fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

INCIPIT CHRONICA MENDOSA ET RIDICULOSA SARACENORUM.

Libellus iste de uitis Machumetis et successorum eius, etsi non integer est, quod colligi potest ex primo libro Cribrationis Alcorani Nicolai de Cusa : non tamen ingratus erit studiosis, dum integrum nancisci liceat. Ostendit autem initia et pessimas artes, quibus imperium Machumeticum est conditum, quaedam etiam, quae lectioni Alcorani accommoda sunt.

In creationis suae primordio Deus, manu propria quatuor condidit, prout multorum Arabum, caeterorumque Saracenorum plurimum testimonium perhibet, et authoritas asserit. Ego uero Latinus interpres, eorum nomina silentio commendaui. Ut enim a latinitatis regulis prorsus sunt aliena, sic illi licet diligenter adnotata, penitus manerent frugis omnis expertia : Nisi quis uerborum prolixitatem, et foliorum augmentum, fructum extimet. Creauit igitur primo calamum, per cuius officium ad mundi finem ab ipsius initio cuncta praenotentur : Secundo, protoplastum primum Adam : Tertio, thronum : Quarto, paradisum. Ad Adae quidem plasmationem pugno suo Deus puluerem multicolorem collegit. Unde quaedam hominis in diuidua albedine, quaedam nigredine, quaedam colore medio : quaedam item malicia, quaedam bonitate, sic caeteris qualitatibus participant. Propheta Machumetus Arabes alloquens, ait : Vos generationes LXX. nascendo secutae sunt : Omnibus gentibus probitate bonitateque praecellitis. Subsequenter et ipse perhibuit, Deum homini nomen imposuisse, priusquam crearetur. Eiusdem est, quod foetus in aluo materna per XL dies sperma perseuerat. Illud XL diebus sequentibus in coagulum sanguineum condensatur. Unde carnis foetus corporis lineamenta suscipiens, in diebus XL succedentibus formatur. Illi tandem quadragenario dierum numero sequente, angelus a Deo mittitur, ut animam inspiret illi, quatuorque necessaria praescribat, uidelicet quo uictu, quo uitae termino, qua sorte fruetur. Unde per Deum, praeter quem non est Deus, inter damnandum quempiam et paradisum intercapedo solum cubitalis ex operationis suae meritis appareat, necessario redibit ad opera, quae ab angelo praescripta illum in ignem detrudent. Huius quoque conuersa siue conuersionem pandat. Spacia quidem temporum inter patres nostros primaeuos, tum inter se tum inter suos successores habita ita dinumerat. Adam praecessit Noё per MCCXLII annos. Post Noё quidem uenit Abraham, annis MLXXX. Inter Abraham autem et Moysen uoluti sunt anni DXV. Inter Moysen et Dauid, D. et LXIX. Inter Dauid et Christum, mille CCCL. Inter Christum et Machumetum, tandem DC. et XX. Sciendum est quidem, quoniam exceptis prophetis caeterarum gentium, inter Moysen et Christum de filiis Israël facti sunt prophetae M. Inter Christum autem et Machumetum quatuor. Ex praedictis itaque inter Adam et Machumetum, colligitur numerus annorum quinque millium CCCCXXVI. Notandum item, quod Christi mater Maria, cuius totam uitam LXII anni mensi sunt, post ipsum quinquennii spacio superstes extitit. Super Adam defunctum Seth, Gabriele iubente, XCV orationes fudit. Cum dies autem hodierna numerum orando quinatium seruet, sciendum est, orationes quinque factas fuisse propter Adam hominem, XC uero propter ipsum patrem et ducem omnium gentium. Fuit quidem et est orationis initium, alla uuaackbar, id est, Deus et omnium [214] maximus. Sciendum est, omnium prophetarum numerum esse centum XX millia : legatorum autem diuinitus missorum gentibus praedicatur CCCXV. Horum quinque fuerunt Hebraei, uidelicet Adam, Seth, Esdrik, Noë, Abraham. Arabes quoque quinque fuerunt, scilicet Huth, Schale, Ismaël, Schaib, Machumetus. Leges tamen optime praedicauerunt, tum uiribus atque potentiis tulerunt. Propheta primus Iudaeorum Moyse extitit, Christus ultimus. Est item scitu dignum, quod prophetis coelitus missi sunt libri CIIII. Quorum L. dati sunt Seth, Moysi testamentum, Christo Euangelium, Machumeto Alchoran. Omnium gentium sapientissimae sunt quatuor, uidelicet Arabes, Persae, Romani, et Iudaei. His namque caeterae collatae nihil censentur. Cum quidam cui per somnium apparuit Machumetus, gradum obtinens sextum cuiusdam celsi loci septem gradibus distincti, illud reuelasset ipsi, tale propheta responsum edidit : Locus ille mundum designat, suorum graduum numerus mundi spacium, uidelicet VII millia annos. In quorum sexto millenario ego uenio : post quem non est alius propheta uenturus. Finem quidem mundi propinquum clarificabit ortus solaris in occidente, et occasus in oriente. Sciendum item, quoniam cum Noem tres filios habuerit, scilicet Sem, Cham, et Iaphet, ex Sem processerunt utiles, boni uiri, uidelicet Arabes, Romani, et Persae. De Cham item bonitate uiri praediti, scilicet Aethiopes, Alhabaes, et Aegyptii. Orti autem sunt ex Iaphet † Obog et Magog, caeteraeque gentes in Deum minime credentes. Propheta quaesitus, quando praeceptum est ipsum fieri prophetam ? Respondit, inter corporis Adae creationem, animaeque suae inspirationem. In filiis Himael Deus sibi praeelegit Kyuem, et in filiis Kyuem Chorasc, et in illius filiis Hesim : Inter eiusdem filios Machumetum praeelegit, et praeamauit. Eius quidem generatio totius simpliciter fornicationis expers, ex Adam legitime processit usque ad ipsum naturalem illius egressum ab aluo materna. Illique nascenti Deus lucem quandam imposuit, Chorasc uidelicet, quae (uelut plures perhibent) duobus millibus annis ante plasmationem Adae manibus creatoris inhaerens, ipsum adorauit, sicut et angeli. Hanc deinceps ab ipso Deo creante Adam, illius costis inclusam, sicut in terram, ipse detulit. Eandem item Deus in arca Noë costis misit. Ipsam itidem suscepit diuinitus Abraham, in ignem proiiciendus. Consequenter quoque uentres illa maternas semine uicissitudinis ingrediens, ad Machumetum orientem peruenit, ipsum illuminans. Cuius haec est generatio.

