AZOARA CVI.
In n. etc.
[1]
Lectioni
uaca, exordium gerendo Dei nomine.
Quoniam ipse maximus omnium,
hominem a se creatum ex coagulo
sanguineo,
nescita prius,
[2]
officiumque pennae
docuit.
Ipse uero diues
effectus,
praesumptuosus
atque superbus effectus est,
ad Deum tamen rediturus.
¶ Si recta uia proficiscens,
Deumque timens
consentiendo prohibenti
se beneficium orationesque facere
nostris praeceptis contradiceret,
nunquid Deum hoc
agniturum non perpenderet ?
Ipsum quidem si se diuerteret, collo capillisque
uerticalibus
ob suum
peccatum atque mendacium
retrahi iuberemus ab aduocatis,
ipsum ad ignem ducturis.
Illum igitur non exaudiat, sed Deum
adoret, et ad ipsum pro posse suo semper accedet.