AZOARA CVIII.
In n. etc.
[1]
Inter
librorum homines, statuentesque Deo participes, ante Dei nuncium
aduenientem,
legentemque
illis libros benedictos,
quibus diuina praecepta sunt inscripta,
et praedicantem illis, ut unum Deum
adorarent, et orando corde puro iugiter inuocarent, et necessaria
petentibus impertirent, quae scilicet lex recta admonet,
dissensio, cum prius nihil scissent, atque
contrarietas incidit.
Omnibus autem deteriores sunt homines legibus
subditi, cum increduli maneant Deoque participes adiungant. Unde
perpetuum ignem gehennae perenniter patientur.
Velut credentes, et timentes, atque
benefici omnium optimi
mercedem maximam, uidelicet paradisum fontibus
irriguam, apud Deum sortientur.
[187]