fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

DE GENERATIONE MACHUMET ET NUTRITURA EIUS,
Quod transtulit Hermannus Dalmata
scholasticus subtilis et ingeniosus, apud Legionensem
Hispaniae ciuitatem.

Quisquis scripsit apud Arabes de natalibus et educatione Machumetis, dignus est author illo quem studet mendaciis inter diuos ponere. Estque uel ob hoc dignissimum scriptum quod legatur, ut euidentius cernatur, quibus hominibus ad suam religionem opus sit somniis, et reuelationibus, et confictis miraculis : quibus nituntur praecipue inter Christianos, qui uolunt deiculi haberi, ut qui libris conformitatum, et id genus commentis impudentissimis, sua misere fulciunt.

Liber generationis nuncii Dei Machumet, oratio Dei super eum, et salus, ab Adam et Eua per ordinem parentum utriusque sexus, usque ad tempus quo produxit eum Deus perfectum, gratiosum, et idoneum sibi. Cuius authores per ordinem, primus Kabalachbar, deinde Abnabdalla Machumet filius Eize. Post hunc Abnalmutarreff, Abderachin filius Eize, deinde Abuzaid filius Elearab. Post quem Abumachumet, Alabez filius Abdalla. Sicque Alfald filius Iahiar atque Abulambez. Deinde Ezerigi filius Fulenum. Post quem Machumet Abhalati. Postremus filius Zaid Abnamar. Primus igitur Kabalachbar, sequentium omnium testimonio, cum in scripturis prophetam hunc saeculo nasciturum studiose didicisset, omnemque historiam uiri astrologico testimonio approbasset, Ecce saeculorum serie in ipsis diebus suis uirum natum audit, in ciuitate Arabiae Ieserab, omnia prouidentiae suae signacula praeferentem. Celebri deinde fama, frequentique testimonio motus, hominem adit. Quem undique uersum perspiciens, omnemque modum eius et conuersationem obseruans, ita quidem ut ipsas etiam corporis notas easdem quas praesignauerat, reperiret, ut in fronte maculam, inter scapulas huiusmodi characterem, hunc ipsum Machumet esse plene depraehendit. Quod deinde ut etiam saeculorum serie diuinaque dispositione eum probaret, incipiens ab Adam et Eua usque ad Machumet ordinem generationis eius, a magistro suo Rabelmehdi acceptam, in hunc modum exponit.

Creator Deus omnipotens, ut primum Adam creauerat, consurgentis recens cerebrum subito contremiscens sonuit naturaliter, quasi frondes uento commotae. Quod stupenti Adae, Sonitus (inquit Dominus) quem miraris Adam, signum est prophetarum et nunciorum mandatiuum. Hoc ergo lucis semen uirtutis meae dono conceptum, non nisi dignis lumbis, mundaeque uuluae commendabis. Fuit itaque lux nascituri ex eo prophetae Machumet, omnibus diebus resplendens ex facie Adam tanquam sol in rota circuli sui, aut luna in nocte plenilunii. Quotiescumque Euam aggressurus erat, lauari et mundari castigabat, dubius qua hora dominus semen lucis ex eo promoueret. Obseruabat ergo Eua praecepta mariti, quousque concepit Seth, patrem [202] prophetarum et caput nunciorum Dei. Qua ipsa hora lux splendens, a facie Adam migrauit in faciem Euae. Fuitque exinde Eua cunctis diebus in formae decore, lucisque splendore addens usque adeo, quod et aëris terraeque animantia uultus eius nitore admirata stuperent. Stupens et ipse Adam, se a tactu grauidae cohibuit. Singulis itaque diebus angeli salutantes adueniunt, odores paradisi afferentes, quousque genitus est Seth solus. Nam praeter Seth omnes partus Euae gemelli fuerunt, singuli ex masculo et foemina. Nascens itaque Seth, maternae lucis splendorem propria facie praefert, matre exuta. Posuitque Deus inter infantem et satanam terminum, quem transire nequiret usque ad septem ad septem annos. Stetitque lux erecta inter coelum et terram, per quam angeli super Seth descendebant. Praeco etiam super thronos audiebatur, cunctis diebus clamans : Gaude terra, et exulta, digna luce Machumet. Super eum oratio Dei et salus. Fuit itaque lux illa resplendens a facie Seth cunctis diebus, quousque appropinquaret terminus Adae. Adam uero uidens imminere sibi terminum, acceptum manu filium Seth ducit ad locum oratorium, sicque affatur : Quae seruanda commendo fili, omni uigilantia et cautela custodias. Deum siquidem, et Dei nostri praeceptum habeo, ut ante obitum meum testamentum tibi faciam lucis, quam praefers : Ne, quemadmodum ego quoque diuino iussu seruaui, eam unquam nisi sancto dignoque commendes. Conuersoque ad Dominum sermone, ait : Domine Deus meus, ecce ego, prout praecepisti mihi, semen lucis, quod priuilegio quodam mihi commisisti, uni de filiis meis commendaui. Mitte ergo de angelis tuis testimonium inter me et eum, antequam uitae nostrae fiat separatio. Vix ita dictis, adest angelus Gabriel cum septuaginta millibus angelorum, singuli cum paginis albis, calamoque de calamis paradisi, salutantes Adam, et dicentes : Audita est uox tua Adam. Edixit enim Dominus, ut ordo generationis procedat. Scriptum itaque edictum Adam haeredi sub angelorum testimonio reliquit, sigillo Gabrielis eadem hora signatum. Induit itaque Dominus Seth tunica duplici, punicca, splendente ut sol, tenui ut flos uiolae. Eademque hora in praesentia coetus angelici sub omnium testimonio