Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Dissimulant Moslemi veram
causam, cur Mahumetus frequenter vestibus se, ac stragulis cooperiri,
atque aqua perfundi juberet. Neque enim erat cur ob id, quod in monte
Hora se vidisse fingebat, vel ob contumelias à Coraisitis acceptas, hoc
exigeret : sed, ut jam dixi, ita epileptico morbo, vel mania frequenter
laborabat, ut ad deformes vultus, totiusque corporis motus celandos,
hujusmodi vestium, ac stragulorum remediis uteretur. Hoc idem faciunt
hodie illi, qui inter Mahumetanos religiosiores, ac sanctiores habentur,
dùm post longam corporis agitationem in terram prolapsi, à spiritu
nescio quo prophetiæ corripi se fingunt. Prophetam scilicet suum
imitantur.
II. Ex suo ipsius testimonio
ostendit, qualis fuerit hoc tempore Mahumetus, cui opus fuerit præcipi à
Deo, ut Idolorum cultum, quem meritò abominationem vocat, refugeret ;
quippè qui adhuc Idololatriam sequeretur. Conatur Gelal Prophetam suum
ab hoc scelere vindicare, accipiendo
اهجر
fuge, pro
دم
persevera in fuga illius, nempè
Idololatriæ. Aliud enim est aliquid facere ; & aliud perseverare in
eo faciendo. Porrò Mahumetum usque ad quadragesimum circiter ætatis
annum, quo, dùm esset in monte Hora, finxit se ad prophetiæ, &
Apostolatus munus vocari, Idola coluisse, aperte in illius vita,
in digressione §.
octavi, demonstravimus, vide ibi
plura. Hinc fortassè quidam magnæ authoritatis Authores inter Moslemos
censent hanc fuisse primam Suram Mahumeto traditam, quandò scilicet à
plurium deorum cultu se recessisse vulgavit.
III. Dedecet omninò Legislatorem,
qualem se facit Mahumetus, Satyrici personam induere, & scommatibus
inimicos suos privatos, suppresso nomine, appetere. Id tamen facit
Mahumetus hìc, & alibi contra Validum filium Mogheiræ, & alios
ex Meccanis sibi infensos.
IV. Iterùm obtrudit commentum de
Angelis Gehennæ præfectis, quod jam suprà rejecimus : nullum quippè de
hujusmodi Angelis, eorumque numero in Sacris literis verbum reperitur.
Et nihilominùs adeò impudens est Mahumetus, ut non vereatur, testes
insaniæ suæ Judæos accersere, quasi ipsi cum eo vellent insanire. Sed
nunquam mihi persuadebo, Judeos in hoc illi testimonium suum
commodaturos : nisi fortè, ut eidem assententur, velint impudenter
mentiri.
V. Iterùm Deo impium, ac
superstitiosum tribuit juramentum. Quis enim impietatis, ac
superstitionis non condemnet eum ; quem per noctis recessum, vel per
Auroræ crepusculum jurantem audiat, præsertim, si hìc in re minimè
dubia, cunctisque notissima, qualis est, Tartarum, seu Gehennam rem esse
gravissimam, juramentum adhibeat ?
VI. Justè exigebant Judæi, vel
Meccani Divinum aliquem librum, ob cujus authoritatem sequi deberent
Mahumetum, & credere in Alcoranum. Atqui is nullus erat : quamobrem
meritò utrumque reiciebant. Christus certè, ejusque Euangelium fidem
sibi comparaverunt etiam ex librorum à Deo traditorum, Pentateuchi
scilicet, & Prophetarum testimonio : quod nec Mahumeto convenit, nec
Alcorano, ut sæpè demonstravimus. Quòd si Moslemi objiciant,
Pentateuchum, ac Moysen, nullius præcedentis libri divinitùs revelati
testimonium habuisse : facilè respondebimus, Deum ipsum inauditis
prodigiis, ac portentis, fidem illis Divinam sufficienter conciliasse,
ut nullus posset rationabiliter eorum veritatem, veracitatemque negare.
Hoc verò neque de Alcorano, neque de Mahumeto quisquam sine
manifestissimo mendacio affirmaverit.
VII. Cùm instaret Mahumetus,
credendum esse Alcorano suo, eo, quòd sine ullius Divini libri
testimonio, satis ex seipso fidem mereretur, & sufficiens esset ad
homines commonendos, & in religione recta instruendos : ex alia verò
parte obstinatam Arabum contradictionem videret : concludit, neminem
posse ab Alcorano commonefieri, nisi voluerit Deus. Circa quem loquendi
modum vide, quæ alibi fusè disseruimus.