Note [édition originale] :
NOTÆ
Quod spectat ad epigraphen Suræ,
haud dubium est, quin ita inscribatur, quia in ea continetur Farrago
multorum Prophetarum, de quibus gesta quædam, magna ex parte fabulosa
referuntur : nimirùm Moysis, Aaron, Abrahæ, Lot, Isaac, Jacob, Noe,
David, Salomonis, Job, Ismaelis, Enoch, Dulkefli, Jonæ, Zachariæ,
Joannis, & Mariæ. De præmio Lectoris hæc habet Zamchascerius :
قل .
Qui legerit Suram, quæ incipit.
Appropinquavit hominibus redditio rationis eorum : judicabit eum
Deus judicio leni, ac facili : vel per manus accipiet eum, &
salutabit eum omnis Propheta in Alcorano commemoratus. De loco
Suræ, & numero versuum non video esse inter Authores discrimen.
Quidam tamen centum, & undecim tantùm versus enumerant.
IV.
Dic ]. Est duplex lectio : quidam enim codices habent :
قال
Dic : subaudiendo,
ò Mahumete. Quidam verò,
من قرء سورة اقترب للناس حسابهم حاسبه الله حسابا يسيرًا او صافحه وسلم عليه كل نبي ذكر اسمه في
القران
Dixit, nempè Mahumetus.
VII.
Atqui interrogate familiam Commonitionis ]. Vox Arabica
قل
Commonitio accipitur hoc loco pro
Pentateucho, & Euangelio. Quamobrem Gelal :
قال .
Interrogate Familiam Commonitionis,
nimirùm doctos in Pentateucho, & Euangelio, si vos nescitis hoc,
ipsi enim hoc sciunt : & vos ad confirmationem eorum propiùs
accedetis confirmationi illorum, qui credunt in Mahumetum.
XIII.
Fortè vos interrogabimini ]. Nimirùm, ut exponit Gelal :
الذكر فسألوا اهل الذكر العلماء يالتوراة والانجيل ان كنتم تعلمون ذلك فانهم يعلمونه وانتم الى
تصديقهم اقرب من تصديق المؤمنين بمحمّد شيًا من دنياكم على العادة
de aliqua re hujus mundi ad vos spectante,
juxta consuetudinem. Explicat Zamchascerius.
لعلكم تسألون غدا عمّا جرى عليكم ونزل باموالكم ومساكنكم فتجيبوا السايل عن علم ومشاهدة
Fortè interrogabimini cras de eo, quod
evenerit vobis, & acciderit facultatibus vestris, &
habitationibus vestris. Et respondebitis interroganti ex propria
scientia, & testimonio.
XXIV.
Hæc est commonitio eorum, qui sunt mecum, &c. ] Explicat
Gelal :
هذا ذكر من معى هو القران وذكر من قبلى هو التوراة والانجيل وغيرهما
Commonitio hæc est Alcoranus : Commonitio
verò eorum, qui fuerunt antea, est Pentateuchus, & Euangelium,
& alii sacri libri. In his scilicet nunquam legimus esse
plures deos, sed tantùm Deum unum.
XXXI.
Cœli, & terra erant clausi, & solidi, & diffidimus eos.
] Exponit Gelal :
اى جعلنا السماء سبعًا او فتق السما ان كانت لا تمطر فامطر وفتق الارض ان كانت لا تنبت فانبتت .
Idest fecimus, ut Cęlum evaderet in septem
Cœlos. Vel diffidit Cęlum, cùm non plueret, & fecit, ut
plueret : Et diffidit terram, quæ non germinabat, & fecit, ut
germinaret.
XXXII.
Et posuimus in ea, &c. ] Ne
scilicet terra posset commoveri, aut labare, posuit Deus in ea montes
stabiles, qui pondere suo eam firmam, & immobilem redderent ; quid
verò stultius hoc, aut ineptius dici potuit ?
XLVIII.
Et sufficientes sunt nobiscum æstimatores.
] Idest sufficientes sumus ad omnia æstimanda, & justè
computanda per nos ipsos.
LIX.
Præter maximum eorum. ] Refert Gelal, postquam Abraham in
frusta concidit reliqua idoli, appendisse bipennem, qua ea conciderat,
collo idoli illius præcipui, quod intactum reliquerat, ac si hic stragis
illius author fuisset.
LXVIII.
Dixerunt comburite illum. ]
Fabulantur hoc Expositores, Chaldæos ingentem lignorum struem
congessisse, iisque ignem subjecisse, itaut omni ex parte succenderetur.