desponsatur Seth soror Machuueliet, candida, matri Euae statura et habitudine aequalis, formae decore uultusque uenustate similis. Sic facto, mortuus est Adam. Seth uxorem cognouit, concaepit Enos. Audit igitur grauida cunctis ex locis continuas angelorum salutationes, in gloriam et benedictionem lucis Machumet, seruauitque eam omnis coetus angelicus, tam ab homine malo, quam a spiritu maligno. Nato igitur Enos, et adulto, pater admonitum consilium diuinumque decretum praedicat, seruandi luminis et propagandi cum dignitate et reuerentia. Per ordinem ergo lucis priuilegium Enos commendat filio suo Chainan, Chainan uero filio Machieil, Machieil autem filio Baradae, Barade uero ex Barra coniuge genito filio sibi Enoc, Enoc autem filio Mathusalem ex coniuge Thurige, Mathusalem uero filio Lehet magno et forti, Lehet autem filio Noë ex Kainusa filia Kebil : Noë uero filio Sem ex Gonrara, cum arcula pariter testamentum lucis continente, ab Adam tradita, ex materia splendida, gemmeis ualuis, ex aureis cathenis, et smaragdinis laquearibus dependentibus, ordinatis in ea mansionibus omnium prophetarum. Sem itaque luce Machumet resplendens, [203] uxorem ducit ex stirpe regia. Commendatque lucis priuilegium filio Arphaxat, Arfaxat autem ex Margena coniuge filio Heber, qui et Hud propheta : Cui omnia loca conclamabant, hanc lucem nascituri prophetae Machumet, qua omnia idola destruebat, quacunque graderetur. Eber autem ex Musacha filio Felech, Felech autem Salech, Salech Argauua, Argauua Sorach, Sorach Thaod, Thaod Tharoch, Tharoch autem Abrahae, ex Ibecilne coniuge. Qui cum nasceretur, erumpentia duo lumina exoriente et occidente in medio mundo concurrerunt, factaque est lux una omnem mundum illuminans a terra usque ad coelos erecta. Factusque est sonitus angelorum per uniuersum orbem plenus tripudio, et modulamine coelesti cum ingenti praeconio, eam esse lucem prophetae Machumet, super eum oratio Dei et salus. Exaltauitque Deus Abraham, quemadmodum Adam. Stupens itaque Abraham dicit Domino, se nunquam uirtutem huic similem uidisse. Cui Dominus : Haec inquam lux, quam admirari non sufficis, ex semine tuo nascituri amici et nuncii mei est : Cuius anima in prima animarum creatione, animae tuae permixta est. Cuius uerbum in uirtute mea : Cuius nomen in coelo Achmet, in terra Machumet, in paradiso Abualtrazim. Fuit itaque lux illa ex Abraham facie resplendens, senescente iam Sara sterili. Quae cum diuinam promissionem ex mariti uerbis quasi diffidens saepius retractaret, Abraham angeli coamonitu Hegir ancillam adit, statimque luminis claritas in faciem grauidae migrat. Nascitur Ismahel, patrum lumen praeferens. Sed Sara grauiter ferens, Quid est, inquit, quod ego uacua maneo, atque alia seminis tui fructum profert, quem ego totiens promissum, diu frustra expecto ? Quam cum nequaquam desperans iugi affirmatione solaretur, adueniunt hospites angeli numero tres, qui inter caetera Saram impraegnari inducunt. Postremo igitur Abraham cum imminere sibi terminum sentiret, aduocatis filiis, in cuius facie lumen suum cognouit, ei luminis testamentum cum arcula continente tradidit. Ducit itaque Ismahel Beelam, filiam Albar. Quam cum cognouisset, genuit Keidar, paterna luce futuri prophetae fulgentem. Cui septem dona collata sunt, nulli ante simul habita. Fuit enim ualidus, audax, pulcher, uelox, aequus, uenator, sagittarius. Factusque rex, uxorem duxit Miliam de terra Isaac. Accidit itaque die quodam, ut dum uenatu sequeretur, uocem audiret dicentem : O Keidar, ne lumen tibi commissum indigne colloces. Quod faciendum restet, sacrificiis responsa quaeres. Hic monitus, omni relicto negotio in terram Ismael proficiscitur. Qua primo altari constructo septingentos arietes adhibet. Quos dum sigillatim immolaret, holocaustum coelestis arripuit ignis, quousque uox audita est, proficisci iubens sub arborem heremi, captandi responsi causa, quid faciendum restet. Pergit, auditque uocem, uxorem ducendam ex Arabia, nomine Algadira. Parens igitur angelicae uoci per omnia, in Arabiam proficiscitur, latoque terrarum spacio peragrato, peruenit ad regem Alierchamin, filium Aomar : cui unica filia erat Algadira. Algadiram ducit Keidar. Reuersusque in patriam, uxorem grauidat : in qua concepti seminis lucem propheticam emicaret. Indignati filii Isaac, seditionem mouent Keidar, causam proferentes pro eo, quod ipsi filii sint prophetae : Sibi potius deberi testamentum lucis propheticae. Tunc Keidar accedit ad arcam, aperire parans, subitoque audit uocem [204] prohibentem illicta, futuroque saeculo diuinitus reseruata, sed deferenda arcula Iacob. Cui dum Keidar diuinae institutioni obtemperans deferret, audit Iacob in terra Chanaam sonitum arcae : occurritque cum filiis, Keidar arcam testamenti tradidit Iacob. Cui Iacob : Gaude (inquit) Keidar, et exulta. Natus est tibi nocte ista filius, coelesti praeconio praedicatus. Cui Keidar, Quid quos rumores noctis proximae de Aram afferres in terra Chanaan ? Cui Iacob : Vidi, inquit, nocte ista coelos apertos, coelestique