fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXXXIII.

In n. etc. Tu o propheta [1] nocte surgendo, eius medietatem parumue minus plusue pro uelle tuo, uigiliis trahe, et Alchoran iugiter atque deuote lege. Hanc tibi grauitatem iniicio, quoniam cum die caeteris intentus sis negotiis, horae nocturnae meliores sunt atque leuiores. Deique nomen inuocando, qui dominus est orientis et occidentis, praeter quem non est Deus, illi te penitus commenda, malorumque dicta patiendo, et te inde formose liberando, illos cum mihi contradicant, sintque diuites, mihi dimitte. [2] Decreto namque spacio sibi permisso ad nos uenient, suscepturi dedecus et ignem, malosque cibos die, qua terra cum montibus pessundata, montes ut puluis uentis agitatus efficientur. Iam uobis nuncium uestri testem, sicut prius Pharaoni a nobis, quoniam non credidit, statim perdito, misimus : quare non timetis ? Nonne creditis diem, qua capita puerilia [179] canescent, coelumque † frandetur : [3] Hoc quidem ueraciter eueniet. Unde memor atque sciens effici potest, omnis ad Deum ire proponens. Quod tu nonnunquam ante duarum tertiarum, quandoque medietatis, nonnunquam unius tertiae noctis transitum surgis, hominesque tecum morantes similiter, Deus omnes horas noctis atque diei agnoscens perspicit : qui ueniam inde, quod totum legere non potes, praebebit, si pro posse tuo lectionibus insistis. Ipse namque nouit hominum quosdam nonnunquam morbis grauari, quosdam ire lucratum, quosdam expugnatum. [4] Omnes itaque pro posse uestro legite, et orationes fundite, ac decimas et eleemosynas in Dei nomine facite : apud quem omne uestrum beneficium praemissum inuenietis. Quod erit uobis melius, optimaque merces. Ipse namque precatus, et a uobis glorificatus, ueniam et misericordiam praebebit.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Tempus orandi praefinitum.

[2] Iudicium Dei.

[3] † Hanc uocem in Annotationibus reperies. alias scindetur.

[4] Lectionem Alcorani nimirum requirit.