Note [original edition] :
NOTÆ.
Inscribitur Sura
الكهف , idest
spelunca, eo quòd in ea de spelunca
illa agatur, in quam septem Dormientes Ephesi, ad fidem suam servandam
confugerunt : de quibus in nostris etiam Authoribus, tàm Græcis, quàm
Latinis celebris mentio habetur. Et, licèt in hanc historiam falsi
aliquid, vel dubii fortasse irrepserit ; non tamen fabula dicenda est,
ut impietatis illud monstrum Hoctingerus audacissimè appellat. De loco
Suræ non video inter Expositores controversiam. In numero versuum non
omnes conveniunt. Centum, ac decem communiter enumerant. Quidam usque ad
centum, & quindecim extendunt. Quidam etiam versiculum vigesimum
nonum :
Et constanter gere te ipsum,
&c. inter Medinenses reponunt. Quod attinet ad pręmium
lectoris, ita scribit Beidavius :
من قراء سورة الكهف من اخرها كانت له نورًا من قرنه الى الى قدمه ومن قرءَ كلها كانت له نورًا من
الارض الى السماء
Si quis legerit Suram Speluncæ ab extremo
ejus : nimirùm (nisi fallor) à medio ad finem :
Erit ei lux à capite usque ad calcem. Si
quis verò legerit illam totam, erit ei lux à terra usque ad Cœlum.
VIII.
Habitatores speluncæ, & Alrakim. Quid hoc loco significet
vox Arabica
الرقيم Alrakim, non
omnes conveniunt. Gelal exponit
اللوح المكتوب فيه اسماؤهم وانسابهم
Tabula, in qua scripta erant nomina eorum,
& prosapia eorum. Jahias ex Cottada :
الرقيم الوادي الذي فيه الكهف
Alrakim est vallis : in qua erat spelunca.
Zamchascerius :
والكهف الغار الواسع في الجبل والرقيم اسم كلبهم :وقيل هو لوح من رصاص رقمت فيه اسماوهم جُعل على
باب الكهف وقيل الجبل وقيل الوادي الذي فيه الكهف وقيل قرّتهم وقيل مكانهم
Spelunca erat antrum vastum, & amplum
in monte. Alrakim verò est nomen canis eorum. Alii dicunt fuisse
tabulam, seu laminam plumbeam positam supra os speluncæ, in qua
incisa erant nomina eorum. Alii dicunt, fuisse nomen ipsius montis :
alii vallem, in qua sita erat spelunca ; Alii locum, ubi
dormierunt ; alii locum, ubi steterunt. Notat hìc Gelal :
وقد سئل ص عن قصتهم
Jam interrogatus fuerat Mahumetus de
historia eorum à Judæis. Scilicet hæc curabant Judæi.
IX.
Cùm confugerunt Pueri. ] Vox Arabica
الفتيه
pueri sumitur hìc juxta Gelal pro
الشاب الكامل
juvene perfecto.
XVII.
Et versabamus eos ad dexteram, & ad sinistram. ] Hoc
fiebat, ut ait Gelal,
ليلا تاكل الارض لحومهم
ne fortè absumeret terra carnes eorum.
Addit Gelal :
وكانوا اذا انقلبوا انقلب كللبهم وهو مثلهم في النوم واليقظة
Eveniebat autem, ut, cùm ipsi ita
versarentur, versaretur quoque canis eorum, qui sicut illi in
dormiendo, & vigilando se gerebat.
XIX.
In civitatem ]. Putant nonnulli Interpretes, hanc civitatem
fuisse Tarsum.
XXI.
Cùm disceptarent inter se homines ]. Hujusmodi disceptatio
erat inter fideles, & infideles de construendo circa speluncam, in
qua dormierant septem adolescentes, ædificio. Volebant enim infideles
construi simplex ædificium : fideles autem oratorium, seu Ecclesiam, in
qua cultus illis adhiberetur.
XXIII.
Et dicunt alii fuisse septem, &c.
