fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XC.

In n. etc. [1] Ad te caeco ueniente, discedens iratus es. Ille tamen forsan ad bonum conuerteretur, uel saltim quod sibi commodum esset, reminisceretur. Pecuniosis autem atque diuitibus te uinciri atque fauere quaeris, ut sic tibi munera faciant. Sed cur inde tractas, seu curas ? A timente quidem mendicatum, et a te quippiam quaesitum ueniente, diuerteris. Haec quidem scire uolentibus summe commemoranda sunt, librisque benedictis sunt adnotata scriptorum manibus. Homo quidem ob incredulitatem suam periit, quem de spermate plasmatum Deus integre formauit, eique deinceps uias suas patefecit, tandem eum ad mortem atque foueam duxit. omnes deinde uoluntate sua potente resuscitaturus. Cur igitur mea praecepta non exequitur ? Recordetur saltim homo, suum uictum atque substantiam considerans. Nos enim aquam ad fructuum ortum misimus. Nos terram aperuimus, et in ea messes ac uuas, et bletes ac oliuas, et herbas uobis bestiisque uestris, et poma, palmasque praebuimus. Illa quoque die contingente homo derelinquit fratrem suum, et utrumque parentem, et mulieres, atque filios. Omni namque tunc suum proprium peragere negotium satis erit, atque magnum. Quorundam autem facies illa die speciosae fient, et hilares, atque ridentes : Aliorum autem, uidelicet incredulorum, malum suum uidentium, pallentes erunt et cinericiae.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Reprehenditur a Deo, quod neglexerit quaedam, opulentium gratiam captans interim.