fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

INCIPIT QUAEDAM SUMMULA BREVIS
CONTRA HAERESES ET SECTAM
DIABOLICAE FRAUDIS SARACENORUM, SIVE ISMAHELITARUM.

Summa totius haeresis ac diabolicae fraudis sectae Saracenorum, siue Ismahelitarum, haec est. [1] In primis primus et maximus ipsorum execrandus est error, quod trinitatem in unitate deitatis negant. Sicque dum in una diuinitatis essentia trium personarum numerum non credunt, in unitate numerum euitantes, dum ternarium numerum inquam omnium formarum principium atque finem, sicque rerum formatarum causam et originem atque terminum non recipiunt, Deum licet ore confitentes, ipsum penitus nesciunt. Ipsi autem deuii, ipsi uariabiles, principium uarietatis et alteratis [2] omnis uidelicet binarium solum in unitate confitentur, [3] scilicet ipsam diuinam essentiam, et eius animam. Unde deum pluraliter loquentem introducit suum Alcoran, quo nomine legem suam nuncupant. Et interpretatur Alcoran ex Arabico, collectio praeceptorum. Illi autem caeci Deum creatorem patrem esse negant : quia secundum eos nullus fit pater sine coitu. [4] Christum itaque licet ex diuino spiritu conceptum, Dei filium esse non credunt, nec etiam Deum, sed prophetam bonum, ueracissimum, omnis mendacii atque peccati immunem, Mariae filium sine patre [3] genitum, nunquam mortuum : quia morte non est dignus. Imo cum illum Iudaei interficere uellent, de manibus eorum elapsum ascendisse ad astra : ibique nunc in carne uiuere in praesentia creatoris, usque ad aduentum Antichristi. [5] Quem, dum uenerit, Christus idem gladio suo uirtutis interficiet, et Iudaeos residuos ad legem suam conuertet : [6] Christianos autem, qui iam a longo tempore legem eius atque euangelium perdiderunt, tum propter eiusdem discessum, tum etiam propter Apostolorum atque discipulorum mortem, legem suam perfecte docebit. In qua omnes Christiani, sicut et illi primi sui discipuli saluabuntur. [7] Cum quibus simul et omnibus creaturis Seraphim, quem ipsi dicunt archangelum unum, sonante buccina morietur et ipse Christus : postea resurrecturus cum caeteris, et ad iudicium suos ducturus, eisque auxiliaturus, sed nequaquam iudicaturus. Deus enim solus iudicabit : Prophetae uero et legati singuli cum suis et pro suis intercessores aderunt, et auxiliatores. Sic enim docuit eos miserrimus atque impiissimus Machumet, qui omnia sacramenta Christianae pietatis, quibus maxime homines saluantur, abnegans, iam pene tertiam humani generis partem, nescimus quo Dei iudicio, inauditis fabularum deliramentis diabolo et morti aeternae contradidit. [8] De quo quis fuerit, et quid docuerit, propter eos qui librum istum lecturi sunt, ut scilicet quod legerint, melius intelligant, et quam detestabilis tam uita quam doctrina ipsius extiterint, sciant, dicendum uidetur. Putant etiam quidam hunc Nicolaum illum, unum ex septem diaconibus primis extitisse, et Nicolaitarum ab eo dictorum sectam, quae et in Apocalypsi Ioannis arguitur, [9] hanc modernorum Saracenorum legem existere. Somniant et alii alios, et sicut lectionis incuriosi, et rerum gestarum ignari, sicut et in aliis casibus, salsa quaelibet opinantur. Fuit autem iste, [10] sicut etiam Chronica ab Anastasio Romanae Ecclesiae bibliothecario de Graeco in Latinum translata apertissime narrat, tempore imperatoris Heraclii, paulo post tempora magni et primi Gregorii Romani pontificis ante annos quingentos fere et quinquaginta, [11] [12] Arabs natione, uilis genere, antiquae primum idololatriae cultor, sicut et alii Arabes tunc adhuc erant, ineruditus, nullarum pene literarum. Strenuus in secularibus, et calliditate multa de ignobili et egeno in diuitem et famosum prouectus. Hic paulatim crescendo, et contiguos quosque ac maxime sanguinis propinquos insidiis, rapinis, incursionibus frequenter insistendo : quos poterat furtim, quos poterat publice occidendo, terrorem sui auxit. Et saepe