fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

ANNOTATIONES ERUDITI CUIUSDAM ET RECENTIORIS SCRIPTORIS,
QUI ALICUBI citat Nicolaum Cusanum, quae in
marginibus Alcorano
fuerunt adiectae. Aliquot etiam capitum argumenta et
censurae.

Deus multis nominibus appellatur in hoc libro, propter multifariam illius potentiam. Dicitur itaque misericors : quia bonis omnibus bonum auget, malis omnibus uel poenam suam minuit, uel aequalem reddit. Dicitur etiam pius : quia cunctos inuocantes exaudit, omnibusque uolentibus subuenit. Dicitur item salus : quia expers est totius detrimenti, et quia saluat, donumque salutis dat beneficis, qui scilicet in ipsius dextra sedebunt. Dicitur fortis, quia fortis, quianihil est illi graue uel difficile. Non iracundus : sustinet enim suos detractores, et sibi malum imponentes. Dicitur etiam mundus : quia nihil nisi bonum et honestum diligit. Dicitur benedictus : uel quia ipse solus est benedictio, uel quia cuncti benedicunt ei. Pater etiam dominus, sed perfectius quam caeteri : ipse namque solus omnibus rebus dominatur, Fides etiam, seu credulitas : sed haec nomina quibusdam prioribus non assimilantur. omnes enim in eum credunt, ipse autem in nullum. Ipse quoque firmat omnes, nullus autem eum. Testis : quoniam omnia noscit, omniaque reuelabit. Fidelis : omne namque dictum suum atque promissum efficit, nunquam mentiens, mendacium semper abhorrens. Dicitur etiam tector : multa namque celat, tegens illa mente sua. Abundans : nullis enim indiget omnia possidens. Largifluus : cum et ipse temporale bonum, et aeternum tribuit. Conditor : Ipse namque solus omnia creat, et nihil ei est impossibile. Inspector, uel uisor : nihil enim latet eum. Propinquus : quia praesens ubique. Immensus : continet enim omnia, a nullo contentus. Altus : praeest enim omnibus, omnibus superior. Patiens : non enim est impetuosus sed uindictam differt ad tempus. Potens, uel potentiosus : illi namque cuncta leuia sunt.

Notandum est legentibus librum istum, quod licet Deus ipse, prout Machumetus fingit, dicens se nec unquam legisse, nec literas uidisse, ne [224] putetur ab illo compositus, legem istam manu propria scripsit, prophetaeque praenominato tradidit, ut mundo praedicaret eam. Et tamen ipse loquendo, personarum assumit uarietatem. Nunc enim loquitur in persona Dei, nunc prophetae, nunc bonorum Deum inuocantium, ipsique gratias agentium : nonnunquam etiam bonos increpantium, secundum locorum diuersitatem.

Nota quod liber iste Alcoran est summae apud eos authoritatis : Ita ut quisquis contra aliquem diceret statim sine mora interficeretur.

Dicunt etiam. quod si quis hunc librum in uita sua millies legere potuerit, quandam mulierem in paradiso habebit, quam paradisitam uocant : mirae, ut ipsi delirant, pulchritudinis et magnitudinis : ita ut supercilia eius tanta sint, quantus est arcus qui apparet innubibus.

Sciendum autem, quod lingua Arabica maximam cognationem habet ad Hebraicam. Unde et Arabes isti, qui hic Ismaëlitae uel Saraceni dicuntur, sicut Iudaei a dextra in sinistram, non a sinistra in dextram, sicut nos, scribendo literas ducunt.

Eliph, lem, mim, a, l, m. Has (tres) literas Arabicas in principio libri ponunt, quod sigillum libri dicunt.

Causa uero, quod ab huiusmodi charactere inquiunt : quoniam eliph, et in ordine literarum et in nomine Dei prima est apud eos. Per lem uero maiestas Dei, per mim imperium designatur : ut insinuent Deum omnipotentem, cuius hic nuncius, et huius praecepta.

Azoara Arabice, uultus Latine dicitur. Unde quod nos capitulum dicimus, illi uocant azoaram. Sicut enim uultus maxime notat, quis uel qualis sit homo : sic capitulum, quid sequens litera dicere uelit. Secundum quosdam azoara oraculum sonat. Illi namque soli iudicium tribuit. Prophetas autem dicit fore patronos et adiutores suorum professorum.