Deindè alligasse Abraham, & instrumentis quibusdam, seu machinis in
medium ignem conjecisse. Jubente autem Deo, ignem nihil aliud, nisi
funes, quibus alligatus erat, combussisse : deindè amisisse calorem
suum ; & in frigus mutatum, lucem tantummodò retinuisse.
LXXIV.
Cùm judicium protulerunt circa agrum.
] Ita factum, seu fabulam exponit Gelal :
رعت حرثًا غنم القوم ليلاً بلا راع بان انفلتت قال دواود لصاحب الحرث رقاب الغنم فقال سليمان
ينتفع بدرها ونسلها وصوفها الى ان يعود الحرث كما كان باصلاح صاحبها فيردها اليه .
Depaverant agrum noctu oves quorumdam :
absente enim pastore, irruperant in illum. Delata autem causa ad
David, & Salomonem, dixit David : Domino agri tradentur oves pro
damno illato. Salomon autem dixit : Compensetur damnum lacte,
fętibus, & velleribus ovium, donec redeat ager, sicut erat
antea, expensis pastoris ovium : Deindè oves ei restituantur.
Addit autem Author, David prætulisse sententiæ suæ sententiam Salomonis.
LXXIX.
Et servire coegimus cum David montes.
] Multa fabulantur hìc expositores à Thalmudistis edocti, de David,
& Salomone : nempe, quòd fuerint illis subjecti non solùm montes,
sed etiam venti, bestiæ, oves, imò & dæmones ipsi, ita ut omnibus
pro libito imperarent. Porrò, cùm David esset à Psalmodia defatigatus,
præcipiebat montibus, & volucribus, ut ipsum cantu sublevarent. Idem
verò David, Deo præceptore, didicit, ac docuit artificium loricæ : ante
enim pro lorica homines latis laminis in bello utebantur.
LXXXII.
Et nos fuimus illos custodientes. ]
Deus hos dæmones custodiebat, idest cohibebat (inquit Gelal)
من ان يفسدوا ما عملوا لانهم كانوا اذا فرغوا من عمل قبل الليل افسدوه ان لم يشغلوا بغيره
Ne destruerent id, quod ædificaverant :
Nam ipsi, quandò opus aliquod absolvebant, ante noctem destruebant
illud, nisi opus aliud haberent, quo occuparentur.
LXXXIII.
Et memento Job. ] Libet hìc summatim
referre, quid Mahumetani sentiant de Job, ex Chronico Ismaelis Ebn-Aly
in cap.
في ذكر ايوب عليه السلام .
De commemoratione Job, cui sit pax. Fuit
, inquit,
Job ex posteris Esau,
eratque ditissimus, & innumeros equorum, boum, ovium, &
camelorum greges habebat. Uxor autem ejus Rahmat appellabatur.
Probavit verò illum Deus, auferendo ab eo quidquid habebat, itaut ad
extremam inopiam redigeretur : nec tamen ille à pietate, &
gratiarum actione cessabat. Deindè probavit eum in corpore morbo
elephantiæ, ita ut vermibus undique scateret. Cumque in *
sterquilinio projectus jaceret, nemo poterat fætorem illius
tolerare. Uxor autem ejus Rahmat inserviebat ei patienter ; &
mercede famulatus, quem aliis exhibebat, illum sustentabat. Venit
autem die quadam ad eam Diabolus, & redigens in ejus mentem
prioris status felicitatem ; promisit illi, se omnia ei
restituturum, si ipsum vellet adorare, cùm autem mulier requisisset
de hoc assensum viri sui iratus Job, juravit per Deum, si
convaluisset, se illi centum verbera inflicturum. Misit autem Deus
ad eum Angelum Gabrielem, qui accepta ejus manu erexit eum ;
eodemque tempore divinitùs fons emanavit sub pedibus ejus, ex quo,
cùm bibisset, ceciderunt omnes vermes è corpore ejus. Deindè lotus
in eo, exivit pulcher quantum unquam fuisset. Restituitque illi Deus
omnia in duplum : familiam etiam, & filios recuperavit : uxori
verò ejus pristina forma, & pulchritudo reddita est, peperitque
ei viginti, ac sex filios masculos. Ut autem juramento à se facto
posset satisfacere, præcepit ei Deus, ut caperet ramum palmæ centum
folia habentem, & unico ictu totum impingeret in uxorem : ut
verè centum illi verbera inflixisse dici posset. Fuit autem Job
Propheta, vixitque tempore Jacob, ut quidam dicunt. Fertur autem
vixisse tres, ac nonaginta annos. Inter ejus filios numerantur
Basciar, Hud, & Dulkephlus. Hactenùs Ismael Ebn-Aly. Addit
Gelal, eumdem Job exegisse tres, vel septem, vel octodecim annos in suis
calamitatibus : deindè recuperasse omnia duplicata, & uxorem, ac
filios, & ad juvenilem ætatem rediisse. Cùm autem haberet duas
areas, alteram ad hordeum, alteram ad frumentum ; Deum misisse duas
nubes, quarum altera effudit aurum super aream hordei : altera argentum
super aream frumenti ; donec utraque redundaret.
