Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Quòd Deus juret per diem
Resurrectionis est contra omnem rationem, ut alibi ostendimus, in
hujusmodi juramentis, quæ Deo impiè in Alcorano tribuuntur. Multò verò
magis absurdum est, Deum jurare per animam
اللوامة , idest
vehementer
culpantem, ac reprehendentem seipsam : ut plerique exponunt,
quamvis in benè faciendo sese studiosè exerceat, ut glossat Gelal : Sive
per animam fidelem, quę in die Judicii culpabit, & redarguet
infidelem : sive per animam Adæ, quæ seipsam assiduè culpabat, ac
reprehendebat ob admissam primam culpam, ut exponit Zamchascerius.
Nefarium enim est vel cogitare, quòd Deus juret per animam, etiam
innocentem, nedùm peccatis, & culpis maculatam : juraret enim Deus
per creaturam suam. Qui verò non rideat, cùm audiat Deum jurare per diem
Resurrectionis, futurum esse diem Resurrectionis ? Nemo quippè jurat,
nisi ad asserendam aliquam rem dubiam, & incertam, per aliquid, quod
sit saltem magis evidens, & certum eo, quod juratur. Jurare verò per
diem Resurrectionis, futurum esse diem Resurrectionis, est jurare idem
per idem, & incertum per incertum, non secus, ac si, cùm dubitarem,
utrum aliquod esset os Divi Petri : juraret mihi alius per hoc os Divi
Petri, hoc esse os Divi Petri.
II. Introducitur Deus probare
potentem se esse ad simul colligenda, & unienda ossa hominis mortui,
quia potens est ad coæquandos, sive in integrum restituendos, digitos
ejus. Si enim, inquit Gelal, exigua digitorum ossa potest Deus
restituere : multò magis grandiora corporis ossa poterit redintegrare.
Quantum valeat hoc argumentum, nemo non videt : idem enim est ; ac si
dicas : Potest quis pingere in tabula exigua parvam imaginem : ergo
multò magis poterit pingere magnam in magna. Mihi verò humano modo
loquendo videtur aliqua major potentia requiri ad restituenda, &
carne vestienda ossa majorum membrorum, ut crurium, brachiorum, &
capitis, quàm digitorum ; à Deo verò utrumque eodem modo facile esse
certum est.
III. Jam suprà notavi importunam,
ac ridiculam transitionem, seu digressionem à versu 16. ad 17 itemque à
19. ad 20. & à 21. ad 22. itaut insani alicujus, & amentis
sermones appareant : & ita inter se hæreant, ut ligna, &
lapides, vel ferrum, & stupa. Illud verò risum movet, quod de
Mahumeto Gabrielis lectionem, tamquam puero Pædagogi, repetente
refertur. Hinc apparet, Mahumetum nullum Alcoranum apud se habuisse.
IV. Postremò, si Mahumetus à
trigesimo primo versu, juxta explicationem Gelalis, & aliorum,
Abugechelum cognatum suum, quamvis sibi infensum, mordet, ac lacerat ;
consanguinitatis leges prorsùs transgreditur ; &, ut suprà notavi,
Satyristam se, non Legislatorem demonstrat.