AZO. I.

1 Primum capitulum istud breue matrem libri dicit ob hoc, quoniam ex eo tota lex originem sortitur, et fundamentum : sicut lex nostra ex oratione dominica. Et est fundamentum, et initium, et summa omnium orationum eorum. Azoara primum septem uerba continet. Verba sententias uocat cuiusque capituli, iuxta quosdam eorum. Licet multi Saraceni dicant, se nescire discernere, quomodo, uel qualiter hae sententiae distinguantur in singulis uersibus. Oratio autem in libri initio praemissa, quam matrem Alcorani uocant, eo quod principium et finis est orationum omnium eorum. Verba sunt Machumeti. Nam per totum librum nullum cuiquam uerbum adscribitur, nisi soli Deo colloquenti Machumeto. Misericordi.) In primis ipse Machumet loquitur, quasi exhortans ad agendas gratias creatori : eo quod sibi talem legem dederit. Nam deinceps per totum librum quasi Deus loquitur ad ipsum, aliquando singulariter, aliquando pluraliter. Aliquando uero personarum uarietatem adsumit, ut quandoque ipse propheta loquatur, quandoque boni inuocantes, uel malos increpantes secundum, locorum diuersitatem. Hostes Dei Iudaeos uocat, quia Christum prophetam optimum absque peccato semper uiuentem, iustissimum, et a uirgine natum absque reatu suspendere uoluerunt. Cui multas contumelias intulerunt, et prophetas multos antecedentes multis modis penitus afflixerunt, multos etiam morti dederunt. Christianos dicit erroneos tum quia putat illos adorare tres deos, tum imagines. Iudicium s. dies. Postre.) dies ultima, qua cuique dabitur merces iusta.

Beneuol.) scilicet ut prophetas.

Azoar. 2 Capitulum de boue ducentorum octogintaquinque uerborum. Singula cap. de aliqua re, quae in eo specialiter memoratur, appellat. Sicut istud primum, quod idcirco de boue nominatur, quia hic fabulose intexit cuiusquam uaccae mentionem. Cuius tamen rei memoriam in ueteri testamento esse constat : sicuti et multarum fabularum, quas hic mendose inducit, tam ex nouo quam ex ueteri testamento pene omnes materias habuit, licet omnia mendacissime narret, sicut Iudaei eum et haeretici docuerunt. Inprimo capitulo statim orationes et eleemosynas laudat : ut scilicet sub hac quasi boni similitudine, ad sibi credendum incautos alliciat. Et hoc per totum librum nota, quia mira calliditate quando aliquid et impium dicturus est, uel iam dixisse se recolit, mox aliquid boni uel de ieiunio, uel de oratione, uel de laude Dei interserit ita : Sicut post aperiens turpitudinem mendacio inescatis, quo ubique plenus.

3 Domini Iesu.) Hoc dicit propter Christianos, quos mirabili insania putat tres deos credere, quia Christum et Spiritum sanctum aequales Deo patri dicunt. Et nota, quod in isto haeresis Arriana reuixit. Manum.) Hic iactat, quasi nullus hominum talem librum facere possit. Paradiso.) Nota quia talem paradisum uitamque promittit, scilicet carnalium deliciarum. Quae fuit antiqua haeresis olim, et in isto nunc peius repululat.

4 Admittit Alcoran, Christum sequentes praeferri omnibus : cum Christus sit omnibus sanctiss. prophetis suprapositus. Ideo subiungit, prae caeteris praebuimus te, ex intentione. Intendit Christo scilicet potius adhaerendum : prout late deducit Nicol. Cusanus Card. cap. octauo, in Cribratione Alcorani. 5. De gente Ioachim ducentorum uerborum.

7 Ut cauti et praemuniti (praemoniti legendum) sint in bellis.

8 . Quot uxores habere debeant, et de substantia eis diuidenda, et de multa cura mulierum.

9 . Item de mulierib. Et praecepta quaedam stulta, et ut post coitum et egestionem antequam [225] orent, lauent culum, et caetera uerenda.

10 Cohortationes ad pugnam, et ea quae saepe solet deliramenta repetit.

11 In qua asserit, non occidisse Iudaeos Christum, sed nescio quem similem eius : nec Deum habere filium. Item solitas insanias dicit : quod et saepe facit.

