Note [édition originale] :
NOTÆ.
Meccanam esse Suram omnium consensu
asserit Hottingerus. Sed fallitur in hoc, ut in cæteris plerumque. Nam
Gelal habet :
مكية او مدنية
Meccana, aut Medinensis. Qui eam
legerit, inquit Zamchascerius :
فكانما قراء ربع القران وتباعدت منه سردة الشياطين وبرئ من الشرك ويعافى من الفزع الاكبر
erit, ac, si legisset quartam partem
Alcorani, & elongabitur ab eo contumacia Dęmonum ; & immunis
erit ab Idololatria : & liberabitur à timore majori.
I.
O
Infideles. ] Gelal :
نزلت لما قال رهط من المشركين
المشركين للنبي ص تعبد الهتهنا سنة ونعبد الهك سنة
Revelata est hæc Sura Mahumeto, postquam
dixerunt illi quidam ex Idololatris : Tu cole per unum annum deos
nostros : & nos colemus per unum annum Deum tuum.
II.
Non colam. ] Gelal contra Zamchascerium, & regulas
grammatices, contendit esse hìc tempus pręsens, ut vertendum sit :
non colo.
III.
Neque vos colentes. ] Stare hìc participium pro præsenti, vult
Gelal : ut vertendum sit :
Neque vos
colitis.
IV.
Neque ego colens. ] Hìc verò participium vult idem Gelal stare
pro futuro : ut vertendum sit :
Neque ego
colam. Zamchascerius autem contendit, poni pro præterito,
& explicat :
وما كنت عابدًا قط فيما سلف ما عبدتم
Neque colui unquam tempore præterito id,
quod vos coluistis. Eodem modo Jahias. Sed uterque malitiosè,
ad purgandum Prophetam suum à scelere Idololatriæ, in qua supra
quadraginta annos perseveravit.
V.
Neque vos colentes. ] Hìc etiam futurum tempus esse, scilicet,
neque vos coletis, affirmat
Gelal.