]. Hanc veram esse sententiam, asserit Gelal ex authoritate
Ebn-Abbas.
XXV.
Et nunquam dicas de aliqua re, &c. ] Ne penitùs importunè
hunc versiculum hìc intrudi quis existimaret, affert Gelal hanc causam
illius :
وساله اهل الكتاب عن خبر اهل الكهف فقال اخبركم هدا ولم يقل ان شاء الله فنزل ولن تقولنّ لسي انى
فاعل
Interrogaverant Scripturales Mahumetum de
historia habitatorum speluncæ. Ille verò respondit eis : Cras eam
vobis enarrabo : neque addiderat : Si Deus voluerit. Proptereà
admonetur hìc : Et nunquam dicas de aliqua re, &c. omnia
figmenta.
XXVI.
Morati sunt in spelunca, &c. ] Gelal existimat, hos annos
trecentos fuisse solares : additos autem esse annos novem ex computo
annorum lunarium.
XXVII.
Fac videre in eo, & fac audire. ]
Idest, effice, ut ille videat, & audiat. Arabicè
أَبْصِر بِهِ وأَسْمِعْ Explicat Gelal :
هي صيغة تعجب بمعنى ما ابصره وما اسمعه وهما على جهة المجاز والمراد امه تعالى لا يغيب
عن بصره وسمعه شئ
Hæc est formula admirationis significans :
O quantum videt : O quantum audit ; Et utraque loquutio est
metaphorica, seu ironica : & significat, nihil abscondi ab
oculis, & auribus Dei. Eo scilicet modo, quo quis diceret
alicui : Doce tu Deum : vel adjuva Deum : ut ostenderet, Deum non egere,
ut ab aliquo doceatur.
XLV.
Auxilium Dei erit verum. Est duplex lectio :
ولاية لله الحق :
auxilium Dei verum, &
ولاية لله الحق
Auxilium Dei veri. Quidam etiam pro
ولاَيةُ
Auxilium legunt
ولاية
Regnum.
L.
Et
ponetur liber. ] Gelal :
كل امري في يمينه من المومنين وفي شماله من الكافرين :
Cuilibet ex fidelibus ponetur
liber in dextera ejus : ex infidelibus autem in sinistra.
LI.
Sed Eblis fuit ex Geniis ]. Gelal
قيل هم نوع من الكلايكة فالاشتنا متّصل وقيل هو منقطع او ابليس ابو الجن فله ذرّية ذكرت معه
والملايكة لا ذرية لهم
Quidam dicunt, Genios esse speciem
Angelorum, & particulam exceptivam, sed, esse conjunctam .
[Idest, idem significare, ac
præter ; ut sensus sit, omnes adoraverunt eum præter diabolum, qui fuit
ex Geniis] :
alii verò esse præcisam
[idest præscindere partem sententiæ præcedentis à subsequenti].
Est autem Eblis pater Geniorum, &
habet generationem masculinam similem sibi : sed Angeli carent
generatione.
LXVI.
Hoc est, quod desiderabamus. ] Quia scilicet hujusmodi fuga
piscis in mare, erat signum, eos mox inventuros, quem quærebant. Ita
Gelal.
LXVII.
Et invenerunt servum ]. Hic servus
Dei, quem invenerunt, fuit juxta Gelal, & alios Expositores
الحضر
Alchedrus, quem fabulantur Moslemi,
eundem fuisse, ac Phinees filium Eleazari, filii Aaron ; cujus anima per
metempsychosim emigravit primò in Eliam, deindè ex Elia in S. Gregorium,
quem proptereà Mahumetani omnes summo honore prosequuntur. Ita verò
totam hanc fabulam dilucidat Albocharius, cujus verba ex Arabicis
fideliter translata hìc pono.
