AZOARA LXXIX.
In n. etc.
Verum quidem,
uerumque ueraciter est illud,
[1]
cui Hat atque Themuth contradixerunt.
Unde
gentem Themuth ob suam praesumptionem atque superbiam confudimus,
populum Hath uento
grauissimo dispersimus.
¶
Ventus enim illis septem diebus et noctibus octo incumbens, prorsus
ut palmas uacuas et fragiles postrauit eos.
Quare si quisquam superstes existat,
perpende.
[2]
Pharaonem item,
suosque praedecessores ob errores suos Dei nuncio contradicentes,
diuina uindicta grauiter
percussit,
[3]
diluuio quoque ueniente, nostros per arcam liberauimus.
¶
Hoc quidem gentibus commemorandum posuimus, ut aure percipiant,
cordeque firme recondant.
Primo buccinae sonitu
tellus et montes prosternentur, et in puluerem
redigentur,
hora
ueniente,
coelumque
fundetur et debilitabitur,
et angeli octo Dei thronum sustentabunt.
[4]
Illa die nullum cuiusquam hominis
factum celabitur.
[5]
Omnisque chartam suam dextra sumpturus, inquiet : O
mater, meam chartam legam,
qui me uenturum ad hunc computum semper existimaui.
Unde nunc uita dulci
perennique perfruar.
¶
Hominibus huiusmodi paradisum sublimem,
ubi propinqua pomorum est copia, possidentibus
dicetur :
Pro uelle
uestro, modoque penitus propter actus uestros praecedentes, comedite
simul atque bibite.
Illi
uero quorum sinistris charta committetur, inquient : Utinam huius
chartae dono
computique
noticia careremus,
unaque tantum uita fuisset,
cum pecunia iam deleta nil nobis
proficit.
Faucibus enim
atque gutture sumpti in
ignem proiicientur.
[6]
¶
In cathenis quoque LXX. cubitorum detenti firme uincientur :
Quoniam nec in Deum
crediderunt,
nec pauperibus cibum praebuerunt.
Hodie namque nec amicum,
nec uictum,
nisi tantum peccatorum,
uidelicet igneum, cruentum, atque uenenosum
inuenient.
Per res
uisibiles
et inuisibiles
nuncii uerbum bonum est
a Deo mundi conditore compositum,
non a mimo,
uel incantatore, uel mathematico.
[7]
Si quicquam enim praeter mandatum a
me profertur,
illi
dextra sumpta
uenam
cardiacam abscinderem,
nullo mihi prohibere potente.
Hoc autem uerum,
uerumque ueraciter est,
ueram sectam timentibus
patefaciens,
incredulis
maliciam adaugens,
nec
nobis est ignoratum, qui credunt illi, quiue contradicunt.
Tu uero Deum cum ipsius
immensis nominibus deprecare, te suae tutelae commendans.
[177]