SEQUITUR GENERATIO MACHUMETI.

Machumetum quidem genuit Abdalla, qui fuit filius Abdalmutalif : qui fuit Adamanef : qui fuit Facien : qui fuit Kaleph : qui fuit Morta : qui fuit * Kabni : qui fuit Lunay : qui fuit Paliff : qui fuit Phasce : qui fuit Melich : qui fuit Anascere : qui fuit Chinene : qui fuit Hudhaifa : qui fuit Mudicita : qui fuit Ylges : qui fuit Mudhar : qui fuit Schaad : qui fuit Aadiren : qui fuit Abhimaista : qui fuit Nisca : qui fuit Celif : qui fuit Amir : qui fuit Amubascar : qui fuit Acaba : qui fuit Abhuen : qui fuit Almucaien : qui fuit Numhib : qui fuit Kaab : qui fuit Thebit : qui fuit Ismael : qui fuit Abrahae : qui fuit Ydriff : qui fuit Staron : qui fuit Hut : qui fuit Felech : qui fuit Amer : qui fuit Farcastad : qui fuit Sem : qui fuit Noe : qui fuit Lemich : qui fuit Almuta Vuaslak : qui fuit Annast : qui fuit Kanok : qui fuit Bard : [215] qui fuit Belchil, qui fuit Chamen, qui fuit Anusc, qui fuit Seth, qui fuit Adae protoplasti. Huius quidem generationis series sic ex ordine paterni sanguinis processit. Matrem illius Eminam, genuit Azohaar filia Veheb. Quam genuit Abdemilef. Abdemilef autem natus est ex Azoharata, filio Kileff. A quo primum naturae generis utriusque parentis sui coniunguntur. Natus quidem circumcisus et hilaris prodiens ex aluo materna, die lunae duodecima die mensis rabe, primo anno, anno Elfil post eius initium, sexagesima die eiusdem idem Elfil, Anno uicesimoquinto fundatum est Alkaba : anno uero quadragesimo Machumet propheta datus est. Elfil autem ille secum adiutorem ducens, Abruatam filium Iacum regis Alhabasc in medio Almuharam Mecham profunditus atque profectus dirutum Alkaba, ut sic iram suam saturaret, uindicta grauissima sumenda ob plenum pudore factum, uidelicet egestionem cuiusdam ciuis Mechensis, in templo ab Elfil ipso fundato, in cuius medio casulam similem Alkaba apud Mecham circuiendam peregrinantibus aedificauit, cum exercituum suorum uniuerso fere numero contritus est, et in partes minutas quasi grana frumenti redactus. Iniectu lapidum nigrorum ab auibus multimodis diuinitus missis, uindicatum scelus illud. Machumet quidem post septem dies ab ortu suo nutrici traditur. Pater in Yetrib animam expirauit. Quo deinceps mater sua cum illius tota pecunia simul et altrice puerum ferens, ipsum auunculis suis custoditum et educatum tradidit. Finitis autem annis quatuor ab ortu, mater inde rediens, Mecham in itinere praeoccupata migrauit. Puer itaque a nutrice sua commissus auo suo, scilicet Abdaalmutalif, ipsum patronum et alitorem beniuolum sortitus est octo annorum spacio. Seraphim quoque per terminum semper auditus, nunquam uero uisus, sibi curam atque custodiam impendebat. Cui consequenter Gabriel archangelus datus est custos per uigintinouem annos. Ille quidem annorum quadraginta legem a Gabriele sibi commisso suscipiens, per triennium illam omnibus, praeter admodum paucos, scilicet credentes, occuluit. Emensis autem XVIII mensibus a tempore quo sui factores illum ducem atque primatem statuerunt, a Gabriele archangelo Hierusalem ductus, ab eodem est illic in coelum subleuatus. Unde ad terram facto descensu, sociisque sibi iunctis, uidelicet Eubogara, et Ali, ac Zaid, profectus Athaiff publice docuit, communiter perhibens, se prophetam esse. Indeque Mecham reuersus est. Annis tamen decem uelut gyrouagus nunc hac nunc illac gradiens, quocunque scilicet spes aliquos ad Deum legemque conuertendi duxit eum, procul dubio pollicentem paradisum conuersis, fere nihil ironiae ridiculique unquam gessit, indeficienter tamen et efficaciter insistens. Unde singulis in domibus eam allexit. Tandem in loco sui comitatus Alabem turbam LXX uirorum iam per eum conuersorum, conquerentem eum tanto labore torqueri, praedicationisque latentis cura tabescere, cum iam potens esset legem uiribus inferre, uenientem aspiciens, a comite suo pertimescente quaesitus, quidnam esset illa cohors ? Inquit illam suae legis esse, nequaquam ulterius hic passuros, sed legem manu collata illo aduentus sui potente constanter affirmabat, et legem uiribus illaturos : cum iam nulla domus credentis expers maneret. Illis quidem sic eum consulentibus, quid sua uoluntas disponeret ? Inquit ille : Mea quidem uoluntas exigit, uos mandata legis penitus exequi, et sibi in diuitiis ac paupertate conniui : Et uos alterna firmaque dilectione quasi filiali, uel propria [216] perfrui : Et a uobis nullatenus alienas uxores fornicatorie respici : uos item a malis abstinere, et illa prohibere, bona persuadere, et perpetrare : Et in Dei nomine lites peragendo, metum uimque inferendo circa pascha decimi diei dulhega leges inserere summo desiderio. Vobisque pro talibus operibus paradisum uere promitto. Unde Zaid filius Zuzara fidem sumpsit prophetae, sibi fidem suam mutuo tradens, caeterique similiter auxilium illi fortiter gerendi. Mecham itaque profectus, secum ducens Eubocaram, et Ali, atque Zaid, et Thalha, ac Bibel conuerti, suaeque legis mandata sequi fecit. Comen et Zaid, et Talha, ac Azubair, caeterosque tot, quod numerum quadragenarium impleuerunt, cum Aomar, qui gladium suum euaginans Deum iurauit, se nullatenus ultra passurum diuinam inuocationem legisque suae celebrationem occulte fieri. Viribus enim notatur suae uiam fortis armatus inuenit : Ensisque timor saepius plus quam rationis amor efficit. Deinceps ergo armatae fortisque manus uiribus propheta confisus, aperte multa cum audacia praedicauit, cum ense, cum ore proficiens : Deoque iubente cum exercitu Yetrib aggressus est. Ipse quidem et Eubocara Yetrib tendentes, caeterisque uisis exire praeter Ali depositorum custodem, ut illis redditis eum sequeretur, admonet. Fauri, cauernam ingressi, per trium noctium duorumque dierum spacium ibi morati sunt. Quo duobus sibi camelis adductis, ab Amer et Abdala, inde minabat perrexerunt. Ubi noctis dieique mora consumpta, quendam scilicet Aomar adibant : Cum quo quadriduana mora peracta, Ietrib uadentes, illam ingressi sunt feria secunda, die duodecima rabe primi. Ubi bonorum multitudine conuersorum perenni constipatus, septemdecim mensibus non alias quam centum uersus Hierusalem orationes fudit. Deinde ab ipso Deo castigatus, orando uersus Alkaba faciem suam uertebat.

QUALITER EXPUGNATA MECHA violenter legem suam imposuit, et in prophetam simul et in regem eleVatus sit, et de tota Vita eius usque ad mortem.