Cùm Moyses
stans concionem haberet ad filios Israel, interrogatus fuit à
quodam, quisnam ex hominibus majorem haberet scientiam. Ille autem
respondit : Ego. Deus verò iratus, objurgavit illum, eo quod non
attribuisset ipsius dono scientiam suam, dixitque ei per
revelationem : est mihi servus in loco, ubi duo maria conjunguntur,
qui majorem habet scientiam, quam habeas tu. Dixit Moyses. Quomodò
potero illum invenire ? Respondit ei Deus. Tolle tecum piscem
magnum, & pone eum in sporta : & ubi amiseris piscem, ibi
est locus, quem dixi tibi. Acceptum igitur Moyses piscem posuit in
sporta, & abiit : profectusque est cum illo puer ejus Josue,
filius Nun, & perrexerunt, donec venerunt ad petram, ubi caput
demittentes, ambo dormierunt. Piscis verò sese commovens è sporta
desiliit in mare, & cępit in eo natare findens longam rimam per
aquas. Sed Deus cohibuit aquam à pisce, itaut aqua staret supra
illum in modum fornicis, & undequaque ambiret, nec tamen
contingeret eum. Cùm autem evigilassent, oblitus est alter commonere
alterum de pisce : & prosequuti sunt iter toto die illo, ac
nocte sequenti, donec novus illuceret dies. Tunc autem dixit Moyses
puero suo. Affer nobis prandium nostrum ; & cętera, ut in
Alcorano. Similia Albochario habet Zamchascerius, cum aliarum fabularum
additamentis.
LXXXV.
Et interrogabunt te Judæi de Bicorni
]. Arabicè
ذو القرنين
Dhul-karnain ; idest Bicornis,
accipitur communiter pro
الاسكندر
Alexandro, nempe Macedone. Ita
Gelal, Jahias, Zamchascerius, & alii : Notat autem Gelal, illum non
fuisse Prophetam. Zamchascerius verò hæc de illo nugatur. Do tantùm
verba latina, ne prolixior evadam.
Bicornis est Alexander, qui regnavit super mundum universum. Fertur
autem, regnum mundi habuisse duos fideles, nempè Bicornem, &
Salomonem : & duos infideles, scilicet Nemrod, &
Nabuchodonosor. Fuit autem post Nemrod. Dissentiunt verò circa illum
Authores. Quidam dicunt, fuisse hominem sanctum, cui Deus dedit
regnum terræ, & scientiam, & sapientiam, &
venerationem : & subjecit ei lucem, & tenebras ; ita ut, cùm
incederet noctu, præcederet ante eum lux dirigens eum, & à tergo
tenebræ circundarent eum. Alii dicunt, illum fuisse Prophetam : alii
unum ex Angelis. Et ex Homar fel. mem. habetur, ipsum audivisse
hominem quemdam dicentem : O Bicornis. Ipse verò ait : O Deus
ignosce : An non contenti fuistis nominari nominibus Prophetarum,
nisi etiam nominaremini nominibus Angelorum ? Et ex Aly fel. mem.
habetur, subjectas illi fuisse nubes, & apertas causas rerum,
& expansam lucem. Interrogatus autem de eo, respondit : Dilexit
Deum, & Deus dilexit illum. Et interrogavit eum Ehnolkauva :
Quisnam fuit Bicornis ? Angelus ne, an Propheta ? Et respondit : Non
fuit Angelus, neque Propheta, sed fuit vir sanctus, & percussum
fuit illi cornu dextrum propter Deum, quamobrem mortuus est : Sed
Deus resuscitavit illum. Et percussum fuit illi cornu sinistrum,
& mortuus est : sed resuscitavit eum Deus : quare dictus fuit
Bicornis. Ex oraculo autem Prophetæ Mahumeti habetur, dictum fuisse
Bicornem, quia circumivit duo cornua mundi, nempe latus ejus
occidentale, & orientale. Alii dicunt illum habuisse duo cornua,
idest duos cirros. Alii, incisa fuisse in cervice ejus duo cornua in
signum fortitudinis. At verò Vaheb voluit ita appellatum fuisse,
quia habuit duo regna, Græcorum, & Persarum : vel, ut alii
malunt, Græcorum, & Thracum, seu Turcarum. Vel quia, ut habetur
ex eodem Authore, duo tempora capitis ejus erant ex ære. Alii volunt
gestasse duo cornua super coronam, vel super caput. Licet etiam
existimare ita cognominatum fuisse à robore, vel fortitudine.