12 Ea quae solet, repetit more suo : Vana et fabulosa et impia intexit.

13 Christianorum sacerdotes et praesules dicit magis sibi credere. Quod ualde dolendum est.

14 Hic dicit, non sibi datum a Deo miracula facere, et caetera bona, et friuola, quae solet.

15 Iterat quae solet : et fabulae de Abraham, et quibusdam aliis prophetis.

16 Multiplicat solitas naenias, et insanias repetit.

17 Hic retexit fabulas infinitas de Adam et Eua, et Belzebub, et prophetis quibusdam inauditis : et de Moyse solita deliramenta, et insanias, et uerba stultissima reiterare non cessans, agitante eum spiritu maligno.

18 Eadem quae solet, deliramenta repetit : pugnas et depraedationes contra eos, qui sibi non credunt, incessanter persuadendo.

19 Ea quae solet repetit, et maxime cohortationes ad pugnam, et ad praedam, et ad rapinam.

20 De solitis nugis, atque mendaciis.

21 Solitis insaniis et mendaciis plena.

22 Continet fabulas et mendacia de Ioseph, nescio ubi inuenta, et a sacra historia omnino aliena.

23 Solitas fatuitates ineptissimas replicat.

24 Stultitiae et uanitatis plena.

Nota similitudinem arboris.

25 Solitas fatuitates replicare non cessans Exig.) Hic dicit diabolum ex igne creatum. Plasm.) Replicat fatuitatem, de adoratione Adae ab angelis.

26 Verba iterum atque iterum replicans stultitiae atque insaniae plenissima. Exempl. null.) Nota exempla, quae ponit. Mendax.) Hic excusat se non esse mendacem, cum tamen nihil aliud quam mendacia ubique et per totum fingit. Latini.) Hic specialiter contra Latinos loquitur. Villae.) Nota parabolam.

27 Seruum.) te scilicet o Machumet. Longinq.) id est, Hierusalem. Haram, id est Mechae. Parente.) Nota de honore parentum. Ne ponas.) scilicet quod Deus habeat filium uel aequalem. Oratio.) A mane usque ad uesperam orationibus incumbendum est. Licet omnes.) Si omnes homines et diaboli conuenirent, non possent facere librum similem Alcoran. Nec filium.) Solitam blasphemiam replicat.

28 Deum habere fil.) Nota impietatem magnam. Adolescent.) Nota quomodo peruertit historiam illam, quae inuenitur de septem dormientibus, et quam mendaciter et turpiter eam narret. Nihil te fact. fir.) Nota ut nihil affirmet. parab, de duob.) Nota parabolas stultissimas.

Moyses.) Fabula stultissima de Moyse. Alex.) Nota fabulam de Alexandro ridiculosam.

29 Hic est medium Alcorani diabolici. Azoara XXIX. fabulas habet mendacissimas atque stultiss. de Ioanne baptista, de natiuitate Domini, de Moyse, de infinitis atqu.

ridiculosis † merai. Ioannes.) Nota mendacium impudens, † Leg. .

et quod nullam omnino scripturarum sciebat : qui nomen Naeniis

Ioannis et in propheta Hieremia, et in libris Machabeorum praecessisse non nouerat. Spiritum qui mutar.) Nota, quam haeretice delirans, uult dicere, nuncium qui missus est ad Mariam, ipsum spiritum Dei fuisse in similitudine hominis, miserrimus, quid dicat, nesciens. Impraegn.) Nota turpem et mendacem narrationem, atque haereticam, de partu uirginis.

Mihi quidem orat.) Nota impietatem, quam repetere non cessat. Deum filium.) Solitam blasphemiam replicat. Per alchirna, Locus idolorum.) quae destruxerat, intelligitur.

30 Stultitiarum, et fabularum, atque impietatum plenissima. Tua sorore.) Ubique mendacia, quae a diabolo didicerat, repetit etiam contra scripturam.

Nostris act.) Nota dictum. Ad. uxor. ali.) Non seruauit hoc praeceptum pessimus ribaldus, quia multorum uxores rapuit.