Romodam igitur die XIII. feria VI. anno secundo post exitum suum a Mecha, eiusque derelictum, uel post eius biennium seu triennium, ut placet Abbohut, certamen certauit primum. Secundum autem, die Albandara seu Zeabb, anno quarto, seu quinto secundum alios, peregit. Anno quidem sexto in mense dulcada * apre albudembie pugnauit. Anno uero septimo, in quo suam peregrinationem Romadam Mecham expugnauit : ubi per XV. noctes moram impendens, orationes deuote fudit. Inde profectus Hunaim, gentem Illiche Vezin mensis Schauuel medio repertam deuicit. Unde multa trophaei spolia sumpta uiritim diuisit. Consequenter ciues Tharf obsedit menstruo spacio. Unde fatigatus absque captione discedens, Ietrib usque peruenit. Mechae deinceps dominio ditauit Azeib, qui secundum quosdam eodem anno uidelicet octauo, Arabibus, aliisque multis Saracenis comitatus, Mecham peregrinando petiit. Fuit autem eodem anno praefectus Mechae Moaad filius Gadel manu prophetae, ut Alchoran iuraque tenendo in pecuniarum diuisione morte ueniente doceret. Anno quidem octauo, mense Raieb, Machumet cum exercitu suo Tambich profectus, templum usque in diem hodiernum durabile constituit. Illic ab ipso quidem missi Zalid, et Meluuelid, ad Alozaida filium Almathaliff regem Aliendel, illum sibi tributarium effectum [217] in regno suo dimiserunt. Machumet Iechibrit reuersus, Eubocharam misit Mecham, iniungens, ut cum gente sua peregrinationem faceret, et edicens, ne quis ulterius nudus illic egrederetur, nec quispiam praeter homines suae legis intromitteret. Et si tunc, anno uidelicet X. credentium tantum populus accessit. Eodem etiam anno reges circumquaque cirtis suis admonuit, et ad legem suam beniuole suscepit. Direxit item nuncios suos cum eadem admonitione, ad regem Persarum, uidelicet Rezre, Abdalha. Misit quoque Dechera filium Aaifa, ad Romanorum imperatorem. Et Aomar filium Alasci, ad regem cinne : et Alale, ad imperantem duobus fretis : et Animarata filium Mumaia, ad regem Aethiopiae : Achatib filium Rabea, ad Iabala regem Hesthem : et Stuna, ad Alumkariz, regem scilicet Alexandriae. Eodem item anno in praedicta peregrinatione Dulchada quinque diebus residuis Machumet Mecham ueniens, diemque festum expectans, hominibus publice leges atque iura monstrauit. Unde Ietrib reuersus, ubi per totum Dulcheia, residuum anni scilicet XI. terminum, et sequenter per totam almuhara atque Saphar permansit. Ubi feria secunda mensis rabe primi XII die, in quarto scilicet Ietrib primum ingressus est, uitam expirauit. Illis igitur † alhigeram integre decenne spacium mensum est. Smumopere quisque diligenter attendat, omnem hominem ineuitabiliter morti succumbere. Loco quem Deus suae sepulturae praeelegit, in domo Aiscae mulieris suae, filiae Eubocare, qua teste per morbum cardiacum obiit, sepulchrum in loco suae dormitionis, ubi die adhuc hodierna templum uidetur, ex lateribus coctilibus sibi stratum est. in quo corpus suum est conditum, tribus albis pannis inuolutum, ubi nec peplum affuit, nec interula. Quidam quaesiti, cuius aetatis esset, illi perhibebant, ipsius mentum raris canis albescere. Illam tamen caniciem mentum musto caeterisque perunctum occuluit. Aly quidem a quibusdam interrogatus de illius qualitatibus, respondebat, illum habuisse caput immensum, faciem albedinis et ruboris innati participem, barbam prolixam, pedes optimae compositionis atque coloris. Gradiendo quidem aquae fluxum ab alto in imum imitabatur. Idem ipse asserit, se nunquam uidisse quenquam tanto decore talique forma praeditum. Eius quippe facies omnium gentium faciebus luce praefuit. Nec minus cordis benignitate magnanimitateque ualuit. Unde quadam die equo currens sella carente apud Ietrid, cum homines illius casum timerent ob equi cursus impetum, nimiumque turbarentur, ille securus inquit, Aequoris similem inueni. Cum illi proponenti Romano imperatori chartam mittere, diceretur, ipsum minime literis adhibiturum nisi sigillatis, annulum argenteum sigilli formam habentem fieri iussit, et eidem insculpi, Machumet nuncius Dei. Apud