittemus. Unde illis ad horam malis subtractis, accedente termino, ecce dimittere noluerunt. Quod nos praeuidentes, uindictam sumendo, quoniam nostris contradicendo praeceptis increduli manebant, in mare summersimus, illamque terram ab oriente in occidentem pauperibus incolendam tribuimus. Sic igitur Pharaonis suaeque gentis factis dictisque deletis, filios Israël nostra uerba complentes tolerando, transfretare fecimus. Qui deinceps tamen inuenientes homines idolorum cultores, Moysen precati sunt, ut eis imagines similiter constitueret. Quibus ipse : Vos uere caeci estis, cum hanc gentem operaque sua quicquam esse putatis. Unus enim solus deus uobis est adorandus, qui uos super omnes extulit, et liberauit de gente Pharaonis, quae uobis semper noxia prolem uestram interfecit, uestrasque mulieres, quod Deo summe displicet, subduxit.

¶ Moyses accepto termino alloquendi deum post XXX. dierum peractum spacium, cui X. dies ipsemet adiunxit, sicque sunt facti XL, Aaron fratrem suum affatus inquit : Tu meus interim in mea gente uicarius esto, et benefaciens nullatenus uiam errantium exequere. Ad horam itaque constitutam ipsum aduenientem, deo affato Moyses inquit : Tu deus, ut te uideam, mihi praesta. [28] Contra quem sic [57] Deus : Me quidem non uidebis, nisi meus a te uisus loco suo permaneat. Deo montem ascendente, ipse in minimum atque minutum redactus est. Unde Moyses quasi mortuus cecidit, curatus autem inquit : O Deus, ego uester sum, et in te primus credens. Dixit deus : Ego super gentem meam te prae caeteris electum, mea mandata ferentem constitui, tuque munere meo sumpto, quod iam tabulis inscribitur, Deo grates persolue. Continet autem illud omnem gerendorum doctrinam, et castigamen, ac discretionem. Quod tu constanter et firmiter sumpturus, ut tua gens similiter accipiat, intima. Domos incredulorum mihi nostrisque fallaciter resistentium, tibi monstraturus illos, licet qui omnia miracula uiderint, nostraque praecepta saepius audierint, nec ipsis nec alii saeculo fidem adhibent, et utraque uia uisa falsam semper proficiscuntur : Illos inquam, suaque negotia penitus confundam, et sibi suorum operum uicem reddam. Moyse quidem absente, sua gens ex annulis suis et torquibus tauri statuam, sonitum quasi stertentis emittentem, sibi fecit. [29]

¶ Sed cum uiderent eam nil dicere posse, nec uiam rectam edocere, eam suis tractando manibus, se confitentes errasse, dixerunt : Nisi Deus ueniam misericordiamque fecerit, nos perdendis annumerabimur. Moyses itaque reuersus, multa permotus iracundia, eos ob sui maliciam, Deique mandati festinationem post suum discessum, increpans, tabulas proiecit, fratremque suum capillis arripuit. Ille uero respondit : Me debilem ipsi uolentes interficere, fere uitam abstulerunt. Unde de me uindictam minime sumas, ne sim ridiculum hostium, nec me malis hominibus illis admisceas. Moyses hoc audiens, Deum orat, ut sibi fratrique suo ueniam et misericordiam, cum ipse sit omnium piissimus, praestet.

¶ Qui taurum adorabant, iram Dei et dedecus huius saeculi merito sustinebunt. Qui peccatis commissis, ad Deum postea poenitendo se conuerterint, ueniam et misericordiam consequentur. Moyses deinceps ira semota, librum et tabulas, uiam et misericordiam timentibus Deum manifestantes, sumens, ad horam sibi mandatam, LXX. suorum hominum elegit, quibus pessundatis inquit : O Deus, qui quibus uis rectam, quibus uis malam uiam praebes, nunc hos ob suam inscientiam factaque nefanda condemnans, si tuae subesset uoluntati, prius eos confudisses. Sed tu discrete, licet arcane, omnia gerens, tu ueniae largitor optime, nobis ueniam et misericordiam praebe, simulque da huius, saeculique futuri bonum, nobis te, non alium adorantibus. Inquit Deus : His bonum, illis uero malum, meo praecepto semper accidit. magnamque misericordiam, omnium capacem, timentibus me, et obedientibus meis mandatis, ac eleemosynariis praebebo.