31 Mendaciis et uanitatibus copiose referta.

Villa.) scilicet Mecha, uel quaelibet alia. Cibis pot.) scilicet ut essent fortes fortes, si qui pugnando intulerunt leges. quod uult dicere de Abraham, et de Moyse, scilicet quod pugnando, et uiolenter cogendo ad legem suam homines compulerunt : ut tali exemplo magis animet eos ad pugnandum et interficiendum omnes, qui ei credere nolebant. Ipsum confund.) id est, ipsam falsitatem ueritas confunderet Deum filium.) Nota solitam impietatem. Dauid.) Nota fabulas stultissimas de Dauide et Salomone. Martial. indum.) Dicit insanus, quod Dauid primus inuenerit artificium loricae faciendae : cum in scriptura sacra legatur Golias, quem ipse Dauid occidit, habuisse loricam. Mulierum opt.) Nota dictum de Christo et matre ipsius. De matre Domini uult dicere, sed impie dicit atque haeretice, Deum scilicet insufflasse ei animam suam nescio quam.

Alchifl.) Nota fabulas infinitas, et Alchiramum prophetam inauditum, quem magis arbitror aliquem fuisse diabolum. Praenoscitur a Deo.) Hoc dicit in excusationem sui, qui propheta non erat, nisi diaboli.

32 Variantes leg.) Christianos uariatores legum appellat, uolens dicere illos Euangelium corrupisse, et ad suum libitum commutasse. Abraha.) Abraham dicit fundasse templum Mechae. Tibi controuers.) Deum scilicet contemnunt, non te.

33 Castitatem.) Nota, et uide castitatem diaboli. [226] Aifferdeum.) Locus paradisi, quem iste suis promittit. Filium mori.) Nota stultitiam et impietatem solitam. Nota hic, de Christi et matris suae paradiso.

Nos ueritatem nuncio.) Nota quam misere et stulte putat filium Dei a nobis quasi alium Deum intelligi.

34 Vana, stulta, impia. Uxorib. impon.) Nota compassionem eius circa mulieres adulterantes.

Male loquent. de mul.) Item cura mulierum, quas credibile est eum rogasse, sicut suum familiarissimum, ut de eis in Alcorano suo loqueretur studiose, easque attente commendaret. Domum ingr.) Nota. Dicit ut nullus ingrediatur domum nisi suam propriam, non tamen repente ingrediatur : sed ante aduentu suo nunciato : timens uidelicet depraehendi cum uxoribus alienis, quas assidue scortabat leccator pessimus.

Domibus de.) Nota qualiter sit orandum. Nubium nigerr.) Nota stultitiam.

35 Vana, stulta, et impia. Hath, Them.) Nomina suorum prophetarum. Intercapedo, estspacium inter unam rem et aliam.

36 Nutriui puer.) Nota mendacium de Moyse.

Si ceperitis.) Nota, quanta fabulositas.

Hut.) Nota Hut et Hat prophetas, qui nunquam fuerunt. Themuth.) Nota superius istum omnes istas fabulas induxisse : quas iterum repetit, non habens quid dicat. Pessundauimus.) id est, conculcauimus.

37 . Pauimentum.) Nota insaniam.

38 Haram, prohibitis a nutritura eius.) Hale licitum significat, Haram illicitum. Mundanae petu.) Nota stultitiam atque mendacium. Non enim qui bene utitur diuitiis, in futuro saeculo perdetur.

Karon.) Nota, quomodo non habens quid dicat, ad fabulas Iudaeorum conuertitur : sicut et saepe facit.

39 Imagines.) Hic loquitur contra imagines Dei. Abrab. diues.) Nota paulo ante illum dixisse, quod qui diues esset in hoc saeculo, in alio perditus esset. Nunc autem dicit, Abraham diuitem in hoc saeculo, et tamen bonis connumerandum. Et hanc eius contrarietatem atque stultitiam fere ubique inuenies.

40 Stulta, uana, et impia.

41 Vana, stulta, et impia.

42 Vanitatis et fallaciarum pleniss. De suo spiritu insufflans.) Deus de spiritu suo insufflans Adae, etc. ubi nota opinionem ipsius de anima.