lumine mundum omnem illustrari : angelos uero quasi ex ministeriis, officio ascendentes et descendentes. Inter caetera praeconium ingens audiui, Algadiram peperisse tantae celebritatis causam. His dictis, reseruata apud Iacob arca testamenti, Keidar abiit, reperitque natum Hamel, paterno decore insignitum. Adultum igitur Hamel cum pater Mecham duceret ad sanctuarium Abrahae, obuiat in itinere angelus mortis in forma hominis, habitoque uiantium sermone ait, consilium sibi fore cum Keidar. Keidar aurem praebenti, angelus animam per aurem eripit : Cadit mortuus inter manus filii. Filio de funere patris anxio, adueniunt uiri, quorum auxilio sepultus est Keidar in monte Tasiber. Valuit igitur Hamel duabus patris uirtutibus, ualetudine et uenatione. Post haec ducit Hariedam, gignitque Thebicht, patrio insigni decorum. Thebicht uero genuit Hamiesfa. Hamiesfa autem genuit Adeth, qui primus de tribu Ismahel scripturis operam dedit. Adeth autem genuit Aduue. Aduue autem Adnen, cui ob formae inuidiam insidias plerique pararunt. Adnen autem genuit Machat regem bellicosum, Israëli infestum. Machat autem genuit Nizar : in cuius facie cum pernitentem uideret pater lucem nascituri prophetae, holocausta arietum filio sacrificat. Nizar autem genuit Musarem : cuius claritatem cum pater miraretur, castigauit, ne semen lucis nisi digno utero commendaret. Factumque pacti chirographum, in sanctuario Mechae seruatum est. Deinde Musar duxit Kerinam de gente sua. Quae confecta senio, peperit Aliez. Qui cum diu sine coniuge maneret, commota sunt uiscera eius, audiuitque sonitum lumborum suorum. Territus, diuinos adit. Responso monitus, ducit Machara. Ex qua nascitur Madraca. Madraca uero genuit ex Pharadz Horeima, cui in uisione mandatum est ducere Atamram filiam Udem, ex qua genuit Kinena. Kinena uero genuit Annofra ex Rehiana. Adulto igitur Annofra pater somnium exponit, quod ante ipsum uiderat. Arborem uidelicet ex lumbis suis consurgentem, micantibus ramis coelos contingere : per ramos uero homines albos ascendere, et descendere. Responsumque a diuinis : arborem tantam esse prolem ingentem, quae et terras illuminaret, et coelos conscenderet. Tantus igitur extitit Annofra, ut cum Deus ab angelis suis quaereret, dicens : Estne hodie homo in terris memor nominis mei ? Responderunt angeli, neminem plane, excepto Annofra filio Keinena de tribu Ismahel. Posthaec Annofra ducit Rahel : ex qua nascitur Melic primo lumine futuri prophetae praefulgens. Melic autem genuit Falhrem, Falhrem autem Luie, Luie uero Galiben, Galiben uero Kab, Kab autem Murram, Murra Cudai regem Arabiae fortem, prudentem, et iustum. Cudai uero genuit Abdamenef, regem potentem per quatuor mundi partes. Habuitque arcam Himahelis, uexillum Nizar, et claues omnium idolorum Mechae. Genuit Abdemenef quinque filios. Primus Hesim, dominus paternae lucis, nascituri prophetae Machumet regnum possidebit, uir tantae mundiciae , ut testatus fuerit ei dominus in haec uerba : Testimonium adhibeo nostrum angeli mei, quod hominem hunc [205] omnis immundiciae immunem feci, ut digne in lumbis eius semen lucis nuncii mei Machumet carni et sanguini eius miscuerim. Fulgebat enim facies eius, non minus quam luna et lucifer. Quae causa erat, ut tam insigni uiro omnia supplicarent. Currebant ex omni parte reges et principes, offerentes filias uirgines regi. Repudiabat omnes pariter cum filia Constantini, filii Helenae, Romanorum imperatoris, non immemor diuini moniti, non superesse dignam in terra suscipiendo lucis semini, excepta Seline filia Zeit, filii Aomar, filii Leuit, filii Harras, filii Addi, filii Bahar regis. Genuit igitur Hesim ex coniuge Seline Abdalmutalib, omni uirtute plenum, pariter cum luce futuri prophetae. Qui cum die quadam solitarius dormiret, somnio perterritus, subito expergefactus est. Perterritus ita, mittitur diuinis. Responso accepto, desponsatur Hende filiae Achamet. Igitur Abdalmutalib cum esset XV. annorum, pater Hesim terminum sibi praesentiens, principes et magnates regni sui conuocat, fierique praecipit Hommi filio, pariter etiam arcam Ismahelis, uexillumque Nizar, omniaque armaria Mechae, et insignia haeredi reliquit. Huic igitur omnis principum populus tributa soluens, metalli aggerem congerunt. Eratque omnis illa terrarum pars huic regi subdita, excepto Caesare filio Hermetis regem Mediae : cuius inimicitias superare nequiuit. In diebus Abdalmutalib quotiens nimia siccitas terram urgebat, concurrebat omnis populus ad regem, arreptumque manu ducebant in montem Tasiber. A quo cum ex facie eius lux illa terram illustraret, continuo sequebantur pluuiae. Accidit interea, ut rex orientis Abrahat, filius Assabath, excitaretur in Abdalmutalib, ut Mecham omnesque terminos eius extirparet. Factumque est, ut cum multitudine graui irruens ciuitatem obsideret, totis terminis eius depraedatis simul cum quadringentis camelis Abdalmutalib. Incolae ad regem confugiunt, consilia et auxilia captantes. Solatur rex, firmatque fiduciam, exponens ciuitatem illam dominum habere