ipsum quidem eandem dignitatem obtinuit Teidam filius Kakiz, quam apud regem iusticiarius. Scriptores sui fuerunt Zaidz filius Thebit, et Inoaypha filius Effitu. Exercitus XIX eduxit. Bis peregrinatus est. In Dulhada Mecham quater uisitauit. Anno quoque sequente in Dulcada semel, et in eodem mense uice secunda, cum praedam adductam de Humani distribuit. Tertioque in consimili mense peregrinationem efficiens, Mecham aduenit. Suae quidem uitae spacium LXIII anni mensi sunt. Perhibuit post illum autem XII ex natione Chorasc sui uice posituros. Quorum primus, uidelicet Eubokare, uita breuis erit. Secundus autem Arabs erit optimus, molendini quidem dominus, scilicet Aomar filius Alathab, uitam longam ducturus. Tandem ob iustitiam perimetur. Propheta uisum suum ad Ademen uergens, illum sic affatus est : Si tibi Deus camisiam induerit, nunquam tuae uoluntati parens auferre coneris. Sin autem, per Deum cuius manibus [218] interest anima nostra, non erit camelo transitus per acus foramen difficilior, quam tibi ingressus in paradisum. Ipse quoque testatus suae legis praecepta, omniumque sequentium praelatorum constanter atque diligenter obseruari usque ad finem XII. uicariorum suorum decorasse. Maximae quidem turbae secutae illum, sic locutus, domumque reuersus, quaerentique rerum euentus post illos XII. ille respondit : Contrarietates contrarietates. Ac ei dicunt : Abdalla filius Monoz interrogatus, inde perhibuit prophetam affirmasse XII. suorum post se dominaturos, secundum morem et numerum subditorum Moysi. Machumet hortum quendam ingressus, suo clienti familiari, uidelicet Neg iniunxit, quatenus percutientem portam extrinsecus introduceret, duplicique gaudio laetificaret dicens : quoniam post me populum meum reget, et paradisum praemium suscipiet. Ille igitur praeceptum Dei sui properans perficere, Eubokaram extrinsecus repertum nimium exhilarat. Secundo quoque domini sui iussu Aomar percutientem introducens inquit, Post Eubokaram regnabis, et paradisum possidebis. Tertio uero percutienti scilicet Odmem, seruiens praedictus ore prophetae monitus ait, post Aomar regni gubernacula sortieris, et per caedem uita priuaberis. Ille quidem introgressus, hoc audito molestus prophetam curiosissime conuenit : Post tuae legis professionem nec me mendacio pollui, neque membrum uirile cum dextra tetigi. Respondens autem propheta, sicut proculdubio futurum affirmauit. Cuius sententia est, Nullum praelatum ingressurum paradisum, nisi populo sibi commisso optime praeerit, prout sibi disposuerit. Omnis quidem X. hominum regimini praesidens, ad iudicium manibus mento stricte suppositis ueniet. Quas libere semouere sibi licebit, si regendo iustitiam exercuerit. Sin autem, immotae manebunt, usquequo cunctorum iudicium terminetur. Omnis exauditor mei, Deum exauditorem inueniet. Hocque de uicariis meis penitus censendum. Unde nec ipse Deus exaudiet, non audientes me, seu meos. Ipse propheta semel in templo fuit praedicans. Inquit, Si quilibet Aethiops seu captiuus uobis praepositus fuerit, illum sicut me diligenter audite. Omnium hominum Chorasc boni bonos, malique malos imitabuntur. Meae quoque legis dignitas et obseruatio perseuerabit, quamdiu de Chorasc XX superstites erunt. Mei quoque successores habitu uilissimo potientur, usque ad triginta annos. Ultra uero ornatibus gaudebunt, atque superbia. Sciendum item, omni prophetae quatuor consiliatores esse datos, duos scilicet coelestes, sicut huic Michaëlem et Gabriëlem, duosque terrestres, quales sunt Eubokara et Aomar. Asserebat quibem Moaxi filius, Ocfin se audisse prophetam dicentem, quod illi de Corasc prae caeteris instituta gubernacula tractabant : Post mortem tamen omnia praecepta legis obseruent, iuraque peragant ex doctrina Eubokarae et Aomar. Illius item praenunciatum est ore, post se trigintaduos subsequi, Deoque sibi mendacium impositurus. Quorum unus, scilicet Alasuued, rex erit Chanaa, ubi subtilissimum est artificium pannorum sericorum. Alius quidem, scilicet Musthaleime, regno cui nomen † Aliemania, dominabitur.

