fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XCIIII.

In n. etc. Quando coelum diuidetur, tellusque pessundata occulta sua quoquam reuelabit, propter Dei praeceptum atque iusticiam, homo tunc ad Deum iturus, opus tuum omne reperies. [1] Cuiuscunque dextrae sua charta tradetur. Ille quidem leuem habiturus computum, ad suos redibit hilaris. Cuicunque uero charta post tergum committetur, clamabit : Heu heu quam grauis, quamque difficilis hora. In ignem enim proiicietur, ob gaudium hic inter suos habitum, et quoniam minime sperabat se rediturum ad Deum, uel uisurum eum unquam. Per occasus ruborem, noctemque tenebrosam, lunamque deficientem, ex hinc [184] mandata post mandata uidebitis. Quare non credunt ?

¶ Cum legitur illis Alchoran, quare non humiliant se ? Contradicunt autem, manentes increduli. Deus quidem scit suorum secreta cordium. Tu constanter et euidenter nuncia malum illis omnibus uenturum, exceptis bonis, qui plenum gaudium et honorem integrum absque contumeliis et opprobriis sortientur.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Supra dixit, chartam esse dandam malam in sinistras manus.