coelestem, qui fouere et protegere eam non desinat. Haec dicens, paucis comitatus procedit in montem Tasiber : unde splendor nuncii Dei tanquam plenilunii ex eo utrinque erumpens, usque in sanctuaria Mechae in modum cerei flammantis corruscat. Quo uiso, firmata securitate, comites redire iubet : Ipsum Mecha recipit. Videns igitur hostis se quasi neglectum, mittit equitem strenuum Heiatet Abhanieri causam quaesiturum, ad regem Mechae. Ad quem cum uenisset, uiso lucis insigni, pedibus eius prouoluitur. Exposito nuncio, consurgens Abdalmutalib equitem sequitur. Venit ante regem Abraahat. Abraahat exurgens uenientem excipit, secumque rex regem collocat. Mutuis itaque uerbis habitis, conuersus Abrahat in faciem Abdalmutalib, sciscitatur : Utrumne id lumen primus ipse habuerit, an ex parentibus collatum. Respondit, per omnem patrum successorum seriem descendisse. His habitis, iubet Abrahat elephantem in ostentaculum produci. Procedens elephas, corruit ad pedes Abdalmutalib, simulque in uocem humanam erumpens, his uerbis insonat : Salus super te Abdalmutalib, et super lumen, quod ex lumbis tuis emicat. Tecum dignitas et claritas, honor et uictoria. His commotus Abrath, magos, sortilegos, aruspices, et ariolos accersiri iubet, causamque rei percunctatur. Qui dicunt, non id exhibitum esse Abdalmutalib, sed semini lumborum eius. Unde egressurum praedicant regem, cunctis mundi regibus maiorem futurum. Post haec Abrath rogat causam aduentus Abdalmutalib. Cui cum exposuisset de camelis, ait : Quia ut primum uisus, statim [206] amore tuo me uicisti. Et camelos reddam, et in caeteris uoto tuo concedam, excepta aduentus tantum causa Mecham destruendi. Reddit Abdalmutalib : iubetque ciues ad montana effugere. Ipse sanctuaria concludit, cum huiusmodi oratione : Domine quiscunque es huius domus, cum homines etiam mansiunculas suas defendant, quanto magis tu Domine domum tuam ? Interea Abrath castra mouet, iubetque omnem exercitum ciuitatem aggredi, elephantem cum omni mole impedimentorum praemittere parans. Concitus elephas, ut eo impelli sentit, horridus barriens procidit. Agitarii frustra conantur. Nam nec flagellis, nec tympanis ad aures tinnientibus proficiunt. Matura tandem ultio diuina auium multitudinem immittit. Aues desuper lapidibus immissis, omnem exercitum obruunt. Inter ceteros Abrahat medius crepuit, totaque caro et ossa eius subita peste consumpta, horrende fetida, corui colorem induunt. Hostium itaque reliquiis tota regione abundante, ipse Abdalmutalib immense ditatus, duxit Bethalam filiam Hares : Ex qua natus est ei Abulheb, malignus et infidelis. Mortua Vehela, duxit Zaada filiam Giez : ex qua genuit Alaabez. Mortua Zaada, duxit Huncida, ex qua genuit Hanza. Posthaec et Huncida mortua est. Accidit igitur die quodam, ut dormiens super lapidem, quem Abraham in sanctuario suo Mechae fundauit, uideret uisionem : Cuius terrore expergefactus, diuinos adit, sequente paruulo Alaabez filio, exponitque uisionem, ut ex lumbis suis cathenam producentem uiderit quadripertito hinc usque ad ortum solis, illinc usque ad occasum sursum usque in coelum, deorsum usque in profundum abyssi : subitoque tota complicata, in immensam arborem mutata surrexerit, uiridem et floridam, qualis nunquam uisibus humanis patuerit. Interea adsistentes sibi duos senes, ad quos conuersus cum rogauerim. Ait, qui fuerint, alter Noë, alter Abraham, prophetas altissimi Dei se esse confessi sunt. His inquit expergefactus, ad uos nescios consulendos adueni. Datur responsum, ex lumbis eius egressurum hominem, per quem coeli et terrae credant, omnesque nationes ad iustitiam et ueritatem conuertat, quae tuens omnem dolum et iniquitatem destruat. Moratus est ergo Abdalmutalib aliquandiu dubius, cui mulierum temporis sui potissimum iungeretur : quousque oraculo didicit, Fatimam filiam Aomar ducendam. Ducit Fatimam datis in arras sponsae C. camelis, et totidem talentis auri. Genuit ex ea Ibetalib, et Eminam, et Bertam : Nec splendor lucis a facie eius migrauit, quousque die quodam uenatu rediens oratione soluta fessus, ut fit, aquae poculo sitim extinguit. Haustus liquor lumbos concitat. Uxorem adit. Grauida lucis splendore coruscat. Coniuge tunc deinde exuto, peperit. Igitur Abdalla, qui primum dictus est Abdallet, minor filiorum Abdalmutalib procedit. Abdalla paternae lucis splendore coruscus, cuius natiuitas eadem hora Alahar Syro cognita est. Habebat enim Syrus telam de lana candida, tinctam in sanguine Ioannis filii Zacharie, quae hora natiuitatis Abdalla stillare coepit. Quod ille scripturarum, quas legerat, testimonio conferens, cognouit Abdalla filium Abdalmutalib. Notatoque annorum, mensium, et dierum computo, ut cognouerat, inuenit. Cum igitur aetate processisset Abdalla, conuenit multitudo magorum et aruspicum, cum sortilegis et ariolis, multaque id genus plebe, ut occiderent eum, pro eo quod de semine eius omnis culturae suae ruinam praeuidebant. Datus est igitur Abdallae paedagogus tutor, qui uidebatur homo, nec erat, ipsumque perpetuis excubiis obseruans, omnes