in congressionibus factus superior, ad regnum suae gentis aspirare coepit. Cumque uniuersis pari modo resistentibus, eiusque ignobilitatem contemnentibus, uideret se hac uia non posse consequi quod sperabat : quia ui gladii non potuit, religionis uelamine, et diuini prophetae nomine rex fieri attentauit. Et quia inter barbaros barbarus, inter idololatras et ipse idololatra habitabat, atque inter illos, quos utpote prae cunctis gentibus tam diuinae quam humanae legis expertes et ignaros, faciles ad seducendum esse nouerat, conceptae iniquitati dare operam coepit. [13] Et quoniam prophetas Dei magnos fuisse homines audierat, prophetam eius se esse dicens, ut aliquid boni simularet, ex parte illos ab idololatria, non tamen ad Deum unum, sed ad suae, quam parturire iam coeperat, haeresis fallaciam, traducere conabatur. [14] Cum interim iudicio illius, qui terribilis in consiliis dicitur super filios hominum, et qui miseretur cui uult, et quem uult indurat, dedit Satan successum [4] errori, et Sergium monachum haeretici Nestorii sectatorem ab Ecclesia expulsum ad partes illas Arabiae transmisit, et monachum haereticum pseudoprophetae coniunxit. [15] Itaque Sergius coniunctus Machumet, quod ei deerat, suppleuit, et scripturas sacras tam ueteris Testamenti quam noui secundum magistri sui Nestorii intellectum, qui saluatorem nostrum Deum esse negabat, partim prout sibi uisum est, ei exponens, simulque apocryphorum fabulis eum plenissime imbuens, Christianum Nestorianum effecit. Et ut tota iniquitatis plenitudo in Machumet conflueret, et nihil ei ad perditionem sui uel aliorum deesset, adiuncti sunt Iudaei haeretico. Et ne uerus Christianus fieret, dolose praecauentes homini nouis rebus inhianti non scripturarum ueritatem, sed fabulas suas, quibus nunc usque abundat Machumet, Iudaei insibilant. Sic ab optimis doctoribus Iudaeis et haereticis Machumet instructus, Alcoran suum condidit, et tam ex fabulis Iudaicis, quam ex haereticorum naeniis confectam nefariam scripturam barbaro illo suo modo contexuit. [16] Quod paulatim per tomos a Gabriele, cuius iam nomen ex sacra scriptura cognouerat, sibi allatum mentitus, gentem Deum ignorantem letali haustu infecit, et more talium oram calicis melle linens subsequente mortifero ueneno, animas et corpora gentis misere (proh dolor) interemit. Sic plane ille impius fecit, quando et Christianam et Iudaicam legem collaudans, neutram tamen tenendam esse confirmans, † propriando [17] et repropriauit. [18] Inde est, quod Moysen optimum prophetam fuisse, Christum Deum maiorem omnibus extitisse confirmat, natum de uirgine praedicat, nuncium Dei, uerbum Dei, spiritum Dei fatetur : nec nuncium, uerbum, aut spiritum, ut nos, aut intelligit, aut fatetur. Filium Dei dici, aut credi, prorsus deridet. Et de humanae generationis similitudine uaccinus homo filii Dei aeternam natiuitatem metiens, uel gignere uel generari Deum potuisse, quanto potest nisu, denegat et subsannat. [19] Resurrectionem carnis saepe replicando adstruit. [20] Iudicium esse in fine seculi non a Christo, sed a Deo exercendum esse, non negat. Illi tamen iudicio Christum, ut omnium post Deum maximum, ac seipsum ac gentis suae praesidium affuturum, uesanit. [21] Inferni tormenta qualia sibi libuit, et qualia adinuenire magnum pseudoprophetam decuit, describit. [22] Paradisum non societatis angelicae, nec uisionis diuinae, nec summi illius boni, quod nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit : sed uere talem qualem caro et sanguis, imo fex carnis et sanguinis concupiscebat, qualemque sibi parari optabat, depinxit. Ibi carnium et omnigenorum fructuum esum, ibi lactis et mellis riuulos, et aquarum splendentium, ibi pulcherrimarum mulierum et uirginum amplexus, et luxus, in quibus tota eius paradisus finitur, sectatoribus suis promittit. Inter ista omnes pene antiquarum haeresum feces, quas diabolo imbuente