[30] [31] ¶ Imitatores nuncii atque prophetae, legendi scribendiue nescii, cuius nomen atque mentio reperitur in testamento et Euangelio, qui gerenda praecipit, aliaque prohibet, bona saporiferaque uestro comestui licita, alia quidem illicita ponit, cogitationes prauas et errores eiicit : Omnes inquam illi credentes, et auxiliantes, atque sublimantes, suisque mandatis obedientes, et boni sunt, et bonis associabuntur. [32] Vos uiri, ego quidem ad uos uenio, Dei nuncius, regis coeli et terrae, praeter quem non est alius, qui mortificat et uiuificat. In eum, mihique, suo nuncio, legendi scribendique nescio, penitus ipsi suisque praeceptis subiecti credite, suis praeceptis obedientes, ut boni [58] efficiamini. Quidam autem de gente Moysis, ad ueritatem istam se conuertunt, secundum illam operantes. Nos quidem in terra duodecim gentes diuisim constituimus. Nos quoque Moysi, cum sua gens aquam peteret. ut cum uirga petram percuteret, iniunximus : apertique sunt fontes duodecim, eorum locis notis omnibus. Eos quoque nube proteximus, et manna simul et coturnices ad comedendum praebuimus. Nunquam illis nocui, sed ipsi quidem suis animabus nocuerunt. [33] Eisdem item iniunximus, ut uillam quamlibet frequentarent, et quidlibet sibi placitum comederent cum gratiarum redditione, et ut in portarum ingressu se humiliarent : Sicque semper peccaminum ueniam tribueremus, et bonum semper augeremus.

¶ Horum uero prauis atque peruersis nostrum praeceptum mutantibus, malum coelitus ob suam maliciam intulimus. Cum quidam in uilla iuxta mare in sabatho piscium multitudine capitibus subleuatis adueniente, quod caeteris diebus minime contigit, nos enim ipsis uicem suorum operum reddidimus, non gerenda perpetrabant, [34] ab aliis castigati dixerunt : Quare caeteros castigatis, cum Deus eos confundet, aut graue malum eis superueniet ? Responderunt : Nostrum est Dei mandatum commemorare, cum forsan hoc timorem immittet. Eis autem castigamina non curantibus, gerenda docentes saluauimus, caeteros autem pro suis factis damnauimus. Diximus quoque uertentibus ad prohibita, ut simiae perditae fierent, in hoc saeculo dedecus et opprobrium, in futuro malum grauissimum accepturae. Ipsius praecepto, qui est pius ueniaeque dator, gentibus per terras diuisis, quarum quaedam bonae sunt, quaedam autem infra, eis nunc bonum nunc malum exhibendo, ut sic eorum ad fidem esset conuersio, tentauimus eas. Sed primis peiores succedentes, libri partem sibi, uidelicet in hoc saeculo placita ferentem accolunt, residuumque dimittendo dicunt, Deum inde sibi daturum ueniam. [35] Nonne fiduciam et firmitatem a uobis cepi, quod in hoc libro nil nisi uerum esse diceretis ? Cur insensati uiuitis ? Alia quidem curia multo melior habetur, quam libri factoribus, et orantibus, sua persoluendo praemia tribuemus.