illorum uisus frustrabat. Pugnabant eo tempore Arabes cum Syris, quotiensque ex Arabia quiquam [207] in Syriam uenirent, a diuinis Syriae ab Abdalla reuersis, quid de illo uisum esset, sciscitabantur. Quibus ille, se reliquisse eum in magna uirtute et fortitudine, lumenque illud praeclarum et admirabile, quod praesentabat, nequaquam eius esse, sed nascituri ex eo prophetae, et nuncii Dei Machumet. Post haec collecti sunt septuaginta sapientes de Iudaeis, coniurati omnes unanimiter in necem Abdallae. Arreptis igitur LXX gladiis toxicatis, pariter omnes Mecham proficiscuntur : ita quidem ut noctu irent, lucem quiete et silentio, et in abscondito transigentes, quousque in finibus Mechae in abscondito recepti sunt. Hic dum, ut mos erat, quietem noctem ut praestolarentur, sors Abdallam † uenerat pergentem solum, per medias ingerit insidias. Cognito quem quaerebant, libera occasione oblatum totus hostium populus strictis gladiis occurrit : Circundant hominem. Homini laboranti auxilio ueniunt uiri, qui uidebantur homines, nec erant : Partimque caesis, partim dispersis hostibus, laborantem eripiunt, et incolumem saluant. Aderat eminus hoc conspiciens, qui nec interim appropinquare cessauit, Abdemenef Azuchri. Cumque cognouisset Abdallam, reuersus domum conuenit uxorem Berram de filia Hemina, quam pulcherrimam et honestissimam habebat, ut si quo modo fieri posset, amore caperet Abdallam, antequam aliis occuparetur. Factum est autem, ut Berra cum filia ornatissime composita, quasi uisitandum Abdallam uenerit. Visae uirginis amore iuuenis haesit. Nec immemor uisionis, qua id praescriptum acceperat, aut longum differens, Eminam ducit. Quo zelo per omnem fere Arabiam mulierum multitudo correpta est : in tantum, usquequo ad ducentas numero flamma frustra sperati amoris consumptae interierunt. Quamplures uero ex longa uexatione uix deinde resipuerunt. Ventum est longa saeculorum serie usque ad terminum, quem prouiderat Deus, et praescripserat, ut lumen prophetae Machumet ipsum tandem in mundum prodiret. Factaque est in mense † dulcheia, nocte ueneris, diei * Arrafa, uox domini ad Arriduam, dicens : Aperi portas paradisi, omniaque eius penetralia. Nocte siquidem complacuit mihi, ut lumen nuncii mei ex lumbis Abdalla in uterum Eminae transferam, in mundum processurum. Sic facto, cum iret Abdalla filius Abdalmutalib, iudex et dominus Arabum, ad domum orationis, respiciens uidit lucem magnam a domo sua in coelum efflammare. Quod cum simul comitantibus assignaret, et ipsi idem se uidere testati sunt. Post haec mortuus est Abdalla, praegnante uxore. Transactis igitur diebus XII de mense saabem, feria secunda prodit in lucem ipse Machumet. Qua ipsa hora inclinata sunt idola, et denigrata. Arreptus etiam Lucifer ab angelis, immersus est profundo maris alcazum : Unde uix post quadraginta dies euadens, in montem Kobelz aufugit. Quo cum terribili fragore et horrendo mugitu omnes angelos suos conuocasset, quid causae sit, anxii rogant. Causam exponens, Quia natus est (inquit) Machumet filius Abdalla. quem Deus produxit, missum in gladio radianti, acie cuncta penetrante, in nostram plane ruinam, ne quicquam nobis in mundo supersit, nec restet locus, quo non perueniat per eum doctrina de unitate Dei, qui cuncta creauit. Propter hunc etiam prophetam damnauit me Deus, et posuit Satanam maledictum. Iste enim est propheta † alumi arabi de * Alchoras Tuhenn azezen, dominus uirgae et cameli, fidelis Deo : Cuius unitatem [208] praedicans, omnem participatum abiget. A quo, et gente eius, et cor et oculi mei obstruentur, ut nec supersit locus fugae nostrae tutus. Cui satellitum suorum principes respondentes, aiunt : nec hoc domine rex noster curae tuae causa sufficiens est. Meministi siquidem, ut Deus Adam septem uirtutibus perfectum creauit. De quibus cum hoc tempore una tantum supersit, an metuis, qui in illum praeualuimus, nos resistere huic non posse ? Quibus ille : Nequaquam, inquit, confido. Hominem siquidem uideo, qui dolum et iniquitatem perdens, iustitiam et ueritatem seruabit. Aggrediemur, inquiunt, genus humanum per concupiscentias eorum, dolo et hypocrisi, omnique ingenio mendacii. Multisque huiusmodi frustra solantur. Cum autem anno illo tota illa pars terrarum sterilitate damnata esset, Deus nati prophetae et nuncii sui benedictione et saturitate totam repleuit. Posuitque ea nocte per omnem Arabiam interstitium inter masculum et foeminam, quod nemo Arabum tota illa nocte transgredi potuit. Omnibus etiam magis, sortilegis et ariolis eo die artificium suum defecit. Euersa sunt eadem hora omnia solia regum ab ortu solis usque ad occasum, ut nullum staret erectum. Qua ipsa hora iecit Deus praeconem per coelum et terram, natum sibi amicum fidelem et benedictum. Testatur et mater, filium nec in utero, nec partu, ullum fecisse dolorem : Hoc referens, quod cum sola esset in domo solitaria parturiens, nec adesset qui sitienti poculum ministraret, nec ipsa sufficeret, Adest, inquit, mulier cum poculo in uase perlucido, haustumque praebens, laborantem