DE SUCCESSORE EIUS EUBOCARA.

Communi igitur assensu prophetae praesagium comitante, regni gubernacula legisque curam suscepit Eubokara, cui cognomen Abdalla. Huius autem pater fuit Odmem, filius Amir : Amir autem genitus ex Amara, filio Kaab. Kaab autem fuit filius Zaid, filii Thaib, qui genitus est ex Murra. In quo eius atque prophetae † non concurrunt. Mater quidem eius Celine, cui [219] cognomen Oamalasair. Illa autem genuit Kathriam, nisum Amace : qui fuit natus Kaab. Kaab quidem genitus est ex Zaid, filio Kaib, filio Morrae. Sublimationis quidem illius die mortis prophetae celebrate principes extiterunt, Bestie, et Aomar, et Bobaida fauore. Ipse quidem eleuatus, impugnando malos et incredulos ad legem conuertit : quam ipse penitus more prophetae tum firmiter obseruauit, tum caeteros hoc idem facere coegit. Mendaces autem praedictos, scilicet Almustai, Hileme, et Holesuued peremit, et Aliemoma in suam seruitutem redegit : dolosumque Talha captiuauit. Unde nec quis illi resistere quiuit. Eius color subniger extitit : statura mediocris : barba rara atque prolixa. Fuit quidem et macilentus, manus † aichuina, tingere solitus. Phtisis ipsum consumendo, per XV. dierum spacium infestans, mortem * illutit illi. Super quem duobus pannis inuolutum orationibus fusis ore † domar, iuxta prophetam sepultus est : Qui anno alhigere et III menses ac XIII dies est priuatus uita. Propheta Deum exorans inquit, Tu Deus genti misericordiam atque protectionem praebe, per Eubokaram et Aomar in lege firmissimam.

SEQUITUR DE AOMAR, SUCCESSORE EUBOCARE.

