fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXXII.

In n. etc. Coelestia cuncta, atque terrestria, inuocant Deum regem benedictum, incompraehensibilem et sapientem, [1] * qui scribendi legendique simul insciis nuncium ex semetipsis excitauit, qui eis prius erroneis uiam rectam, et librum ac discretionem, diuinaque praecepta patefaciens, benedicet illos, et alios etiam deinceps ad eandem legem alliciet. Per Deum [172] sapientem et incompraehensibilem, qui cum sit ditissimus, hanc suam abundantiam atque diuitias cuilibet pro uelle suo committit. [2] Illi quidem, quibus testamentum portatum misimus, ipsique minime tulerunt, assimilantur asino librorum latori. Eorum enim incredulorum, diuinisque praeceptis contradicentium, exemplum pessimum habetur coram Deo, illos nunquam in uiam rectam directuro. [3] O Iudaei, si uerum sit quod dicitis, uos scilicet penitus Deo deuotos et adhaerentes esse, nil tractantes de hominibus, cur mortem summopere non optatis ? Illi uero maxime propter prauos actus suos praemissos eam respuunt. Deus tamen huiusmodi malos agnoscit. Illa mors, quam fugitis, uos assequetur, et ad cognitorem secretorum et apparentium omnium, dicturum uobis omnes actus uestros, ibitis. [4] Quando die ueneris oratum uocatur, omnis bonus forum atque negotium dimittat, et Deum inuocatum eat. Hoc enim est optimum, si sapitis. Oratione quidem terminata, disgregemini, uestra captatum commoda, Deumque in singulis rebus inuocatum atque precatum, ut sic uestra negotia procedant.

¶ Dimittentibus autem horam illam, ob mercaturae seu ioculationis aspectum, dic melius atque iocundius illis mercaturis et ioculationibus apud Deum esse, qui uictum optimum gaudiumque plenum praestat.

notes originales réduire la fenêtre

[1] * Machumet ex ignaris literarum excitatus.

[2] Iudaei conferuntur asino gestanti libros.

[3] Mors bonis optanda.

[4] Feriis quid agere fas sit.