fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXXXII.

In n. etc. Mihi diuinitus missum est, quod homines diabolici auscultando dicebant : Nos Alchoran mirabilem auditu, uiam rectam edocentem credimus, nec alitem Deo sublimi, nec filium nec mulierem habenti, participem ponimus, licet inscientes et inertes multa de Deo nefanda proferant. [1] Nos autem opinati sumus, nec homines neque diabolos quippiam Deo falsum imposituros. [2] Quidam tamen exercitus daemonum aliis tantum persuadent, ut in Deum nullatenus dicendo credant : Nos prius assueti coelos auscultatum adscendere, nunc ipsum plenum atque munitum custodibus peruigilibus reperimus, et auscultantem omnem stella lucidissima prosequar. Unde scire nequimus, an terrenos odiat, diligatue Deus. Cumque nostri quidam boni, quidam in terra simus, uias uarias proficiscimur. Nos autem opinati nihil Deum euadere, nec agere contra posse, rectam uiam patefactam credimus. Omnis enim in Deum credens, omnium malorum et iniuriarum timore carebit. Quibusdam itaque nostris credentibus, quibusdam minime, credentes recta uia gradiuntur : Increduli uero disgredientes ab illa, in ignem feruentem et sursum erumpentem proiicientur. Aquas tamen bonas illis potum praeberemus, si legem bonam spretis erroribus acciperent. [3] Cum templa quidem Dei sint, nullum in illis cum Deo participem inuocetis.

¶ Fere multitudo gentium undique concurrens, cui Dei uir praedicatum et inuocatum surrexit, ipsum conculcauit dicentem : Non inuenio quenquam quem adorem, nisi Deum solum, cuius mandata nuncio, nullum illi participem statuens : de quo neminem protegere uindicareue quaero, nec cuiquam bonum uel malum immitto. Omnis autem non credens in Deum, atque prophetae, perpetuum ignem patietur, dieque manifestationis omnium Dei praeceptorum, quis debilior minorisue computi fuerit, plane percipietur. * Ego nescio, an illum terminum Deus elongabit, an statim inferet. [4] Hoc enim secretum nemini nisi prophetae pro uelle suo, cuiquam patefacit, qui sciens illis omnia nunciata, omnium suorum operum iudex et dinumerator existit.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Etiam confitentes Alcoranum, et negantes Dei filium, nefanda multa proferunt de Deo. Machumet solitus est coelum ascendere, discendi causa. Sed postea iter est praeclusum ne quis postularet, ut in oculis hominum ascenderet, ut Christus fecit.

[2] † Sophisticum, nescit homo an sit in gratia Dei.

[3] In templis quae Dei sunt, non inuocandi sunt fictitii dei.

[4] * Incertum, dies domini quantum absit : nisi Machumeti, qui aliquoties dicit se ignorare.