Aomar consequenter legem, et diligentem curam legis administrauit. Ille quidem patrem habuit Alhata, filium Alphail, quem genuit Abdalore filius Reia, filii Adii, geniti ex Kaab. A quo rami generis illius atque prophetae prodeunt. Natus autem ex matre Khacuna filia Oscib, quem genuit Almughira, filius Abdalla. Illum autem genuit Aomar, filius Maktum. Ille quidem, sicut Eubokara, primitus nutu prophetae sublimatus, legem indeficienter obseruauit : populum sapienter uirtuoseque rexit : numerosis exercitibus multas suae potentiae terras subiugauit. Ipsius iussu ob ritum sunt congregati ter scripti : At scriptores pro modo sui meriti remunerati. Ipse rursus primo singulis templis orationes sic in mense Romodan fieri praecepit, et ordinauit, ut mense completo totus Alchoran perlegeretur. Annulum gessit prius habitum a propheta, consequenter ab Eubokara. Scriptores eius fuerunt Abdalla, et Zaid filius Thebit. Ipse quidem longus extitit, subniger, caluus, barbam habens raram, et semper albedine tinctam, manu quoduis opus optime peragens. Interfecit eum tamen captiuus Almigira. Vitam suam mensi sunt sexagintatres anni. Iuxta prophetam et Eubokaram sepulturam sortitus est. Annis singulis Mecham peregrinatus est. Morbo grauatus, uitae termino ueniente praecepit, ut communi consilio sui loco uiceque fungeretur, qui melior digniorque inter septem ab illo praeelectos, uidelicet Odinn, Ali, Thalha, Azur, Ubair, Caad, Abdarakem. Qui praecedens, hoc audito, dixit : Regnum ego renuo, sed deliberemus, quis aptior uideatur. Electionis igitur dignitatem Odinem obtinuit, qui C. etiam solis portionem accepit ab Auff filio Abdarakinum. Qui patre iubente, ut de pecunia sua singulis residuis Dobera. C. praeberet solis, singulis praeter Odinem quadraginta contulit. Regnauit quidem Aomar decem annis et sex mensibus, uno die minus. Qui subleuatus decimotertio anno alhigero uitam uigesimoquarto finiuit. Praecepit propheta, ut iuxta eum sepeliretur, ubicunque mortuus. Omnis teste propheta uitam exuens, absque consiliatore bono, more bestiali morte mala perire perhibetur.

DE ODMEN, QUI SUCCESSIT AOMAR.

Odmem quarto loco rex constitutus, atque doctor, fuit filius Alphen : qui fuit filius Alaci : qui fuit Utraien : qui fuit Abdastametz : qui fuit [220] Abdamineff. De quo processerunt huius atque prophetae genera. Ortus est quidem ex matre Aruua, filia Rabea, filii Abib. Quem genuit Abdastamz, filius Abdamineff. Unde parentis utriusque genus effluxit. Iste per triduum ante mortem Aomar generali fauore praelatus statutus, annulum sua manu gessit prophetae, duorumque successorum illius. Quo in puteum ex illius insipientis manu lapso, alium iterum argenteum fieri iussit, his literis insculptum : Vel indurabis, uel poenitebis. Scriptorem habuit Mareuuem filium Alhakem. Faciem habuit albam, uenuste compositam, staturam mediocrem, barbam prolixam, Ab omnibus uel ante sui conuersionem ad legem, et postea summe dilectus. Qui multum pecuniosus tum ob mercaturam, tum ob sapientiam atque prudentiam, largus atque munificus in prophetam atque bonos inuentus est, omnesque sui redituum et tributorum crementum senserunt. Ipse quidem caeterorumque auxilio Alchoran integritatem collegit primo. Qui post multarum terrarum captionem in Ietrib lectioni uacans, in domo propria, manu maximae turbae accurrentis peremptus est. Quem insepultum triduano spacio, deinceps quinque boni uiri noctu uenientes, ipsum latenter sepulturae commiserunt. Vixit annis octogintaseptem, imperauit duodecim annis, una die minus. Propheta quodam in loco lites post eum uenturas praedicens, de quodam illic facie cooperta transeunte dixit : Ille uiam ueritatis non derelinquet. Quem quidam illo profectus agnoscens esse Odmim, indeque quaerens prophetam, an illum intellexisset, respondit : Ita. Propheta quoque loquendo prosequens inquit : Omnibus meliores Deus meos socios praeter prophetas posteros elegit. Quibus tamen omnibus bonis, bonitate praecellunt quatuor, scilicet Eubokara, Aomar, Odmem, et Ali. Ait item, Qui me uidit et credidit, bonam mercedem habebit. Septuplum tamen, qui me non uiso crediderit. Nullus hucusque propheta peremptus est, nisi cuius mortem comitata est caedes septuaginta hominum. Nec successor etiam quisquam eius uicarius, nisi cum quo perempti sunt trigintaquinque. Turba praedicta donum Odmem et ipsum obsidente, quidam uir propinquus exiens, cui nomen Abdalla, filius Aomar, taliter illius impetum atque furorem mitigare nisus est. Ait enim : Propheta defuncto, et similiter tribus eius sequacibus illius nutu, sicut et Odmem, ut saepius praedictum est, praeelectis, si mortem Odmem affectatis, atque figitis, nobis illo meliorem restituite. Quod, uelut arbitror, uobis occurrere impossibile.

DE †ALI NEPOTE MACHUMET.