Incredul. in ign.) Nota, quanta contrarietas. Illum quem dixit perpetuo in igne mansurum, statim dicit ad Deum conuertendum :

43 Vana, stulta, et impia. Tuas muli.) Nota, quanta cura de mulieribus suis : quas ad minus XIII. habebat. Viri seu foemine.) Nota, quomodo post tantam curam mulierum suarum, statim sermonem facit de castitate : ut cooperiat leccitatem suam, qui prae cunctis hominibus in mulieres libidine insaniebat. Tu uirum a Deo dit.) Hoc dicit propter seipsum, introducens Deum sibi loquentem, ut cuiusdam uxorem, quam ualde amabat, licenter stupraret, et postea sibi eam uxorem acciperet, quasi ex praecepto Dei dantis sibi licentiam sicut prophetae sancto, quam alii non habebant : uidelicet ut omnes adulteri sint.

Tibi mulier.) Nota iterum leccacitatem, quomodo facit sibi Deum loqui, ut quascunque uoluerit, constupret. Nullus prophetae.) Nota quomodo uult cooperire, et quomodo temperare, quod superius dixerat. Hoc totum propter uxores suas dicit, sicut zelotypus, et adulter pessimus. Midena.) de tali loco.

44 Vana, stulta, et impia. Salom.) Nota, quanta fabulositas de Dauide et Salomone, et quotiens eam reiterat. Coram Deo.) Nota, quam insane et stulte loquitur, sicut daemoniacus. Missus cunct. gentibus.) Hic dicit, quod sit nuncius ad omnes gentes. Homo mag.) Nota, quomodo conscius ipse sibi de se putat omnia dici. Ita enim erat omnino, sicut dicebat illos dicere de se.

45 Vana, stulta, et impia. Alkmer, est aliquid uile et modicum.

46 Leccacitatis plena. In paradiso lect.) Nota leccacitatem insanam, et paradisum, quam promittit suis.

48 Dauid.) Nota insanias fabulosissimas, quae sequuntur. Portae parad.) paradisus Machumet.

Hominem de lut.) Nota, qualiter istam suam primam fabulam quam diu intermiserat, modo repetit, quid dicat non habens.

49 Si Deus fil.) Nota insaniam solitam, et blasphemiam. Tribus recepta.) Hic uult dicere, quod in uulua uel in matrice mulieris tria sunt receptacula, ubi formatur homo. Quod ei forsitan aliquis physicus dixerat. Octo parilia bestiarum more solito insipienter dicit : cum non solum octo, sed multa parilia bestiarum fecit Deus. Credentium primum.) Dicit se primum credentium. Alcoran fals. expert.) Imo omnis quodammodo ueritatis. Exempl.) Nota exemplum.

51 Stulta, uana et friuola. Hic libet a Deo.) Mentiris, sicut pene ubique.

52 Solitis nugis atque mendaciis plenissime referta.

53 Stultissimis mendaciis et nugis plena.

Christo.) Nota de Christo, et parabolis ipsius, et de solita impietate.

54 Impia atque sacrilega.

55 Stulta, uana, et impia. Filiis Is.) Nota hic quid dicat de filiis Israël.

56 Stulta, uana, et impia. Non sum praem.) Dicit hic, se nescire quid sibi suisque gerendum sit.

O Deus fac.) Nota ubique stultitiam.

57 Stulta, mendax, et impia.

58 Azoaram, oraculum uel praeceptum. Azoaras singulas chartas Alcorani dicit : quas per Gabrielem sibi a Deo mitti mendacissime confingebat, non simul, sed paulatim dicens eas super se uenire.

59 Diabolica et insana. [227] 61 Per uent.) Nota, quam stulte iurat, quod scriptura eius uera sit, et quam insana iuramenta facit.

62 In.) Nota iterum stultam iurationem.

63 Vana, mendax, et impia. Subleuatus.) Dicit se in coelum eleuatum, et locutum fuisse cum Deo. Vananomi.) Nomina idolorum, quae tunc colebant Saraceni, dicentes foeminas ab ipsis esse creatas. Qui tunc.) Hoc similiter. Ascheare.) Nomen gentis alicuius, quam fingit, fuisse sicut et alias multas, quae etiam nunquam fuerunt.