Hactenùs Zamchascerius. Quamvis autem ex dictis apertissimè appareat,
eundem esse apud Arabes Bicornem, & Alexandrum Magnum ; nihilominùs
Ismael filius Aly in capite
في ذكر الاسكندر بن فليبوس
De Alexandro filio Philippi, negat,
quod alii communiter affirmant ; asserens Bicornem, de quo loquitur
Alcoranus, esse alium quemdam Regem antiquum, qui vixit tempore Abrahæ,
& ab aliquibus existimari, fuisse :
افريدون بن اشفيان
Afridum filium, Asfian sextum regem
Persarum : ab aliis verò
الصعب بن الرايس ملك اليمن
Assaab filium Arrais regem Jeman,
seu Arabiæ felicis. Sed neutri conveniunt, quæ habentur in Alcorano :
& velit nolit Ismael, non possunt hæc convenire, nisi Alexandro
Macedoni, juxta expositionem universaliter receptam à Mahumetanis.
Quamvis revera totum hoc, quod de Bicorne refertur, sit merum figmentum.
LXXXVII.
Invenitque eum occidere in fonte luti
nigri. ] Agnovit hìc Gelal crassitiem Prophetę sui : quamobrem
ita Alcorani verba benigniùs exposuit,
وغروبها في العين في راى العين والا فهي اعظم من الدنيا
Occidere verò Solem in fonte, fuit ad
speciem oculi : nam alioquin sol major est toto mundo.
XCI.
Orientem supra quosdam populos. ] Quinam fuerint hi populi,
docet Gelal his verbis
هم الزنج لم نجعل لهم من دونها اى الشمس سترًا من لباس ولا سقف لان ارضهم لا تحمل بناء ولهم سروب
يغيبون فيها عند طلوع الشمس ويظهرون عند ارتفاعها
Hi sunt populi Zingitani in Æthiopia,
quibus non est à sole tegumentum vestium, neque domorum, quia terra
eorum non fert ædificia. Habent autem foveas subterraneas, in quibus
absconduntur in ortu solis, & ex ipsis prodeunt in declinatione
illius.
XCIII.
Inter duos montes ] Arabicè
بين السدّين inter duo claustra, seu
obices. Gelal
وبعدهما جبلان مقطع بلاد الترك سدّ الاسكندر ما بينهما
Et post illa sunt duo montes ad separandam
regionem Thracum : horum fauces, seu intermedium occlusit Alexander.
Alludit fortasse ad Abylam, & Calpen, quos montes columnas
Herculis appellant.
XCIV.
Jagug, & Magug ]. Juxta Gelal sunt nomina barbara duarum
familiarum, seu tribuum, quas Zamchascerius oriundas facit ex Joseph
tertio ex filiis Noe : & ait à nonnullis existimari Anthropophagos,
idest manducatores hominum. Et ex authoritate Prophetæ sui Mahumeti, subdit :
احد لا يموت منهم حتى ينظر الى الف ذكر من صلبه كلهم قد حمل السلاح وقيل هم على صفتين طوال
مفرطوا الطول وقصار مفرطوا القصر
Nullus ex eis moritur, donec videat mille
masculos egressos è lumbis suis, & omnes arma ferentes. Dicuntur
autem esse in duplici genere staturæ : vel enim excedunt
longitudinem ii, qui sunt longi : vel, si sint parvi, habent
extremam parvitatem. Videntur autem idem esse Jagug, &
Magug in Alcorano, ac Gog, & Magog in sacris litteris apud
Ezechielem, & in Apocalypsi S. Joannis.