reficit. Assunt et obsterrices albis indutae, similes filiabus Abdemenef, ut iusta me admiratione terruerint, quis illis indicauerit, aut unde tam celeres aduenerint. Interea uocem audio dicentem, recipi infantem ab oculis hominum : uideoque acies auium cum rostris smaragdineis, atque alis hyacinthinis, extendentes uisus meos ab ortu solis usque ad occasum. Territa ad infantem respiciens, uidi quasi inflexum, tendentem digitos ad coelum, tanquam fundendis precibus. Aduenit et uir albis indutus, tres claues margaritis similes infanti proponens. Quas cum simul omnes collegisset infans, exclamauit dicens : Recepit Machumet clauem uictoriae, et clauem legum, et clauem prophetiae. Sequuntur tres uiri, faciebus tanquam sol radiantibus. Quorum primus peluim smaragdinam cum quatuor ansis margariteis continentibus proponens, ait, Hic est mundus iste, et cardines eius : Hic oriens, hic occidens, hic meridies, hic septentrio : uideamus quam partem capiat. Illo totum e medio capiente, ait : Quia recepit Machumet † Alkaaba per Dominum coeli et terrae, et * Abalkibla toti mundo imperabit. Capiensque urceolum ex secundo, infantem septies lauit, deinde manu tergens, euoluensque sigillum inter scapulas eius supra scriptum characterem impressit. Tunc assumens eum inter alas, affixo ore in aurem longum fudit susurrum, nemini auditum. Datoque in fronte osculo, ait, Gaude, et exulta Machumet. Tibi enim conseruatum est, quicquid caeteris negatum suit prophetis : quos omnes sapientia et cordis amplitudine superas. Cum tibi prae caeteris data sit clauis uictoriae, eris sine metu et horrore : nec restabit in mundo, qui nomen tuum non praedicet. Hunc dicit Alaber fuisse Arriduuam. Attestatur et auus Abdalmutalib, quod cum esset in oratione † fibeit Alharam idolum Abel adorans, repente insonante ualido fragore perterritus est. Hic (inquit) adstitit uir alatus, alarum attactu per territum confortans. Interea uocem magnam audio ter repetitam : Deus [209] maior, dominus Machumet omnipotens, domumque ipsam hic et uerbis intonantem : Nunc emundauit me Deus ab idolis, omnique eorum spurcicia. His attonitus ad uisendum nurum properat, pulsat, aperitur. Visa nuru, Quid (inquit) o nurus optima, quid uides ? Dormio, an uigilo ? Nurus, Vigilas sane. Et ille, Ubi est ergo splendor faciei tuae ? Cui illa, in nepote tuo. Iam enim peperi. Socer, ludisne me ? Nam nec uerisimile est, quod dicis. Nullum enim signum partus in te comparet, praeter splendoris absentiam : cum praesertim nec parturientis solatium, nec partus auxilium aliquod sola relicta uideam. At illa, Per domus huius penates, peperisse me non dubites. Et ille, Ubi est ergo ? demonstra, ut uisendum adeam natum. Cui nurus : Nec hodie uidere tentes, quin certum habeas his IX diebus humanis uisibus prohibitum. Hic illi extracto gladio, Aut tu (inquit) iam uidendum dabis, aut ceruicem huic gladio : aut ego quidem, ut utrique satisfaciam, in meipsum hunc gladium conuertam. Mulier uicta, illic esse, digito assignat : Ille irrumpens, ut penetralia adire parat, uir terribilis obuius opposito ense aditum prohibet. Viso territus, in fugam conuertitur, impedito linguae officio per septem dies. Hic igitur, ut Ibenaber asserit, certatim conueniunt omne auium genus, tum nubes et uenti ex omnibus mundi partibus, postremo et coetus angelici pro educatione infantis altercantes. Dicebant enim se aues commodiores esse nutrimento infantis, pro eo quod diuersis fructibus congerendis faciles sint. Dicebant uenti, Imo nos potius, qui totius mundi odoribus eum replere possumus. Dicebant nubes, Quinimo nos comodissime, quibus omnium aquarum dulcedinem ministrare promptum est. Indignati angeli aiunt : Ad quid haec ? nobis haec cura supersit. Litem compescuit uox diuina, dicens : Non auferetur manibus hominum. Nam beata ubera, quae suget : beatae manus, quibus tractabitur : Beata domus, et cubile eius. Iniunxitque Deus curam hanc et officium Halimae filiae Dueib Azadi. Cuius rei causam et ordinem Halima ipsa exponit, dicens : Anno siquidem eo tota Arabum regione fame pereunte, ego grauida tanto grauius uiuebam, quanto sterilia rura quaerendis uitae suffragiis peragrare minus ualebam. Producebam tamen utcunque uitam, deficientem campestribus quibusque herbiculis, non mihi magis anxia quam foetui, gratias agens per omnia Deo. Peperi tandem, nec longe post partum ecce in uisione somniantem me uir ad flumen perducit lacte candidius, melle dulcius, croco suauius, butyro blandius : unde bibere iubet, unde implear lacte et beneficio. Cumque bibissem, monet denuo. Cumque bibissem, cogit tertio. Post haec conuersus in me, Nostine me, ait ? Respondi, Non. Tunc ille, Ego sum (inquit) Gratia, quam agere Deo non intermisisti, in omni affectione tua. Mando igitur, ut Mecham pergas. Inuenies enim illic gratiam, et ampla beneficia : unde cum integro splendore tanquam plenilunium redibis, omniaque haec silentio seruabis. Tunc manu sua pectus meum tangens ait : I, cum gratia Dei, det tibi et lactis abundantiam et beneficiorum. His