Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Confundit Mahumetus Sacras
historias. Ponit enim Haman Consiliarium Pharaonis, cùm Assuero Persarum
Regi à consiliis fuerit. Fingit prætereà, Pharaonem jussisse extrui sibi
Turrim sublimem, ex cujus vertice Deum Moysis inferiorem sibi videret :
quod commentum haud dubium est, quin ex Babelicæ turris ædificatione
desumpserit. Certè nihil hujusmodi de Pharaone in Sacris literis
habetur, & quidquid sit, inanissimam præsefert fabulam. Ea etiam,
quę ad decretum Pharaonis de occidendo Moyse infante, & ad
lactatrices ab eodem Moyse rejectas, Rabbinicas sapiunt nugas : neque
probabile est, si hæc vera essent, Moysen ipsum in Pentateucho ea
prætermissurum fuisse.
II. Cùm Moyses virum Ægyptium ad
justam Israelitæ defensionem occiderit, non videtur tàm gravis peccati
reus fuisse, ut Alcoranus introducere debeat eum adeò facti illius
pęnitentem, & promittentem se nunquam in posterum fore improbis
adjutorem. Neque verò adjuverat improbum ullum, vel scelestum (hoc enim
significat Arabicè
الكافر quam
dictionem exponit Gelal :
المجرم
infidelem ) sed fidelem Israelitam
injustè ab Ægyptio vexatum.
III. Turpiter hallucinatur
Mahumetus, cùm duorum, quos secunda vice dirimere voluit Moyses, alterum
Israelitam, alterum verò Ægyptium fuisse supponit. Ex sacro enim Textu,
Exodi cap. 2. apertissimè constat, utrumque Hebræum, sive Israelitam
fuisse.
IV. In eo etiam errat, quòd duas
tantùm Jethro (quem ipse insulsè Scioaib appellat) filias fuisse
crediderit. Exodi enim cap. 2. dicitur :
Erant autem Sacerdoti Madian septem filiæ, quæ venerant ad
hauriendam aquam. At ipse, nonnisi duas venisse narrat.
Prætereà mendacium est manifestum, Moysen hausisse aquam ex puteo, sive
illo, sive alio, auferendo lapidem tàm grandem, & cætera agendo, quæ
Alcorani Interpretes communi consensu fabulantur. Jam enim puellæ ante
Moysis adventum hauserant aquam ex puteo, & impleverant canales ad
oves suas adaquandas : cùmque pastores eas à canalibus repellerent,
Moyses defendit puellas, earumque oves adaquavit. Et, quamvis è puteo
novam hauserit aquam, non tamen opus fuit, ut lapidem ullum ab ejus ore
removeret, cùm jam puellæ ipsę removissent, quod arguit, lapidem illum
non adeò grandem fuisse, qualem fingunt Mahumetani.
V. Ea, quæ habentur hìc de Moyse,
& Jethro, & duabus filiabus ejus, & de pacto servitutis
annorum in pascendis gregibus, apparet manifestè esse centonem, ac
miscellam duarum historiarum, quarum altera est de Jethro, & Moyse,
& habetur Exod. cap. 2. & 3. Altera, quæ legitur in Genes.
cap. 29. de Jacob, & Laban, & duabus filiabus ejus, in qua etiam
habetur illud, quod de lapide posito super puteum, hìc intrudunt
Interpretes Alcorani. Ita mos est Mahumeti, & Mahumetanorum Sacras
historias confundere, ac permiscere.
VI. Fallitur hìc, ut alibi suprà,
Impostor, dùm ponit visionem Moysis in monte Horeb in itinere ex Madian
in Ægyptum. Habuit enim illam Moyses, cùm adhuc in terra Madian
versaretur, & pasceret oves Jethro soceri sui, ut patet ex lib.
Exod. cap. 3.
VII. Jam dixi, turrim illam tàm
portentosam jussu Pharaonis extructam, commentum esse ex Babylonicæ
Turris constructione desumptum.
VIII. Dùm Mahumetus fingit dici
sibi à Deo, se non fuisse præsentem illis, quæ tunc ei revelabat de
historia Moysis, & quæ (ut exponit Gelal) ob diuturnitatem temporis,
& hominum incuriam jam erant obliterata, nihil aliud intendit, quàm
simplicioribus persuadere, se esse verè prophetam, qui res præteritas
omnibus ignotas, ita exactè
enarraret. Verùm hæc semper fuerunt universis notissima, tàm
Christianis, quàm Judæis : nec ullam partem habet in eis Mahumetus, vel
Alcoranus, præter nugas, & fabulas à se superadditas.
IX. Quamvis ea, quæ refert
Alcoranus de Carone, seu Core, non sint adeò dissona ab iis, quæ de
eodem in libro Num. cap. 16. narrantur : si tamen illius Interpretes
audiamus, pleraque falsa, ac ficta manifestè apparent. Neque etiam verum
esse potest id, quod Alcoranus ipse affirmat : fuisse scilicet tàm
multas apothecas, & thesauros Core, ut eorum claves robustissimorum
virorum turbam gravassent. Porrò vox Arabica
عصبة , juxta doctiores Arabes est
turba hominum à decem usque ad quadraginta. Ut autem decem tantùm,
eosque robustissimos fuisse ponamus : nonne cujusvis domus regiæ, vel
Cæsareæ thesaurorum claves gestare potuissent ? Ubi verò tot thesaurorum
promptuaria, & ubi tàm ingens palatium habere potuit Core in
deserto, ubi omnes sub tabernaculis portatilibus habitabant ?