fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

PRAEFATIO ROBERTI TRANSLATORIS AD DOMINUM PETRUM ABBATEM CLUNIACENSEM, IN LIBRO LEGIS SARACENORUM, QUEM ALCORAN VOCANT, ID EST, COLLECTIONEM PRAECEPTORUM QUAE MACHUMET PSEUDOPROPHETA PER ANGELUM GABRIELEM QUASI DE COELO SIBI MISSA CONFINXERIT.

[1] Domino suo Petro diuino instinctu Cluniacensi abbati, Robertus Retenensis suorum minimus in Deo perfecte gaudere. Ubi saepius atque * serio [2] percepi, qualiter quantumue tuus animus solius et totius boni studiosus, sitiuit sterilem paludem Saracenae sectae nondum uisae fertilem efficere, suumque puteum exhaurire, propugnaculaque prorsus diruere : ego peditis tantum officio praeuii functus, uias et aditus diligentissime patefeci. Quis enim gressum dilatabit. Quis non citissime curret, ut hostis errorem, ipsumque uictum, semetipsum autem tenere sententiam ubique firmam atque uictricem agnoscat ? Latinitas tamen omnis hucusque non dicam perniciosis incommodis ignorantiae negligentiaeue pressa, suorum hostium causam et ignorare, et non depellere passa est. Tua uero peruigil prouidentia, sanctissimos et praeelectos Ecclesiae doctores semper aspiciens, hoc nullatenus noluit. Cum illum itaque patrem atque doctorem, cuius omnis haereditas omni pro sua facultate uaenalis statuitur, tu discipulus atque filius imiteris : nusquam alias reflexus, speraui me, licet omnium tuorum minimum, tuam gratiam promereri posse, si mundani somnii militiaeque uoto postposito, tuis studiose nutibus inuigilarem. Unde quanquam te uelut alumnum et haeredem sapientiae cohors sapientium circumflua constipet, suas manus tuis nutibus benigne conferens : quorum conuentu me minime dignum adhuc sentio : uestrum tamen munusculum, puteum praesignatum pandens, saltem semel non oblique tuus perspicax intuitus, quaeso dignetur aspicere. Quanquam enim in effragili fulcitum ingeniolo plura praecesserunt incommoda : tum hinc eloquii penuria, illinc scientiae tenuitas, tum id quod ad nil agendum est efficacius, secordiae uidelicet negligentiaeque mater desperatio multiplex ob translationis nostrae uilem et dissolubilem, ac incompaginatam materiam, pro sui modo prorsus, Arabico tantum semoto uelamine, tuae maiestati praebendam, non minus tamen obnixe tuum obsequium aggressus sum : confisus nil effectu quassari, quo tuum uotum igne diuino plenum adspirat. Lapides igitur et ligna, ut tuum deinde pulcherrimum et commodissimum aedificium coagmentatum et indissolubile surgat nil excerpens, nil sensibiliter, nisi propter intelligentiam tantum alterans, attuli : Machometique fumum, ad ipsius tuis follibus extinctum, et puteum ad illius exhaustum tuo uase, ignisque uestri tuo uentilabro fomentum atque feruorem, nostrique fontis eductu tuo discursum, patefeci. Ius igitur exigit, ut hostium castrum, imo caueam delendo, puteum exiccando, cum tu sis dextra mundi pars optima, eos religionis acutissima, charitatis manus largiflua, tuorum [8] munimen corrobores, tela diligenter acuas, fontemque suum fortius emanare, suaeque charitatis uallum protensius atque capacius efficias. Si quis me uilitatis et incompositionis rerum atque uerborum arguat, licet iuste forsan : obsecro tamen ut cesset, sciens meum nunquam hic fuisse propositum, floribus uenenum tegere, remque uilem et abiiciendam deaurare. [3] Quod et animi tui lux admirabilis, mira facundia pollens, manu fortissima uigens, mihi inde saepius et studiose deliberanti, summatimque dicere uolenti clarificauit. Lex tamen ista licet letifera multis in locis, maximum testimonium, argumentumque firmissimum sanctitatis et excellentiae nostrae legis, uidentibus et electis praebet. Istud quidem tuam minime latuit sapientiam, quae me compulit interim astronomiae geometriaeque studium meum principale praetermittere. Sed ne prooemium fastidium generet, ipsi finem impono, tibique coelesti, coelum omne penetranti, coeleste munus uoueo : quod integritatem in se scientiae complectitur. Quae secundum numerum, et proportionem atque mensuram coelestes circulos omnes, et eorum quantitates, et ordines et habitudines, demum stellarum motus omnimodos, et earundem effectus atque naturas, et huiusmodi caetera diligentissime diligentibus aperit, nunc probabilibus, nonnunquam necessariis argumentis innitens.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Robertus. Retenensis.

[2] * sero.

[3] Quid conferat doctrina haec.