fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXXXVIII.

In n. etc. [1] Et quid rem illam immensam, unde summa uobis inoritur dissensio, tam sedule quaerunt ? Sciant autem illam, me monstraturum, qui terram planam montibus quasi cardinibus firmaui, uos creans pariles, uestraeque quieti somnoque noctem, lucro motuique diem disponens, [2] septemque res firmas superne fabricaui : Ibi lampadem splendidissimam inserens, aquas item ex nubibus ad eductum granorum, hortorumque crebrorum, et caeterorum nascentium demisi. Dies enim omnium discretiuus, erit illius placiti terminus, qua buccinae sonitu gentes omnes accedent, coelum in portas plurimas aperietur, montes ut aestiua nebula transcurrent.

¶ O uos mali, uestrum aduentum infernus sitiet, expectando, qui ueraciter illuc uenturi, ibique perpetuo mansuri, nec refrigerium quid, nec uinum, sed ignem tantum atque malum ob uestram prauitatem, et huius diei desperationem, nostrorumque praeceptorum contradictionem, quae singula nos in libro notauimus, gustabitis, nihil a me nisi augmentum malorum suscepturi. [3] Timentes uero, sufficienter illic possidebunt hortos palmarum, et uitium, puellasque consocias, et consimiles, papillis breuissimis, uasaque plena, nullum uerbum inhonestum seu mendax audituri. Hoc est donum, optimaque remuneratio Dei. Contra quem coelorum et terrae omniumque interiacentium dominatorem, nullus uerbum proferre poterit, nisi iussus ab illo uerum proferre die ueritatis, qua resurgent animae, et angeli similiter ordinatim. Quam omnis qui uoluerit, credat, et Deum adoret. Illius quidem diei malum a fine fore praedicauimus, qua quisque quod praemiserit, respiciet : et incredulus optabit, * ut tellus efficiatur. [4]

[182]
notes originales réduire la fenêtre

[1] De die iudicii

[2] Septem res in mundo superiore.

[3] Paradisus uoluptuariis grata.

[4] * Prouerbialis locutio, sumpta exscripturis, qua summa indicatur angustia, dum dicitur montibus, Cadite super nos. Ose. 10. Luce 23. Apoc. 16.