expergefacta, plenam me et integram reperi, lacte ex uberibus meis in modum canalis profluente : idque eo nempe tempore, cum tota propemodum gens Arabum fame periret. Attenuante namque mane corporum et habitudo et color immutata erant. Gemebat omnis domus, nec audiebantur per uicos nisi tanquam aegrotantium uoces. Deerant et lachrymae intensa siccitate. Nec mirum. omnis enim tellus arida, omni uirore carebat. Arbores † ne de [210] floribus, imo etiam frondibus nudae. Ipsi etiam montes et syluae gramina ignorabant. Inter haec, hisque similia, me subita commutatione et habitudine plenam, et colore integram, mirandum, omnis populus accurrit, id ualde stupentes, quod cum externo die fame consumpta nec homo uiderer, hodierno deliciis affluens uiderer filia regis. Itaque diem quodam ego et plures aliae cum in partem Mechae, ut solebamus, quaerendis graminibus exiuissemus, audiuimus semel omnes praeconem uociferantem, quod Deus altissimus et benedictus per totum illum annum ab oriente usque ad occidentem interdixerit omnem partum, tam hominum quam daemonum, causa unius qui natus est Malchorais. Ipse sol diei, et luna noctis. Accurrite ergo mulieres de Benizat, et inuenietis filios nutriendos. His auditis reuertuntur omnes, quae simul mecum audierunt, ut cum maritis suis conferrent de uerbo, quod audierant. Instituunt iter Mecha. Ego cum marito meo asinam sedens, postrema egredior. Dumque pergo, audio aluum asinae † mutu gressus dah dah resonante, utpote potu inundante sine cibo. Inter haec maritus increpat, ut acceleremus : quoniam praecesserunt omnes. Audio simul omnibus ex locis uocem Hamen hamen o Halime. Coniugem appello, Non audis, quae audio ? Ille, Quid audiam ? Insana es, aut paues. Urget asellam stimulo. Illa imbecillis uix mouebatur. Peruenimus e monte in uallem. Et ecce uir, in manu sua telum splendidum, quo percutiens asinam super uentrem, ait, Perge iam o Halima cum pace et salute ad effectum uisionis tuae. Praecepit mihi Dominus, ut custodiam te ab omni homine malo, et omni spiritu maligno. Appello coniugem. Audisne et uides, quae audio et uideo ? Ille, Quid habes pauida ? Tecum esto. Audiamne et uideam, ubi nec uox sonat, nec corpus adest ? Impellit asinam. Illa ictu uiri restituta facillime prosiliit : ita quidem, ut alias omnes, quae longe praecesserant, nos facile consequeremur. Peruenimus mane prope Mecham ad duo milliaria. Hic ego fessa considens, maritum praemitto, ammonitione uocis quam audieram, ad domum Abdalmutalib. Interea omnes alias accersiuerat Abdalmutalib, omnesque repudiarat infans. Unde reuersae omnes iam inuenerant, quod quaesierant. Solus superest filius Abdalla, et ego sola. Interea perueni et ego, audioque praeconem, quem iecerat Abdalmutalib : Si superstes est alia de mulieribus Benizat, ueniat. Et ueni. et respiciens Abdalmutalib rogat, Cuias est ? Respondeo, de † remzat. Et ille, Quod tibi nomen ? Ego, Halima. Hic ille, Papae bath beth, inquit, Zaad et Helin † ron omnia in una responsione : Est mihi nepos orphanus, nomine Machumet, qui iam omnes alias repudiauit. Veni uidere, Faciam, inquam, si prius coniugem consuluerim. Et ille, Ne obtestor, offensa recedas. Ego, nequaquam. Maritus recipere consuluit. Interrupit fratruelis meus, qui una nobiscum aduenerat, quid mihi uelim, ut orphanum penuriae domus meae adiiciam. Ego concessione mariti nec immemor uisionis, infantem postulo. Exhilarata est facies audientis. Acceptaque manu, deducit ad penetralia. Intranti assurgens mater infantis Emina, cultu et forma splendens ut lucifer, ait : Grates et gratias. Tibi o Halima datur infans, super eum oratio Dei et salus. Inuolutus syndone laneo lacte candidiore, musto suauiore : subtus interula serica uiridi blandissima, resupinus dormiens mellitum attingens. Expergefacio. Aperiens oculos, arrisit. Ex ore lux emicat usque [211] in coelum. Stupens faciem eius operio, per horam deinde mammillas praebeo. Recepit dexteram. Nam Ibenabez ait, sinistram eum collegae suo, filio nutricis, nomine Daram, reliquisse. Recepto igitur infante, cum ad coniugem redirem, ait, Halima, respiciens uidi inclinato eum capite humiliari ablato infanti. Et dicebat, Gaude Halima. Nec enim ulla nostrarum cum tanto beneficio reuertitur. Mandauit autem mater, ne Mecha discederem, antequam consilium eius audirem. Quod expectans transacto triduo, nocte quarta forte, ut fit, expergiscor. Et respiciens uideo uirum uiridi perlucido indutum, ad caput infantis sedentem, osculis frontem paruuli continue repetentem. Suauiter excito coniugem, ut miraculum uideat. Ille uidens susurrantem conspicit, et silentio rem seruari monet. Transactis itaque diebus, cum reditum omnes pararent, procedimus et nos. Cumque consedissem asinam, praebet maritus paruulum. Procumbit asina, tanquam adorando. Suscepto consurgit, et subleuato capite praecurrit omnes, quae iam praecesserant. Quod cum uiderent, admirantes rogant : Haeccine est asina tua, per deos O Halima ? quam nudiustertius totiens releuari uidimus ? Respondi, haec ipsa, haec ipsa. Asina tanquam