Hali consequenter regnum sortitus est. Filius fuit Abithaliff, filii Hescer, quem genuit Abdemineff. Unde ille atque propheta deriuati sunt. Mater autem sua dicebatur Fatima, filia Azad, quem genuit Hescem. Die quidem caedis Odmem hic eleuatus est. Multis tamen dissentientibus, et ob hoc Mecham euntibus, fugitiuis ad Aysca filiam Eubokarae coniugem prophetae : Cui adhaerendo, suo fulciti consilio rebelles effecti sunt. Unde dies cameli partibus ambabus L. necem plorauit. Discedentes autem inde, Aali reuersus est Alchufa, Aisca uero Ietrib. Tandem Moaxia filius Cephin suo exercitu, similiterque filius Odmem cum suo, simul cum illo uindicare tendens paternum sanguinem iuxta fluuium † Absorat bella gerentes, de ciuibus et adiutoribus Arachae prope ciuitatem Aracham conueniunt. Ibique quinquaginta quinque diebus contra suos hostes bella gerentes, de illis uiginti quinque morti dederunt, nec sine detrimento suorum. Ex uiris enim [221] Hescem sexaginta quinque animas † spirauerunt. Unde deinceps utraque parte deliberante, pacique consulente, omnium assensu communi duo uiri, ex parte uidelicet Aali et ciuium Arachae Alascari, ex parte Moauui suorumque Ammara filius Alasci, electi sunt, ut eorum iudicium terminum bellis imponens, suis in locis alios bonos atque dignos restitueret. Illis igitur egressis deliberatum ad locum, cui nomen Algendel, Alasceri consilium Aali ab honore suo priuari iudicauit. Alter uero ipsum suo regno firmum affirmat. Sic tamen lite diuisa, nec pace facta, Aali reuersus est Alcupha, Moauuia uero Hescem. Istis deinceps tempore multo manum bello negantibus, sui uicissim homines inter se ter praedando, ter pugnando mala fecerunt. Illis postea Cepham conuenientibus, Aali partem uigintiquinque uirorum protegebant, partem uero Moauuia septuaginta. Aali uero profectus expugnatum Albestera, triginta secum duxit. Istis quidem bellis communis sententia perhibuit, omnes bonam uitam ducentes illic peremptos paradisum possidere. Post illa bella peracta, eis iterum armatis ad bellum, magnis factis exercitibus, Abdarakum filius Mulgem in templo peremit Aali mense romadam, anno Alhigere quadragesimo. Qui post orationem factam super eum ore filii sui Alhatem, ex parte solaris occasus extra uillam Alculpha sepultus est. Vitae quidem suae spacium quinquagintaseptem amplexum est. Annis quatuor, mensibus nouem regnauit. Annuli sui sculptura talis erat : Corde deuotus, Deus est meus dominus. Colorem eius subnigredo notabat, staturam breuitas commendabat. Barbam prolixam, brachia et tibias pilosas gestabat. Qui talis apud prophetam hoc perhibentem inuentus est, qualis est Aaron apud Moysen : hoc tamen excepto, quod hunc prophetam nullus propheta sequitur. Prophetae quoque sententiam nemo nisi uir bonus diliget, hos quatuor scilicet Eubokaram, et Aomar, ac Odmem, et Aali. Cuius filii, uidelicet Alhatem et Alhuacin, quanto cunctis iuuenibus paradisi praecellunt, tanto superantur a bonitate patris. Cuius fuit sublimatio anno alhigere trigesimosexto.

DE ALHATEM, SUCCESSORE HALI.

Alhatem patre suo defuncto, per Arachae ciues in regem subleuatus est. Qui natus ex Fatima filia prophetae, similitudinem prophetae formamque repraesentauit. Suus annulus his literis fuit insignitus : Dei solius est exaltatio. Eius scriptor Ouuaidalla manum auxilii caeteris Arachae sublimatoribus illius confidenter conferens, illum comitatus est pugnaturum contra Moaxia, cum exercitu uenientem de Hescem. Illis igitur coniunctis in Elember, Alhatem exercitus ambos aspiciens, pietate caedis bellicique periculi motus, se manibus Moaxiae supposuit, illum sibi praeferens. Illis igitur cum utroque exercitu profectis Alcupham, illic Moaxiae et Alhatem pecuniam pro uelle suo tribuunt , transmittentes illum Ietrib. Postea per ipsius manum apud Alcuphe Almughire rege constituto, ipse Moaxia Hecchera reuersus est, ambobus exercitibus comitatus. Alhatem ex hora suae sublimationis usque ad redditionem honoris, quinque menses et uiginti dies numerauit. De quo semel eo praesente sic propheta locutus est : Per puerum istum pacem super duos exercitus, quorum alter alterius mortem studebit, Deus conuertet. Pater suus, scilicet Aali, simpliciter solis uacans litibus, nunquam peregrinatum iuit. Fuit anno XLV. mortuus in Ietrib, die prima, X die Almuharan, anno [222] Alhigez XLV. Fuit autem natus anno Alligez tertio. Propheta tunc litem faciente, Alhatem ob quoddam somnium uisum bellari renuit. Videns enim propheta in somnis tenentem manum super thronum Dei, et manum Eubokare iacentem super humerum prophetae, et super illius scapulas manum Aomar, cuius humerum tenuit manus Odmem, inter quos ipse cruorem cernens, et causam illius quaerens, audiuit illis patefacientibus, illum esse sanguinem Odmem, cuius uindictam Deus ipse requiret.