sorbuerat, reuomens, cum Sabellio trinitatem abnegat : cum suo Nestorio Christi diuinitatem abiicit. cum Manichaeo mortem Domini diffitetur, licet regressum eius non neget ad coelos. His et similibus non acquisitionis, sed perditionis populum imbuens, a Deo plenissime auertit. Et ne Euangelicus sermo ultra in eis possit habere locum, uelut omnia quae sunt Euangelii et Christi scientibus, cordium eorum aditum ferreo impietatis obice obturauit. [23] Circuncisionem insuper uelut ab Ismahele gentis illius primo sumptam, tenendam esse docuit. [24] Et super haec omnia, quo magis sibi allicere carnales mentes hominum posset, gulae ac libidini frena laxauit. Et ipse [5] simul x et octo uxores habens, atque multorum aliorum uxores uelut ex responso diuino adulterans, maiorem sibi uelut exemplo prophetico numerum perditorum adiunxit. Et ut non ex toto inhonestus proderetur, studium eleemosynarum, et quaedam misericordiae opera commendat, orationes collaudat. Et sic undique monstruosus, ut ille ait, humano capiti ceruicem equinam et plumas auium copulat. [25] [27] Qui quoniam suadente iam dicto monacho, ac praefatis Iudaeis, idololatriam ex toto et reliquit, et relinquendam quibus potuit persuasit, atque unum Deum, deorum multiplicitate relicta, colendum esse praedicauit, hominibus agrestibus et imperitis inaudita dicere uisus est. Et quia rationi eorum haec praedicatio concordabat, propheta Dei primo ab eis creditur. Dehinc processu temporis et erroris in regem ab eis, quod concupierat, sublimatus est. Sic bona malis permiscens, uera falsis confundens, erroris semina seuit, et suo partim tempore, partim et maxime post suum tempus segetem nefariam igne aeterno concremandam produxit. [28] Nam statim Romano languescente, imo pene deficiente imperio, permittente eo per quem reges regnant, Arabum uel Saracenorum hac peste infectorum surrexit principatus. Atque ui armata maximas Asiae partes cum tota Aphrica, ac partem Hispaniae paulatim occupans, in subiectos † [29] sicut imperium, sic et errorem transfudit. Hos licet haereticos nominem, quia aliqua nobiscum credunt, in pluribus a nobis dissentiunt : fortassis rectius paganos aut ethnicos, quia plus est, nominarem. Quia quamuis de Domino uera aliqua dicant, plura tamen falsa praedicant, nec baptismati, sacrificio poenitentiae, uel alicui Christiano sacramento, quod nunquam ullus, praeter hos haereticos, fecit, communicant. Summa uero huius haeresis intentio est, ut Christus dominus, neque Deus, neque Dei filius esse credatur : Sed licet magnus, Deoque dilectus, homo tamen purus, et uir quidem sapiens, et propheta maximus. Quae quidem olim diaboli machinatione concepta, primo per Arrium seminata, deinde per istum satanam, scilicet Machumet, prouecta, per Antichristum uero ex toto secundum diabolicam intentionem complebitur. Cum etiam dicat beatus Hilarius, antichristi originem in Arrio extitisse. Dicit, quod ille coepit, † [30] unum filium Dei Christum esse negando, et creaturam esse dicendo : Antichristus tandem nullo modo illum Deum uel Dei filium, sed nec etiam bonum hominem fuisse asserendo consummaturus est. [31] Merito impiissimus Machumet inter utrunque medius a diabolo prouisus ac praeparatus esse uidetur, qui et Arrii quodam modo supplementum, et Antichristi peiora dicturi apud infidelium mentes maximum fieret nutrimentum. Nihil quippe ita contrarium humani generis inimico, sicut fides incarnati Dei : [32] per quem praecipue ad pietatem excitamur, et sacramentis coelestibus renouati, spiritussancti gratia operante illuc, unde nos deiecisse gloriabatur, ad uisionem scilicet regis et patriae nostrae ipso rege et conditore nostro Deo ad nostrum exilium descendente, nosque ad se meritum reuocante, iterum redire speramus. Hanc pietatis et diuinae dispensationis finem, pariter et amorem, simpliciter ab initio in cordibus hominum molitur extinguere. Hanc etiam in principio adhuc