64 Luna.) Aliquod signum contigerat in luna : quod dicit per se factum. Themuth.) Nota, quoties istas fabulas de Noë, et de Hat, et de Themuth iam iterauit, non habens aliud quid dicat. Camel.) Ecce iterum camelam Themuth, quam occiderant ei nescio qui, qui nolebant ei credere. Psalt.) Cuius psalterii mentionem facit, nescio. Sed puto, quod audierat ab aliquo nominari psalterium, et putat ibi scripta esse, quae nunquam audita sunt.

65 Hermodactyli fructus sunt palmarum. Hominem de Celcal.) Nota saepe repetitam fatuitatem de angelis. Omnis res mund.) Quam insane loquitur sicut diabolico spiritu agitatus. Ignem clariss.) Nota quam stulte dicat ignem clariss. atque fumosum. Paradis.) De paradiso sua, nota plurima.

66 Paradis.) Nota, quod huiusmodi paradisum semper describit et promittit. Diligunt enim Saraceni talia delectamenta, esse scilicet semper in hortis inter arbores atque aquas, habere secum pulchras mulieres, comedere deliciose, luxuriari, et concumbere indesinenter.

67 Scitote uitam huius.) Nota bonum dictum. Nullum animal.) Hic loquitur de praescientia. Christo.) De Christo et euangelio.

68 et 69 Vana, mendax, etimpia.

71 Christum.) De Christo, quod praenunciauerit Machumetum, et ipsius nomen expresserit. Christus Iesus.) Iterum de Christo.

73 Vanissima et impia.

74 Diabolica.

75 Mulieribus.) Nota, quanta est ei compassio circa mulieres.

76 Hic facit se increpari quasi a Deo, quare aliquid de suis uxoribus suspicientur : cum sint ipsae bonae, et non sit opus eis aliquid prohibere. Iuraiuran.) Quae iuramenta coegerat eas facere, quod Dei fidem seruarent. Insuff.) Nota quod saepe repetit de insufflatione animae beatae Mariae, et quid intelligat ex praecedentibus et subsequentibus, diligens lector inquirat.

78 Calam.) Nota fatuum iuramentum. Iterum crebro.) Et tu pessime, qui non cessas stultissima iuramenta facere, de illis es. Alius.) Aduerte lector, quod alius genitiuus in hoc opere pro alterius quasi semper ponitur.

80 Vanissima. Quinquaginta an.) Nota fatuitatem de annis, etc. Mulieres prop.) Aduerte hic pessimum ribaldum, in facto libidinosum cum uxoribus propriis.

81 Diabolica.

83 Vanitatis et insaniae plena. Fraudetur.) id est, scindetur.

85 Mendax, ut supra. Per diem.) Iuramenta fatua, quae Deo adscribit.

86 Mendax et uana. Paradis.) De paradiso sua.

87 Per angul.) Nota saepe stultissima iuramenta, quae Deo attribuit.

88 Timentes suffic.) De sua paradiso. Optimaque remunerat.) Mentiris, quia maior est, quam Christus in Euangeliopromisit. Angeli.) Prosequitur suam fatuitatem de angelis, quos de igne creatos asserit, et mortuos, et tandem resurrecturos.

93 Paradis.) De paradiso sua.

98 Aliorum autem facies) De paradiso sua. Illos castig.) Cur ergo praecipis, ut gladio ad tuam legem conuertantur homines ? Et si non coactor sed doctor es, cur non rationibus ut homo, sed potentia ut bestiae et animalia bruta homines subiicis ? Sed ut mendax ubique tibimet ipsi contrarius existis.

107 Noctem alchideram nocat, in qua dicobat super se uenisse angelos, et attulisse Alcoran.

108 Librorum ho.) Librorum homines et legibus subditos, Christianos uocat et Iudaeos. Maxime autem de Christianis uult dicere, quod ante suum aduentum dissensiones habuerint, et nihil sciuerint : sed ipse attulerit bonam legem, et legerit eis libros benedictos. Deo particip. adiung.) Christianos hic maxime notat, putans infoelices, quod tres deos credant.

115 Nunquid.) Hic tangit aliquam fabulam inauditam, ut uideatur dicere mirabilia.

116 Homines Corasc uocabantur, de quorum progenie ipse erat.

121 Amilcas.) Iste aliquis erat inimicus eius.

122 Deum unum.) Nota impietatem, quam nec in fine tacere potest.

HIC EST FINIS LIBRI.