¶ Montem super Iudaeos nubi similem, [36] cuius ruinam super se pertimebant, ut sic saltim ui legem nostram reciperent, et eam assidue ad timoris adeptionem legerent, extulimus. Cumque cepi de filiis Adae eorumque posteris testes super animas suas, dixi : Nonne ego sum Deus uester ? Dixerunt, Ita : Huiusque rei testes super animas nostras adsumamus. Quibus ego : Imo in alio saeculo testes adestote, ubi non dicatis me nequaquam huius rei noticiam et intelligentiam uobis intimasse : nec iterum sequendo patres uestros prius incredulos, quaeratis, Cur ob facta praedecessorum mala patiamini ? Ita quaeque distinguo diligenter, ut ipsi Deum diligentes efficiantur. Ille, cui prius iniuncto meo mandato deinceps subtraxi sapientiam, malus effectus, diabolum secutus est. [37] Eum tamen cum sua sapientia ad me sublimare meae uoluntati possibile esset : Sed ipse mundanam mansionem magis diligens, suum amorem amplexus est. Hic quidem talis, caeterique meis contradicentes praeceptis, sicque suis nocentes animabus, cani assimilantur : qui seu ad ipsum accedas, seu non, latrare non desinit. Solus autem ille firmitatem obtinet, cui Deus rectam uiam praedestinauit. Omnis illinc aberrans, in gehennam ponetur : quo multitudinem diabolorum, et hominum habentium corda sine [59] discretione, oculos sine uisu, aures absque auditu, qui brutis animalibus magis erronei, negligentes existunt, mittemus. Illos igitur incredulos, quibus Deus mercedem pro merito tribuet, dimittentes, cum ξ * [38] Dei plurima bona sint nomina, ipsum cum eis inuocate, sequentes ratione, uique doctorem, et secundum illam operatorem.

¶ Sic contradicentibus praeceptis nostris, quibus insciis mala formosa uideri fecimus, quod omnibus callidior, omnibus arte praeualeo. Nonne perpendunt, seruus e diabolo socius sortitus sit, utrum sim alius quam nuncius uerus ? An coeli terraeque machinam, omneque diuinum opus non considerant ? cum forsan iam suae mortis terminus accessit, post quem, cui uerbo credent ? [39] Cum nemo, quem Deus aberrare fecerit, uiae bonae doctorem inuenire queat, eos in caecitate sua dimittamus. [40] Quaerentibus a te aduentum horae postremae, dic, illius noticiam nulli nisi Deo compraehensibilem esse, quae in coelo terraque grauis subito pluribus nescientibus superueniet. Sic enim tu nil nisi Dei uelle bonum siue malum tuae animae commendare potens, absconditum agnoscens, multum boni, nec quicquam mali adipisceris : cum nil nisi Dei nuncius, suorumque uerborum ad incredulos applicator existas. [41] Adam patre uestro a Deo creato, et ex eo foemina ad suum concubitum, in primo coitu mulier concepit, sicque deinceps grauida multum facta est. ob quod maritus ac mulier Deum deprecati dicebant : Si tibi nobis bona praebere placuerit, grates tibi referemus. [42] Deo itaque prosperitatem atque bonum eis conferente, eis suorum donorum participem, unde te Deus liberet, constituerunt. Quomodo Deo socium atque particeps quicquam, non creans aliquid, sed creatum, nec sibi nec inuocantibus ipsum auxiliari potens, opinantur ?