nascentis Ecclesiae : si tunc permitteretur : subtilitate uersutissima : et pene hoc eodem modo : quo postea gentem istam infelicissimam seducere permissus est, eradicare tentauit. [33] Dicit etiam beatus Augustinus : Porphyrium philosophum, postquam a Christianitate miserabiliter apostatauit, hoc in libris suis, quos aduersus [6] Christianos edidit, retulisse, quod scilicet oracula deorum consuluerit, et de Christo quid esset, interrogauerit. [34] Responsum uero a daemonibus fuisse, quod Christus quidem bonus uir fuerit, sed discipulos eius grauiter peccasse, qui ei diuinitatem adscribentes, rem quam ipse de se non dixerat, confinxissent. Quae sententia pene iisdem uerbis in istis fabulis inuenitur saepissime. Quanta autem haec diaboli subtilitas extitit, ut de Christo aliquid boni diceret ? de quo si ex toto male dixisset, nullatenus iam sibi credi sciebat, non curans quicquid Christus putaretur, dummodo diuinitas, quae maxime saluat homines, in illo non crederetur. Si quis plenius uult intelligere, legat xviii. librum eiusdem patris Augustini, et xviiii. de Ciuit. Dei, et primum de Consensu euangelistarum. Ibi enim si boni ac studiosi ingenii est, coniiciet pro certo, et quid diabolus tunc machinatus sit facere, sed non permissus : et quid tandem occulto iudicio permittente, in hac sola miserrima gente fecerit relaxatus. Nullo enim modo tales fabulas, quales hic scriptae sequuntur, aliquis mortalium nisi diabolo praesentialiter cooperante, fingere potuisset. Per quas post multa ridicula, et insanissima deliramenta, hic praecipue omni modo Satanas intendit perficere, ne Christus Dominus Dei filius et uerus Deus humani generis conditor et redemptor esse credatur. Et hic est uere, quod per Porphyrium tunc persuadere uoluit : sed per Dei misericordiam ab Ecclesia eo adhuc tempore spiritussancti feruente primitiis exsufflatus, tandem miserrimo homine isto Machumet, et ut fertur a multis, arrepticio et cadente, quasi instrumento et organo sibi aptissimo usus, proh dolor gentem maximam, et quae iam pene dimidia pars mundi reputari potest, secum in aeternam perditionem dimersit. Quod quare isti permissum sit, ille solus nouit, cui nemo potest dicere, cur ita facis ? et qui de multis uocatis paucos electos esse dixit. [35] Unde ego magis eligerem contremiscere, quam disputare. [36] Ista breuiter praenotaui, ut qui legerit, intelligat. Et si talis est, qui contra totam haeresim istam scribere et uelit et possit, cum quali hoste pugnaturus sit, agnoscat. Erit fortasse adhuc, cuius spiritum Dominus suscitabit, ut Ecclesiam Dei a magna, quam inde patitur, ignominia liberet. [37] Quia scilicet cum omnes siue antiquas siue modernas haereses usque ad nostra tempora respondendo confutauerit, huic soli quae super omnes alias tam in corporibus quam in in animabus infinitam humani generis stragem dedit, non solum nihil respondit : sed nec quid tanta pestis esset, aut inde processerit, inquirere saltem uel tenuiter studuit. [38] Nam et haec tota causa fuit, qua ego P. sanctae Cluniacensis ecclesiae minimus abbas, cum in Hispaniis pro uisitatione locorum nostrorum, quae ibi sunt, demorarer, magno studio et impensis totam impiam sectam, eiusque pessimi inuentoris execrabilem uitam de Arabico in Latinum transferri, ac denudatam ad nostrorum noticiam uenire feci : ut quam suspecta et friuola haeresis esset, sciretur, et aliquis Dei seruus ad eam scripto refellendam sancto inflammante spiritu incitaretur. Quod quia proh pudor iam pene huiusmodi studiorum sanctorum ubique in Ecclesia tepefacto feruore, non est qui faciat : (expectaui enim diu, et non fuit qui aperiret os, et zelo sanctae Christianitatis moueret pennam, et ganniret) ego ipse, saltem si magnae occupationes meae permiserint, quandoque id aggredi Domino adiuuante proposui. Simpliciter tamen a quocunque altero melius, quam a me deterius, haec fieri, gratum haberem.

