fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXXXV.

In n. etc. [1] Per diem saeculi futuri, animamque ream, licet homines opinentur, me minime potentem ossa sua resuscitare, ego suos digitos erigam atque recomponam. Sed homo falsa proferre laborans, alius aduentum saeculi perscrutatur : quando suis obscuratis luminibus, et luna eclipsim patiente, solique coniuncta, diffugium studiose quaeret.

¶ Locum autem nulli diffugio [180] peruium reperturi, ante Deum stabunt, dicturum cuique, quid prius posteriusue peregerit, omni super semetipsum testimonium ferente. [2] Excusare namque se uolenti, Deus inquiet : Lingua tua nullatenus loquatur, quoniam hoc nostrum est, qui cuncta congregauimus : Alchoran uobis missum quare non credidistis ? Nostrum est hoc explanare. Vos mundum istum tantum dilexistis, negligentes alium. Illa quidem die facies quaedam erunt pulcherrimae, uidelicet aspicientium Deum : aliorum uero turpissimae, qui nos malum illud illaturos minime cogitabant, antequam faucibus inhaerebant animae. Tunc autem carminatorem et medicum quaerentes, nec hoc mortem esse penitus opinantes, alterum crus adiungunt alteri, tuncque Deus eos resuscitabit. Eleemosynas, et decimas, ac orationes facere respuentes, contradicendo disgressi sunt. Melius autem, melius illi esset credidisse. An cogitauit homo, nos eum ita dimissuros : quem cum prius esset sperma, deinde coagulum sanguineum, Deus integre formauit, parilesque fecit, marem uidelicet atque foeminam ? [3] Nunquid igitur mortuos uiuificare nequibit ?

notes originales réduire la fenêtre

[1] Deus iurat se resuscitaturum omnes.

[2] Excusatio nulla superest.

[3] Qui condidit hominem, eundem reparabit.