fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XCVII.

In n. etc. [1] Nomen Dei sublimis iugiter inuoca, qui res aequilibriter condidit, disposuit, praecepit, et docuit, herbas educit, et demum exsiccat. Vaca lectioni : Nequaquam obliuioni committas, praeter quod Deus noluerit : qui sciens occultum et manifestum, te rectam in uiam diriget. Memor igitur esto, sicut et omnis timens Deum, non autem incredulus et malus, igne magno comburendus, ubi nec morte, nec uita potietur. Hoc enim commodum est tibi. Bonum opus perpetrat, qui credit in Deum, et ipsum orationes iugiter fundendo inuocat. Vos autem hanc uitam plus alia diligitis. Sed quamobrem, cum illa melior sit, et aeterna ? Hoc quidem foliis priorum, Abrahae uidelicet et Moysis, inscriptum est. [2]

notes originales réduire la fenêtre

[1] Orandum est iugiter. Legendum sedulo.

[2] Iterum Abrabae scripta citat.