[7]
notes originales réduire la fenêtre

[1] Primo negant trinitatem, et binarium constituunt in diuinitate.

[2] Legendum forte Alteritatis.

[3] Anima Dei.

[4] Christum ex patre agnoscunt.

[5] Antichristus a Christo conficiendus.

[6] Christiani doctrinam Christi amiserunt : quam ipse reducet.

[7] Iudicium nouissimum.

[8] Machumet quis, et quae doctrina eius.

[9] Apoc. 2.

[10] Anastasius bibliothecarius.

[11] Alcoran translatus auspiciis Abbatis Cluniacensis anno 1143.

[12] Arabes stupidi capiuntur facile imposturis.

[13] Religionis simulatio, aucupium egregium.

[14] Horrendum Dei iudicium spectatur in secta ista.

[15] Sergius Nestorianus Machumetis conspirator.

[16] Ignorantia diuinae scientiae in errorem adduxit Arabes.

[17] properando.

[18] Christus qualis a Machumete praedicatur.

[19] Resurrectio carnis.

[20] Iudicium extremum.

[21] Infernus.

[22] Paradisus.

[23] Circumcisio.

[24] Voluptatis magister Machumet.

[25] Horatius in Arte. [26]

[26] Horatius Ars I, 1

[27] Imperitae multitudinis iudicio Machumet propheta declaratur.

[28] Romanorum deficiente imperio Machumet consurgit.

[29] † Hoc Germania, hoc totus orbis Christianus attende.

[30] † Verum, uel uerbum.

[31] Perpendite uiri Christiani, an illud depraehendatur in factitio Christi uicario.

[32] Christi filii Dei incarnatio praecipue diabolo aduersa. 1. Timoth. 3. Magnum sacram. etc.

[33] Porphyrius apostata.

[34] Machumet Christo filio Dei non plus tribuit quam diabolus.

[35] Qui stat, uideat ne cadat.

[36] Operemur salutem nostram cum timore et tremore, et ambulemus dum lux est.

[37] Operae precium cognoscere doctrinam impiam Machumetis.

[38] Petrus abbas Cluniacensis curauit magnis impensis, ut Latini legere possint res Saracenorum.