DE REGNO MOAUUI.

Moauui itaque filius Cephim, filii Zargar, filii Nuharb, filii Umaye, filii Aadastemus, filii Abdemineff, unde propheta descendit : natus ex matre Huid, filia Octebe, filii Rabea, filii Abdaasteniz, filii Abdamineff. Hic inquam pace firmata, communi fauore sublimatus, omnia redegit in melius. Ad quem omnes orientales et occidentales confluxerunt, illi parentes. Annum autem in quo contigit illud, annum alema, id est, annum congregationis appellauerunt. Ille quidem iustitiae bonorumque morum firmissimus tutor, mitis, expers iracundiae, sapiens, modestus in prophetam, omnesque bonos largifluus. In littore maris Romanorum multa munimina coepit, et in terra Christianorum multa mirabilia peregit. Erat illius inscriptum annulo : O Deus, ueniam mihi praebe. Scriptorem habuit Vuabaidalla. Dedit quidem Albesterum Alkigire, Alcupha ei dempta, et Azed tradita : qui fuit uir bonus, et in utraque urbe praedicta templum fundauit. Fuit autem Moauuie colore candidus, facie uenustus, statura mediocris, oculos habens uarios, barbam assuetus tingere. Cum Alhima et Alchatin ipsius quondam inspiciente puteum quendam ore cruentato, per spasmum uita per aliquot dies molestata finiuit. Qui post orationem factam super eum a filio suo Iezid, in Damasco sepultus est mense raieb, anno alhigere sexagesimo. Totam eius uitam mensi sunt octoginta anni. Regnauit annis nouemdecim, uno die minus. Potens tamen fuit super Hescem uiginti annis, ante Aomar et Odmem. Secundum prophetae testimonium Algoda terra Damasci, caeteras terras a Sarracenis habitatas fertilitate superat. Moauui profecto cum Odmem in expeditionem et peregrinationem, quidam dux eorum dixit, post Odmem regnabit Hali. Respondit alius, Imo qui mulam albam equitat : significans Moauui. Quod etiam concessit Hali, percunctatus inde prophetam iam animo suo bono dato, bonis hominibus inuitatis, ab illo quidam illum sic precantem audierunt : O Deus, uoce Moauui scribere, et numerare, et illum a malo protege. Propheta nunc sic suos discipulos affatus est : Cum uos omnes pastores sitis, uestrae curae et custodiae Deus quaesitor existet, qui perscrutabitur mulierem de custodia domus uiri sui, seruientem de domini pecunia sui, singulos similiter de singulis operibus suis. Hali quaesitus, cur sibi successorem non elegit, respondit : Nolo quidem hic, prophetam imitans. Sed si Deus uos dilexerit, uos unanimes faciet, ut uestra deliberatione uir bonus et dignus uobis rex perficiatur. Quidam uir probus testatus se nunquam uidisse meliorem Moauui post prophetam, percunctatus a quodam alio, an ille de bonitate superasset Eubokaram, respondit : Eubokara fuit melior, sed iste bonus. Huius similitudinem etiam retulit de illo ad Aomar et Odmem. Moauui primus cum Odmem, aliique multis uiris et mulieribus nauigio † Christianorum est ingressus. [223]

DE REGNO IEZID.

Iezid filius Moauui, filii Cephin, natus ex Maiocara filia Ietrib, filii Calp, filii Iohimer, Die obitus sui patris, per quem prius adhuc uiuum electus est, in regnum accepit populo fauente. Suus annulus has habuit literas : Deest Dominus meus. Scriptor suus Amere. Ille quidem morbum paralyticum, staturam longam habuit. Qui scribens ad Abdalla filium Azabair, inquit : Iam tibi missis a me compedibus aureis, et cathenis argenteis, illis uinctus ad me festinanter accede. Ille uero rescribens, illi dixit : Tuum uerbum me nequaquam emolliet, uel eneruabit, nisi prius lapidese mollem masticatui praebente. In Harram † exp cc pleumonia obiit, anno tricesimoseptimo. Super quem locum Damascus frater eius orationem fecit, et eum terrae commendauit. Regnauit annis tribus, mensibus octo, diebus duodecim. Solebat autem dicere : Nemo praelatis et regibus maledicat, sed ut Deus emendet deuote postulet, sicut etiam iussit propheta. Quodam tempore nimium feruido, hominibus in expeditione potantibus atque dicentibus, Iezib libate pocula ob illius tentorium clausum, impetus uenti superueniens tentorium euulsit. Et sic illum † natari lectioni innotuit. Dicebat quoque prophetam praecepisse, subditos omnes patienter obtemperare suis regibus, siue praelatis, licet malis et flagitiosis. atque dixisse : Misericordiam uos consequemini, illi poenam. Tyrannos igitur uobis praelatos, licet pecuniae uestrae corporibusque detrimentum inferentes, aequanimiter sustinete. In diebus eius ciues Alcupha scripserunt Alhiatem filio Dali, promittentes ei regnum, si a Mecha rediret. Amer autem filius Iezid illud percipiens, obuius illum deuicit, et in Alcuphe confinio peremit, die decimo Almuharan.