¶ Hi ad rectam uiam a uobis aduocati, nullatenus uos sequentur. Aeque namque proficit eos aduocare, atque tacere : homines tamen sunt, sicut et caeteri. Qui si fides uestra uera esset, uobis responsa facerent. An habent illi pedes, quibus ambulent ? an oculos, ut uideant ? an aures, ut audiant ? [43] Illos itaque participes inuocando, si uobis sit possibile, decipite me, qui soli Deo libri datori, sicut et omnes boni homines, me commendo. Illi uero quos loco dei adoratis et inuocatis, nec sibi nec animabus suis prodesse queunt. Ad uiam rectam uocati, prorsus auditu uisuque carent. De decimis et beneficiis sume, et inde secundum morem consuetum operare. [44] Insciis, te subtrahe semper. Si aliqua fortassis diabolica suggestio seu fraus acciderit, te diuina sanctificatione praemuni, Deo audiente atque sciente. Omnis enim deum timens, cum ei quicquam diabolus intulerit, Dei memor est, ad bonum se conuertens. Cum te minime cum uirtutibus uenientem quaerant, cur eas non efficis ? dic, te nil nisi mandatum dei imitari. Haec quidem sunt res manifestae, uiaque uera, et misericordia timentibus deum. [45] [46] Cum legitur Alchoran, eum cum toto corde, deuotaque mente, ut Deus tibi misericordiam praestet, ausculta, et deum in anima tua, unaque uoce mane et uespere, nequaquam horum aliquid negligens, cum humilitate et timore inuoca et adora. Apud ipsum quidem manentes, nullatenus indignantur ipsum inuocare, humilique prece exorare.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Alcoran tenendus constanter.

[2] Stathera iudicii diuini : ex Daniele accepta.

[3] Diaboli ruina.

[4] Fabula de adoratione Adae, ex dignitate Christi et ministerio angelorum deducta. Zabulos, id est, malorum consiliorum suggestor.

[5] Lapsus hominis iterum narratur, historia Geneseos fabulis contaminata.

[6] Cauendus diabolus astutissimus.

[7] Orandum uersus templum.

[8] Temperantiae

[9] Peccata quae Deus imputat.

[10] Machumet audiendus.

[11] Si caecus caeco dux fuerit, ambo caedent in foueam.

[12] Alludit inepte ad illud Mat. 19. Facilius camelum , etc.

[13] Paradisus.

[14] Inferi.

[15] Incerti quidam paradisum expectantes, inter beatos et damnatos medii.

[16] Fili, accepisti bona tua in terris , etc. Luc. 16.

[17] Dei maiestas.

[18] Terrae allegoria de hominibus, ut ad Hebraeos 5. Noë. Gen. 6. 7

[19] Unus Deus timendus.

[20] Hut missus ad Hath.

[21] Schale propheta missus ad Zeuth.

[22] Nugatur, ut et alias, de cameli occisione.

[23] Loth Sodomitas increpuit ob nefandum scelus.

[24] Schaibh Middenam missus.

[25] Moysis cum Pharaone acta, figmentis deformata.

[26] Transposita fuere haec in tribus quibus usi sumus exemplaribus ut signa indicant, infra paulo.

[27] Aegypti plagae aliter expositae quam in Exo.

[28] Secus quam habeatur Exo. 33. et 34. exponit, ut Deus Moysi apparuit.

[29] Historiam Exodi. 32. male reddit, ut supra etiam.

[30] Machumet ignarus literarum.

[31] Quod alibi negatur.

[32] Inductionem absoluit, ex prius recitatis similibus inferens, ipsi legato Dei credendum esse.

[33] Historias Exodi perperam adducit, ut superius.

[34] Fabula Iudaica absurdissima de sabatho uiolato.

[35] Alcoranum quidam partim recipiunt, partim reiiciunt.

[36] Nubem, siue quae ad montem Sinai apparuit, siue quae agmen circumdedit, montem dicit, ineptiens more suo.

[37] Temporaria aeternis bonis praeferentes, Deique uocationem spernentes, canibus similes.

[38] Signum quod remittit ad superiora. Sed haec bene cohaerent.

[39] Pertinaces relinquendi.

[40] Incerta hominibus dies nouissima.

[41] Adae et Euae prima proles.

[42] Protoplasti cito idololatrae :

[43] Contra idola, ut Psal. 113.

[44] Decimas percipere, ac bene uti conceditur.

[45] Sine miraculis doctrinae nudae credi postulat.

[46] Alchoran religiosa mente audiendus.