LXXXV.
Et Dulkephli,] Arabicè
ذو الكفل
Dulkephlus, idem sonat, ac
fidei jussor ; vel assiduus in
jejuniis, aliisque piis operibus. De hoc Propheta fictitio hæc habet
Gelal :
وسمي ذا الكفل فانه تكفل بصيام جميع نهاره وقيام جميع ليلة وان يقضي بين الناس ولا يغضب فوفى
بذلك وقيل لم يكن نبيا
Et nominatus fuit Dulkephlus eò, quòd tota
die jejunaret, & tota nocte stans vigilaret : & quia
judicabat causas hominum, neque irascebatur ; & in hoc plenè
satisfaciebat partibus suis. Dicunt autem quidam, illum non fuisse
Prophetam. Ismael Ebn-Aly asserit eum fuisse filium Job, &
habitasse in Syria : & juxta nonnullos fuisse primò improbum, ac
flagitiosum. Cùm verò resipuisset, statim mortuum fuisse, & super
januam domus ejus scriptum divinitùs apparuisse :
Jam pepercit Deus Dulkephlo. Alii
volunt eum fuisse hominem sanctum, & usque ad mortem in bonis
operibus perseverasse, & centies in die sese ad orandum incurvasse.
Ita Ismael.
LXXXVII.
Et Dulnuni. ] Arabicè
ذو النون
Dul-Nun idem est, ac
habitator piscis. Hoc autem nomine
censetur significari Jonas Propheta eo, quòd triduo in ceto commoratus
sit. De hoc, quemadmodùm etiam de Edris, seu Enoch jam satis multa dicta
sunt.
CI.
Porrò illi, quibus præcessit à nobis. ] Cùm dixisset jam
Mahumetus, detrudendos esse in Gehennam, qui socios Deo dedissent una
cum ipsis sociis, seu Diis à se confictis, objecit quidam nomine
ابن الزبري Ebn-Alzoberius :
عبد عزيز والمسيح والملايكة فهم في النار على مقتضى ما نقدم .
Culti sunt tamquam Dii Ezras, Christus,
& Angeli : ergo hi juxta hanc legem, erunt in Gehenna.
Huic respondetur hìc :
Porrò illi, quibus
præcessit à nobis, &c. Nimirùm, hoc non esse in Gehenna,
quia antea prædestinati fuerant ad Paradisum. Ratio frivola, & quę
Deum partialem facit.
CIV.
Quemadmodùm solet plicare Angelus Segel libros. ] Explicat
Gelal :
صحيفة ابن ادم عند موته
librum, seu volumen
hominis propè mortem ejus ; quandò
scilicet jam legit illi opera ejus. Alii accipientes
سجل
Segel, pro
صحيفة
Libro, exponunt :
Sicut plicatur liber scriptus ;
quasi
للكتب
Libros, seu ut alii legunt
للكتاب
Librum, staret pro
المكطوب
Scriptus. Glossat Cottada :
كطى الصحيفة التي فيها الكتاب :
Sicut plicatur volumen, in quo est
scriptura, seu volumen scriptum.
CV.
In sacris Voluminibus. ] Vox Arabica
الزبور accipitur generatim pro
omnibus sacris libris. Aliquandò peculiariter pro Psalmis Davidicis :
aliquandò
اللوح المحفوظ
Tabula custodia.
CVI.
Annunciatio. ] Vox Arabica
بلاغ propriè significat actionem illam, qua efficitur, ut
aliquid ad alium perveniat. Gelal ponit
كفاية الى دخول الجنة ,
id quod satis est
scire, seu facere,
ad ingrediendum
in Paradisum.
CXI.
Et ego nescio. ] Gelal :
وما ادرى لعله اى ما اعلمتكم به ولم يعلم وقته فتنة اختبار لكم ليرى كيف صنعكم ومتاع تمتع الى
حين اى انقضاء اجالكم .
Et nescio, utrum id, quod
notificavi vobis, & ignotum est tempus ejus, sit ad probandum
vos, ut videat Deus, quomodò vos geratis : & interim sinat vos
frui usque ad tempus mortis vestræ.
CXII.
Dic. ] Hìc etiam est duplex lectio :
قُل
Dic : scilicet ò Mahumete : &
قال
Dixit, Nempè Mahumetus.