AZOARA XCII.
In n. etc.
Dum coelum
semetipsum aperiet,
foueaeque similiter,
et stellarum casus,
et aequorum concursus accidet,
quid praemiserint, quidue
reliquerint, omnes agnoscent animae.
Cur igitur in Deum largum, munificum, homo non
credis ?
Ipse quidem te
pro uelle suo formauit.
Cur diei futurae contradicis ?
Tibi quidem praesunt uigiles
custodes,
diserti
scriptores,
omnes tuos
actus scientes atque notantes.
Timentes atque boni bonum atque gaudium assequentur :
Contradicentes et
increduli, focum interminabilem,
nunquam illos dimissurum.
[1]
Sciendum quidem, illa die neminem
aliis imperare : Sed diuina manus omnia tenebit.