pro se respondens, et in uerba humana prorumpens, alta uoce proclamat : Sic me Deus ex pereunte refecit, ex morte in uitam restituit. O si sciretis, quis est, quem defero. Hic est, inquit, sigillum prophetarum, Dominus nunciorum, melior prioribus, amicus Dei omnipotentis. Quid plura ? Perueni ante alias omnes : omnisque fortuna mea ita commutata est, ut non solum domus mea, uerum omnis uicinia fortunae meae fauorem senserit. Ita ergo educatus est, ita creuit, ut nullus unquam nutrientem molestiis infestarit. Factumque est, ut cum puer iam inter pueros lusum iret, et rediret, die quodam lusu rediens, interrogat dicens, Ubi sunt fratres mei ? O mater, cum eos hic non uideam ? Respondi, abesse ad pascua, nec ante uesperum redituros. Coepit flere, dolens, quod ipse cum eis non ierit. Solata sum, promittens. Mane facto, appositis quae et solis terrori et osculis fascinantibus opponuntur, puerum cum filiis meis ad pascua mitto. Sicque multis diebus facto, ecce die quodam uenit accurrens filius meus Danira, ualido clamore totam domum terrens : Accurrite celeres : nec enim fratrem meum Machumet, nisi mortuum inuenietis. Territus pater quaerit, quidnam acciderit. Ille tres uiros puerum e medio sociorum arreptum in montem eleuasse, apertoque uentre totum euiscerasse ait. Accurrimus amentes inuenimusque ut dixerat in monte, illaesum tamen. Rogamus queruli, quid nam acciderit ? Ille quasi terrefactus, Tres (inquit) uiri de pascuis arreptum huc eleuarunt. Quorum primus a pectore usque ad umbilicum nihil laedens aperuit, apertaque uiscera niue lauit. Succedens secundus, cor per medium scidit, et e medio granum nigrum eripiens, abiecit dicens, Haec est portio diaboli. Tertius † loca extergens, me ut fueram, et sum restituit. Quo facto me in una librae lance posuerunt, in altera decem uiros, et pars mea pependit. Apposuerunt et alias decem, et iterum partis meae pondus uicit. Sic facto, Sinite, inquit unus : Nec enim innumerabilis hominum multitudo huic aequi pendere posset. Osculisque mihi in capite et fronte datis, abeunt. Et ecce digito assignans, ait, Abeuntes nonne uidetis ? Hicque tanquam febre percussus, intremuit. Tremulum solliciti diuino, quoniam uicinum [212] habebamus, adducimus. Cui cum rem exposuissemus, ab ipso audire uelle ait. Ille ab initio rem omnem per ordinem pandit. Aurem diuinus attentus praebet. Vix dum finierat : Et ecce aruspex inflammatus spiritu, iniectis manibus arripit puerum, et adstringens exclamat : Hunc credite, si superstitem dimittimus, ruinam omnis fidei et religionis nostrae patimur. Pro turba deorum accurrite io populi, si quos deorum sacra mouent : nec tantam diuinitatis cladem patientes, me potius cum ipso pariter perimite. Hic ego uehementer irruens, puerum eripio. Domumque reducto consulit omnis uicinia, ut ab solitaria educatione puerum parentibus reddam. Credito consilio, cum puero Mecham tendo. Cumque per maiorem portam intrarem, in introitu portae senatus consederat. Hic et ego cum audiendo causas consedissem, puero ante me collocato, subito inter manus meas puer euanuit. Exclamo territa, quisnam subduxerit, aut sic ubi uisus fuerit ? Omnes uidisse negant : clamantem dementiae potius et furoris increpantes. Ingemino miserandas uoces, lachrymis profluens. Audientes plangentem, solatio accurrunt. Dumque circumstant, adstitit senex tremulus, ferula subnixus, monens ut Abhabel responsum quaeram. Cui cum respondissem id s. * dos ne pro eo rogem frustra quem ipsi adeo suspectum habent, ait. Sequere ergo me, si tu desperas : Ego pro te orabo. Sequor. Ingressus itaque senex incuruatur Abel principi, sicque sociis diis per gyrum, datisque osculis, manibus et genibus Abel supplicat pro puero Machumet filio Abdalla, filii Abdalmutalib. Hic ipse Abel, omnisque illic adstantium et multitudo contremiscens intonat : Nosne stulte senex infestare uenis, eum nominans, qui in ruinam nostram natus est ? Abi hinc male sane. Itane te senium alienauit, ut tui oblitus aliena tractes ? Hinc ego, ingeminato dolore anxia recedo, cogitans, ut ante rumorem ego prior ad Abdalmutalib occupem, aggredior. Ille ut audiuit, uehementi furore concitus, ualido clamore totam urbem commouet. Arreptoque gladio : Quoniam, inquit, inuidia mihi nepotem ademit, ego hodie tantam caedem in Alchorais conficiam, quanta nullis audita saeculis : aut integram mihi uindictam reddat, ut saltem iram meam abundantia sanguinis satiet. Affluit turba magnatum et plebis. pauideque trementibus aliis, procedentes principes solantur, dicentes : ut quid hic domine rex ? Nonne equorum cursu totam prouinciam lustrare possumus, ne ullus supersit locus, qui absconditum retineat ? Sic facto, frustra fatigati redeunt. Rex impatiens templum ingreditur, ut saltem deorum munere amissum recuperet. Audit interea praeconem coelitus clamitantem, iuxta fluuium Tuhene sub arbore heremi reperiendum. Prosiliunt rapidi : inueneruntque puerum, cum gaudio et exultatione magna reducunt. Ego regiis muneribus diues, laeta domum cum gratiarum actione rediui. etc.

[213]