fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXXXVII.

In n. etc. Per angelos legationis efficaces, uentosque siccos et imbriferos, daemonesque licitorum et illicitorum discreturos, [1] ac prophetis diuina mandata correctoria uel instructoria concito ferentes, omne nostrum mandatum [181] ueraciter accidet. Tum obscurabuntur stellae, coelum findetur, ac montes in puluerem redigentur, die scilicet, qua placitum discussurum singula, uobis a prophetis indicitur : quae contradicentibus grauis erit, et amara. Vos quidem, primis nostra manu confusis, eorum successores persecuti fuimus, et caeteros adhuc incredulos similiter persequemur, quibus iudicii dies erit difficilima. Nos homines ex humore fragili creauimus.

¶ Hos quoque nos ad scitam horam loco scito constituimus, illius facti potentes. Eisdem quoque mortem et uitam in terra montibus excelsis disposita, aquisque dulcibus potui foecunda praebuimus. Contradicentibus autem, dies illa fiet grauissima. Quibus tunc dicetur rem a uobis saepius contradictam, et umbram tripertito diuisam inite.

[2] ¶ Umbra quidem non minor erit igne, scintillas uelut turres camelosque sufflauos efflante. Illa die nec aliquod fiet proloquium, nec excusatio recipietur. Illa namque dies contradicentibus amarissima, dies est discussionis, qua uos antecessoresque uestri per me congregandi, coram, si me decipere poteritis, decipiatis. Vobis autem contradicentibus, dies erit difficilima. Timentes autem in umbraculis ex fontibus, et fructibus, caeterisque cibis pro uelle suo spaciose propter actus suos commedent atque bibent. Talem namque mercedem bonis exhibebimus, die contradicentibus grauissima hoc uerbum audituris : Comedite, et paulisper expectantes quiescite, ob uestram maliciam atque uersutiam habitam. Haec enim est dies malis amara, qui se humiliare rogati non parebant : Sed quod uerbum postea credent, illa dies erit difficilima reprobis.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Deus iurat etiam per daemones. Insanctam istam doctrinam. Omnis per maiorem iurat : Hebr. 6.

[2] Inferorum umbra tripertita.